Alberti, Leone Battista, De re aedificatoria, 1485

List of thumbnails

< >
101
101
102
102
103
103
104
104
105
105
106
106
107
107
108
108
109
109
110
110
< >
page |< < of 406 > >|
Theſeus / inquit Plutarcus / rem publicam diuiſit in eos qui leges
diuinas
atque humanas conſtituerent atque interpretarentur: et eos qui
artificio
exercerentur.
Solon pro cenſus diuitiarumque copia et modo
ſuorum
habuit ciuium ordines diſtributos: ita ut qui minus.
ccc.
ex agris annua exciperent prope in ciuium numero cenſendos non
putarit
.
Athenienſes primos ſibi habuere uiros doctrina et uſu re
rum
cultos / ac peritos: proximos oratores: poſtremo opifices.
Romulus a plebe equites et patritios diſcreuit. At Numa rex ple
bem
diuiſam fecit per artes.
Apud Gallias plebs pene ſeruorum du
cebatur
ſorte: Reliquos aut milites fuiſſe tradit Cæſar: aut ſapien
tiæ
religionique deditos: quos illi Druides nuncupant.
Apud Pan
theos
ſupremi ſunt ſacerdotes: ſecundi agricolæ: tertii milites:
cum
quibus et paſtores et duces ouium.
Britanni ſuos quatuor di
uidebant generibus: Primi erant quibuſ fiant reges: alteri ſacerdo
tes
: tertio loco milites: poſtremo uulgus.
Aegyptii primos dede
re
gradus ſacerdoti: ſubinde reges præfectoſque locarunt: tertio po
ſuere
ordine bellatores: et multitudinem diuerſe itidem inter agri
colas
pecuarios artificeſque / atque etiam / ut inquit Herodotus / mer
cennarium
et nautam.
Hippodamum referunt ſuam quoque diuiſiſſe
rem
publicam in partes tris: artificem / agricolam / et propulſatorem
belli
.
Non improbaſſe Ariſtoteles eos uiſus eſt: qui a multitudi
ne
ſelegerint dignos: quos conſiliis / magiſtratibus / iudiciis ue præ
ficerent
: Cæteram uero plebem diuiſam reliquerint inter agrico
las
/ artifices / mercatores / mercenarios / equites / pedites / et turbam
naualem
.
Cui haud multo diſſimilem ex Diodoro hiſtorico fuiſſe
apud
Indos rem publicam apparet: Nam illic ſacerdos / arator / pa
ſtor
/ artifex / miles / effori: et qui publicis conſiliis præſunt.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index