Alberti, Leone Battista, De re aedificatoria, 1485

List of thumbnails

< >
121
121
122
122
123
123
124
124
125
125
126
126
127
127
128
128
129
129
130
130
< >
page |< < of 406 > >|
1omnis ad ruinam reddatur prona. At muros contra miſſilium in
iurias
ſic pulcherrime firmari arbitramur.
Anterides baſi trian
gula
uno in hoſtes angulo proiecto denum interuallo cubitorum
inter
ſe diſtantes per muri directiones excitabimus: et arcus ab his
ad
alteras interducemus atque teſtudinabimus: Et interuacua quæ
illic
ueluti ſcaphæ relictæ ſunt / ſubacta paleis argilla uectibus den
ſantes
complebimus.
Fiet hinc ut tormentorum uis et impetus ap
pellens
lentitudine fruſtretur argillæ: Fiet etiam ut non niſi ſparſim
et
ilico obſtruendis feneſtris murus tormentorum aſſiduitate queat
debilitari
.
Apud Siculos pumicis copia perpulchre id præſtabit:
quod
iſtic quærimus.
Alibi pumicis et argillæ loco non incommo
de
utuntur cofo: Gypſum etiam huic operi no recuſabimus.
Demum
ex
his ſiquid adſit / quod humoris hauſtro nocturniſque uaporibus
obiectum
ſit / id lapidea cruſta atque rectura ueſtiatur.
Et inprimis
iuuabit
ripam foſſæ exteriorem paulo ponere elatiorem accliuitate
quam cæterum agri ſolum eſt.
Sic enim miſſilium deſtinationes mu
ros
urbis non attingent: ſed ſuperuolabunt.
Et ſunt qui murum con
tra
machinamenta miſſilium tutiſſimum putent eum qui lineamen
to
ita ducatur / ut ſerræ denticulos imitetur.
Atqui placent ad ur
bem
Romam muri: quibus decurſorium ad mediam altitudinem
ineſt
: Suntque per murum aptis locis relictæ foſſuræ / unde furtim
a
ſagittariis incautus et properans hoſtis ſaucietur: Et ad murum
turres
quinquagenos in cubitos quaſi anterides adigendæ prodeun
tibus
in rotundum frontibus et proceritate celſiores muro: ut qui
propius
applicuerit miſſilibus nudum obiiciat latus et conficia
tur
: Sic enim et murus a turribus / et turris a turre mutuo defen
detur
.
Turres quo latere urbem ſpectant / muro nudatas poni
to
et apertas: ne hoſtem fortaſſis immiſſum protegant.
Tur
ribus
muriſque coronæ et decori ſunt / et firmitatem ex nexura af
ferunt
: et admotarum ſcalarum irreptiones prohibent.
Sunt qui
per
muros ſub ipſis præſertim turribus intermiſſa præcipitia re
linqui
uelint / et muniri pontibus ligneis: qui confeſtim aut redu
cti
/ aut deiecti prout res exigat uſui aut ſaluti ſunt.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index