Cardano, Girolamo, De subtilitate, 1663

List of thumbnails

< >
101
101
102
102
103
103
104
104
105
105
106
106
107
107
108
108
109
109
110
110
< >
page |< < of 403 > >|
Æs.
Aurichalcum & ipſum arte conſtat, &
antiquum
eſt.
Apollonius in Argonau­
tica
:
Λαμπετίη δ´ ἐπὶ βουσὶν ὀρειχάλκειο φαεινοῦ,
Πάλλεν
ὀπιδέουτα ἠναλαύρόπα
.
Ferrum verò effoditur contraria ratione,
nec
eſt factitium viliſſimum, nobiliſſimum,
bonis
ac malis vſibus æquè inſeruiens.
Molleſcit ſucco corticum fabæ aut maluæ, ſi
in
his, non aqua, extinguatur.
Vt verò cùm
foditur
, ductile fiat, torretur gleba, ac ſub
dio
exponitur: imbribus molleſcit quod
terreum
eſt, ſole colliquatur quod eſt hu­
midum
, ignibus acrior pars, & quæ quaſi
illi
venenum eſt, abſumitur.
Ita dum ſæ­
piùs
torretur, dio exponitur, molle fit ac
quantumvis
tractabile.
Fila etiam ferrea ſi
ignita
per ſe refrigerati permittantur, adeò
ductilia
euadunt, vt vice lini ad vincien­
dum
vti poſſis.
Præſtat tamen filum per ſe
molle
ac tenax primò elegiſſe, quale refe­

runt
apud Suedones Germaniæ populos
eſſe
, quod Oſemutum vocant.
Molle itaque
ferrum
hoc modo cælatur: pingitur quod
fingere
cupis in ferro, ex aduerſo pila plum­
bea
ſubiicitur, inde malleolo tunditur pars
quam
compreſſam cupis: quæ prominere
debet
, plumbo excepta non ſubſidet: ita
animalium
& plantarum ſubtiliter imagi­
nes
referunt, vt cera expreſſas & elaboratas
acutis
ſcapellis diceres.
Si verò aqua frigida
ferrum
dum candet, extinguatur, & durum,
& minimè ductile, & fragile euadere neceſſe
eſt
: nam aquæ frigore cogitur ignis qui in­
tus
eſt, humidumque innatum ferri celeri­
ter
abſumit: quo cùm ductile eſſet, ac ob
id
molle, ſublato, fragile & durum euade­
re
neceſſe eſt: vnde patet, nihil quod tenax
ſit
, durum valde eſſe poſſe.
Refert Gonzalus

Fernandus
Ouiedus in ſeptimo Indicarum
rerum
noui orbis orbis ( autor inſignis, ac
meo
iudicio verax atque eruditus, adeò vt
hunc
ſolùm antiquis inter hiſtoricos noſtræ

ætatis
adnumerari dignum cenſeam, cuius
librum
dedit mihi vir illuſtris Franciſcus
Duardus
Hiſpanus, Cæſaris in Italia quæ­
ſtor
, patritius, humanitatis, iuſtitiæ, pruden­
tiaque
ſingularis, & erga eruditos mirum in
modum
animo propenſus ) Indos captiuos
Cabuiæ
herbæ filo & arena compedes ſeca­
re
, atque ita fugæ conſulere: eſſeque hoc
frequens
in ea inſula Hiſpaniola.
Quòd ſi
ita
eſt, contumax oportet eſſe filum illud
Cabuiæ
, vt trahi poſſit multum, & celeriter
duci
, tum latum & planum, ne arena ſubſi­
liat
: arenam verò tenuem, & aſperam, ac
duram
, qualis vt dicemus Smirij lapidis: nam
non
aliter ferrum ſcindi poterit.
Sic etiam
anchoras
diuiſas refert: nam diuturno, aſſi­
duo
, celerique tractu, ſi duriores lapides di­
uiduntur
, quid mirum de ferro?
Præſtat limæ
modus
hic, quòd non exaudiatur: vnde limæ
ſurdæ
, quæ tenues, lentè, ſed abſque ſono ſecant.
Franciſcus
Duardus

Cæſareus

Quæſtor
.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index