Cardano, Girolamo, De subtilitate, 1663

List of thumbnails

< >
121
121
122
122
123
123
124
124
125
125
126
126
127
127
128
128
129
129
130
130
< >
page |< < of 403 > >|
Borax.
Limacius.
Oriuntur lapides in animalibus, duobus
modis
: altero quidem, frigore, vt in lima­
ce
, perca, cancris, bufone, & ( vt aiunt)
Indicis
teſtudinibus: altero, à calore, vt in
taurorum
veſica fellea ſæpe, & in homi­
num
etiam aliquando: nam inuentus eſt
annis
ab hinc paucis antè lapis in fellea
veſica
hominis; eo ſcabiei genere quod le­
pra
vocatur laborantis.
Gignitur & in veſi­
ca
, ac renibus magno illorum malo: tum
etiam
apud me eſt, genitus in pulmone bo­
uis
, lenis, ac cinerei coloris.
Lapides om­
nes
qui in cancris, limacibus, de piſcibus
gignuntur
, vt coruo, manati, aliiſque plu­
ribus
, prohibent generationem lapidum in
renibus
, genitóſque diſſoluunt.
Nam hi la­
pides
in his animalibus immodico frigore
concreſcunt
: epoti igitur renes refrigerant:
aut
in hominibus lapides calore generan­
tur
immodico: talis autem materia lapidea
eſt
& frigidiſſima: conuenit igitur vt etiam
vrinæ
abundantiæ, quæ vel calore renum,
vel
ſiccitate fit, præſens afferat auxilium.
Ferunt etiam in ventre galli generari ale­
ctorium
lapidem, quaſi dicas gallinaceum.
Sed tamen ſarda, vel achate fingitur, in
quo
flammea macula appareat.
Verùm ale­
ctorium
generari in galli, aut galli gallina­
cei
ventre, penitùs non poſſe reor.
Nam
cùm
gallorum ventriculus ſit valde capax,
atque
ſorditie ſemper plenus, humor ille
paulatim
diſtillare non poteſt, ſed nec col­
ligi
, nec concreſcere.
Si verò concreſcat, in
meatibus
potiùs id fiet: at ſic lapis mini­
mus
eſſet.
Nec omninò quieſcere poſſet,
donec
coaleſcat.
In iecore autem manife­
ſtum
eſt generari lapides, quia meatus ſunt
anguſti
, & caro denſa.
Refertque Georgius
Agricola
, prægrandem gallo inuentum, &
magnitudinis
incredibilis albus erat, & ruf­
fus
, & qua parte iecur extuberat fuſcus:
inferiore
pumicoſus, vt à gemmæ natura
plurimum
abeſſet: longitudo vnciæ, latitu­
do
digiti, altus ſeſquunciæ.
Inueniuntur ta­
men
in ventriculis gallorum gemmæ, quas
fortuitò
deuorarunt: atque ſatis pul­
chræ
, quoniam à calore ventriculi purgan­
tur
, & nitorem acquirunt: nam & gemma­
rij
ſolent margaritas columbis offerre, vt
expoliantur
.
Quid mirum eſt igitur, diutur­
niore
mora & calore robuſtiore in ventre
galli
puriores gemmas expoliri?
Vtrum ve­
in iecore gemma, dubium eſt: nam calor
auium
maior eſt calore quadrupedum, &

humor
tenuior.
Inueniuntur & in aliis ani­
malium
partibus lapides, vt in chelis gam­
mari
nodo ſuperiore, atque ego ſemel re­
peri
: minorem reperit vnus è noſtris con­
tubernalibus
: quos ego ambos ſeruo.
Colos
ex
albo, rubeóque miſtus, leuis ac lenis.
Maximi non excedunt granum piſi, imò nec
æquant
.
Forma milicæ imò (ſi neſcias ) mili­
cam
eſſe credas, vt nihil habeat commune
cum
lapillis, qui in cancrorum oculis inue­
niuntur
.
Raritas facit, vt augurij loco ſit
illorum
inuentio.
Quædam etiam ſunt lapi­
dibus
ſimilia, quæ in animalibus inueniun­
tur
, nec tamen ſunt lapides, vt ouum bouis.
Hoc ſanè in ventriculo illius inuenitur magni­

tudine
anſerini, ferrugineo colore, leuiſſimum.
ac leniſſimum. Cogitur ex cibi excrementis, &
motu
rotunditatem acquirit, pituita cogente.
Vnde ſi frangatur, ex pilis conſtare videtur:
durus
eſt pro leuitate tanta.
Ita natura ludit,
vt
etiam quandoque boues oua pariant.
Lapis in che­
la
gamnari

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index