Cavalieri, Buonaventura, Geometria indivisibilibvs continvorvm : noua quadam ratione promota

List of thumbnails

< >
131
131 (111)
132
132 (112)
133
133 (113)
134
134 (114)
135
135 (115)
136
136 (116)
137
137 (117)
138
138 (118)
139
139 (119)
140
140 (120)
< >
page |< < (111) of 569 > >|
_P_Oſſet fortè quis circa hanc demonſtrationem dubitare, nonrectè per-
cipiens
quomodo ind finitæ numero lineæ, vel plana, quales eſſe
exiſtimari
poſſunt, quæà me vocantur, omnes linea, vel omnia plana
talium
, vel talium figurarum poſſint ad inuicem comparari:
Propter
quod
innuendum mihi videtur, dum conſidero omnes lineas, vel omnia
plana
alicuius figuræ, me non numerum ipſarum comparare, quem igno-
ramus
, ſed tantum magnitudinem, quæ adæquatur ſpatio ab eiſdem li-
neis
occupato, cum illi congruat, &
quoniam illud ſpatium terminis
comprehenditur
, ideò &
earum magnitudo eſt terminis eiſdem compre-
henſa
, quapropter illi poteſt fieri additio, vel ſubtractio, licet numerum
earundem
ignoremus;
quod ſufficere dico, vt illa ſint ad inuicem compa-
rabilia
, alioquin neque ipſa ſpatia figurarum eſſent ad inuicem compa-
rabilia
:
Vel enim continuum nihil ali ud eſt pręter ipſa indiuiſibilia, vel
aliquid
aliud, ſi nihil eſt præter indiuiſibilia, profectò ſi eorum conge-
ries
nequit comparari, neque ſpatium, ſiue continuum, erit comparabi-
le
, cum illud nihil aliud eſſe ponatur, quam ipſa indiuiſibilia:
Si Verò
continuum
eſt aliquid aliud præter ipſa indiuiſibilia, fateri æquum eſt hoc
aliquid
aliud interiacere ipſa indiuiſibilia, habemus ergo continuum,
diſſeparabile
in quædam, quæ continuum componunt, numero adbuc in-
definita
, inter quælibet enim duo indiuiſibilia æquum eſt interiacere ali-
quid
illius, quod dictum eſt eſſe aliquid aliud in ipſo continuo præter in-
diuiſibilia
, qua enim ratione tolleretur à medio duarum, à medijs quo-
que
oæterarum tolleretur;
hoc cum ita ſit comparare nequibimus ipſa,
continua
, ſiue ſpatia adinuicem, cum ea, quæ colliguntur, &
ſimul col-
lecta
comparantur, ſcilicet, quæ continuum componunt, ſint numero in-
definita
, abſurdum, autem eſt dicere coutinua terminis comprehenſa non
eſſe
ad muicem comparabilia, ergo abſurdum eſt dicere congeriem om-
nium
linearum ſiue planorum, duarum quarumlibet figurarum non eſſe
ad
inuicem comparabilem, non obſtante, quod quæ colliguntur, &
il-
lam
congeriem componunt ſint numero indefinita, veluti hoc non obſtat
in
continuo, ſiue ergo continuum ex indiuiſibilibus componatur, ſiue,
non
, indiuiſibilium congeries ſunt adinuicem comparabiles, &
propor-
tionem
habent.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index