Alberti, Leone Battista, De re aedificatoria, 1485

List of thumbnails

< >
111
111
112
112
113
113
114
114
115
115
116
116
117
117
118
118
119
119
120
120
< >
page |< < of 406 > >|
1ductique ea ſub coeli facie fertiliores eſſe cultus ſenſerint. Atqui
ſub
tauro monte / quæ partes ad aquilonem ſpectent / longe ante
alias
eſſe ſalubres: ea præſertim re qua et fertiles prædicant hiſto
rici
.
Demum ſicubi in montibus ponendum ſit oppidum / inpri
mis
animaduertendum eſt: ne quod iſtiuſmodi in locis aſſolet: ma
xime
ubi celſiores circum alii ſeſe attollant colles: grauis et diuti
na
nebularum collectio atram diem / et fuſcum aſſiduo rigidumque
coelum
præbeat.
Tum et uentorum immodica excurſitatio et mo
leſtia
ne quid immanius uexet prouidendum eſt: et præſertim bo
reas
iſtic: Nam is quidem inquit Heſiodus cum cæteros / tum in
primis
ſenes reddit torpentes et inflexos.
Incommoda erit urbis
area
/ in quam ſuperextenſa rupes a ſole conceptos uapores refun
dat
: aut in quam auernæ conualles auram acrius obfundant.
Alii
præcipitiis
locorum eſſe urbis latus finiendum monent.
Sed præ
cipitia
ipſa ferme omnia / quae ex ſe contra motus et tempeſtates inua
lida
ſint monſtrant cum alibi pleraque oppida / tum et in ætruria uo
la
terræ: labuntur enim temporum ductu: et quæ impoſueris tra
hunt
in ruinam.
Et cauiſſe quidem oportet nequis ſupra immineat
contiguus
mons: quo occupatio infeſtus hoſtis urgeat: neue ulla
ſubtendatur
hoſti tuta planities tanta: ut eo loci caſtra uallare ad
obſidendum
/ aut aciem ſtruere ad oppugnandum poſſit.
Vrbem
condidiſſe
Agrigentinam Dedalum legimus ardua in petra / dif
ficili
aditu / ut tribus non plus uiris cuſtodiretur aptum præſidium:
modo
non æque paucis obſtruatur armis exitus / atque arceatur in
greſſus
.
Cingolum in Piceno a Labieno conditum / periti rei mi
litaris
uehementer comprobant / cum cæteras ob res: tum quod pleriſque
ferme
omnibus montanis oppidis euenit / ut ubi conſcenderis æqua
pateat
dimicatio / id illic non ſit: Rupe enim educta et præcipiti
refutantur
.
Nec habet quidem hoſtis qui agrum una circum excur
ſione
populari ac uaſtare ad arbitrium poſſit: neque omnes una ob
ſidebit
aditus.
nec ſe iuxta caſtris poſitis tuto recipiet: Nec pabu
latum
/ lignatum / aquatum emittet ſine periculo.
Contra oppida
nis
ſit: nam ſubiectis ſubnexiſque hinc atque hinc collibus crebris in
teriectis
uallibus habent qua e ueſtigio egredi laceſſere: atque impro

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index