Alberti, Leone Battista, De re aedificatoria, 1485

List of thumbnails

< >
121
121
122
122
123
123
124
124
125
125
126
126
127
127
128
128
129
129
130
130
< >
page |< < of 406 > >|
1tenerentur iuga. Hæc materia iniecta contexebantur longu
riis
: cratibuſque conſternebantur: ac nihilo ſegnius gratilio
res
trabes quas ſubiciendo ſubucas nuncupant / ad inferiorem
partem
fluminis obliquæ agebantur / quo pro ariete ſubie
ctæ
/ et cum omni opere coniunctæ uim fluminis exciperent.
Et aliæ item trabes ſupra pontem extabant fluuio mediocri
ſpatio
infixæ: ut ſi arborum trunci ſiue naues deiiciendi ope
ris
cauſa eſſent a barbaris miſſæ: his defenſoribus earum re
rum
uis minueretur: neu ponti nocerent.
Hec Cæſar. Non
ſit
ab re quod apud ueronam aſſueuere ligneos pontes inſter
nere
ferreis uirgis: ea præſertim parte qua redam et carros
trahebant
.
Sequitur lapideus pons: eius partes ſunt. Su
bices
riparum pilæ: fornix inſtratura.
Inter ſubices riparum
atque
pilas hoc intereſt: quod ualido penitus obnixu per
ſtent
neceſſe eſt.
Nam ad ſuſtinenda modo ſuperiniectæ for
nicis
pondera uti et pilæ: uerum et amplius ad prima pontis
capita
et arcuum uim arcendam et continendam nequid pan
dant
.
Ergo eligendæ ripæ uel potius rupes lapideæ namque ob
firmiſſimæ
: quibus pontis capita committas.
Pilarum nume
rus
ad fluuii latitudinem referetur.
Arcus impares cum de
lectant
numero: tum et conducunt firmitati.
Nam medius
fluenti
curſus quo a cohertione riparum remotior eſt: eo et
liberior
: et quo liberior / eo et concitatior atque impetuoſior
deuoluitur
.
Ergo is quidem linquendus eſt uagus: ne pila
rum
firmitati officiat illuctando.
Et locandæ per fluuium
pilæ
quidem ſunt / ubi caſtigatiores et ut ita loquar deſidio
ſiores
undæ preterlabantur.
Huius argumenta loci dinoſcen
di
alluuiones monſtrabunt: alioquin ſic rem captabimus.
Eos enim imitati qui nucem flumine ſparſere: quibus col
lectis
obſeſſi ueſcerentur / perpetuum fluminis tranſitum ſu
pra
longe ad paſſus puta mille quingentos: quo præſertim
tempore
fluuius excreuerit: quippiam cale quod aquas ſu
pernatet
deiiciemus.
Indicio erit aquas maiore illic ſe con
citare
impetu: quo loci quæ ieceris plurimum conueniant.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index