Cardano, Girolamo, De subtilitate, 1663
page |< < of 403 > >|
1 68[Figure 68]
Genera plantarum quatuor, arbores fru­
tices
, ſuffrutices, herba.
Arbor eſt, cuius
truncus
aut denuò, aut perpetuò vireſcit, &
ad
egregiam peruenit magnitudinem, vt
pyrus
.
Frutex, cuius truncus manet, ſed non
in
iuſtam creſcit magnitudinem, vt roſa, &
myrtus
.
Suffrutex, qui & ipſe manet trunco,
ſed
tamen herbarum magnitudinem non
excedit
, vt bruſcus.
Herba, quæ caule caret,
vt
aizoum, id eſt, ſemperuiua, & ſaluia: vel
caulem
in ſingulos annos mutat, vt fœnicu­
lus
.
Poteſt & quintum genus addi medium
inter
herbam, & fruticem, velut ruta: hæc
enim
arboreſcit quandoque, quandoque her­
ba
manet.
Quòd etiam cauli contigit. Caulis
verò
maximè capitatus creſcit in immen­
ſum
, vt in Pannonia.
Sed arte arbores, her­
bæque
tum fructus creſcunt plurimùm, vt
punica
, & citonia, tum perſica.
Et ex oleribus
quæcunque
virent, etiam hyeme, in fruticem
induſtria
tranſeunt.
Sed nullum aptius ruta,
vt
de qua Ioſephus Hebræus ſcriptum reli­
querit
, vidiſſe ſe in Machæro Iudææ rutam,
quæ
proceritate, & magnitudine nulla ficus
planta
eſſet inferior.
Vidimus & nos in vi­
ridario
medici Mediolani rutam, quæ mul­
torum
annorum beneficio in arbuſtum tran­
ſierat
.
Itaque manifeſtum eſt, plantas, neque
ob
magnitudinem, neque viuacitatem ſpe­
cie
differre.
Sed neque ob id, quòd folia ma­
gnitudinem
non eandem retineant, vel quòd
huic
perpetua, illi decidua ſint, aut quòd flo­
ris
colos non vnus ſit, aut quòd ſterilis ſit
altera
, reliqua fructum ferat.
Ergo planta­
rum
diſcrimen ex quatuor rebus ſumendum,
quarum
præcipua eſt facultas, ſeu vis: vires
enim
à forma proueniunt: forma autem eſt,
quæ
ſpecies ipſas diſtinguit.
Fieri enim mul­
minùs poteſt, vt ſalix ſit vitex, quàm vt
aſinus
ſit bos, tametſi ſalix, ac vitex frondi­
bus
, & cortice ſint ſimiles.
Nam vitex calida
eſt
, & ſicca in tertio ordine.
Indico eſt pri­
mùm
, quòd flatus diſcutiat, & quòd prima
inter
arbores floreat: cùm ſalix humida ſit ac
frigida
, ſeróque floreat, & flatum gignat.
Produnt etiam odores temperiem. Ergo quæ­
cunque
eiuſdem ſpeciei ſunt, etiam ſi alte­
rum
in India, reliquum in Scythia naſcatur,
eiſdem
viribus præcipuis neceſſariò partici­
pant
.
Ideò abſurdum eſt credere, eiſdem
plantis
diuerſas atque contrarias vires ineſſe,
vt
diuerſis eaſdem, aliámque eſſe rationem
plantarum
, & animalium.
Secunda diſcrimi­
nis
ratio ab odore, tertia à ſapore ſumenda
eſt
: quarta verò, quæ & ipſa præcipua, à fi­
gura
foliorum, florum, fructus, ſtipitis, corti­
cis
radicum, denique totius plantæ.
Nam
quod
ad magnitudinem attinet quænam ar­
bor
ceraſo procerior?
Sunt tamen ex illis Ma­
cedonicæ
vocatæ, palma non altiores.
Itaque
dubitatio
ea ceſſat, quæ olim de bugloſſo, &
boragine
habita eſt.
Nam cum forma, &
viribus
, odore atque guſtu penè pares ſint,
vtraſque
ſub eadem ſpecie collocari debere,
palam
eſt.
Etenim cùm propter vires nomina
illarum
quæramus, palam eſt apud medicum
illas
eodem nomine dignas cenſeri debere,
quæ
eiſdem viribus præditæ ſint: herbario
non
item, ſed iuxta figuræ rationem, me­
dico
verò non.
Sed vbi iam hæc duo con­
ſenſerint
, reliqua etiam adeſſe neceſſe eſt.
Erga ipſa rerum natura potiùs, quàm Dioſ­
coridis
verba ſunt exploranda: is enim
quanquam
egregius fuerit in dignoſcendis
medicamentis
, & diligentiſſimus in tractan­
dis
, & clariſſimus in explicandis, fuit tamen
doctrinæ
genere empiricus, diſciplina verò
miles
, & cuius ſcripta ad poſteros multis
vitiis
macula tranſierint.
Vnde tot illorum
contentiones
, vt iam pudeat inconſtan­
tiæ
.
Exploranda ſunt igitur medicamen­
ta
non à nominibus, aut magnitudine, vel
colore
, aut fœcunditate, aut his, quæ
pro
regionum varietate mutantur, ſed à vi­
ribus
atque figura, odoréque ac ſapore.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index