Cardano, Girolamo, De subtilitate, 1663

List of thumbnails

< >
131
131
132
132
133
133
134
134
135
135
136
136
137
137
138
138
139
139
140
140
< >
page |< < of 403 > >|
1floribus omnibus calix adſit? Sed non

pollinis
flori, hic nanque calice caret, &
croceus
eſt, ſenis in eo foliis: ſub vtroque
crepuſculo
clauditur, meridie totus patet.
Sunt qui dicant nocte media arctè conſtrin­
gi
, vt ſint velut erraticis in paruo circulo
mutationes
quatuor, geminæ, quæ ad cre­
puſcula
, mediæ & inuicem ſimiles, reliquæ
contrariæ
.
Vnus caulis, vnus flos, bulboſa
radix
, folia velut ari.
Vidimus hunc apud
Gulielmum
Caulium nobilem Gallum.
Cæ­
terùm
cur plerique flores calicem habeant,
ratio
eſt, quoniam antequam perficiantur,
à
ſole tenuis florum ſubſtantia diſſiparetur.

Quocirca
Apollinis craſſæ ſubſtantiæ neceſ­
ſariò
eſt, ac quaſi folium.
Sed colore ( vt
dixi
) & ſemine medio multùm à folio dif­
fert
.
Flos enim fructus cauſa, imò potiùs
ſeminis
.
Sed cur ſeminis? Videtur autem
ſemen
ex terrea parte concocta eſſe, aliter
neque
in illo vis genitalis eſſe poſſet, nec
conſeruari
.
Omni autem terreo, vt coaleſ­
cat
humidi tenuioris aliquid ineſſe eſt.
Hu­
midum
autem, præſertim ſi totum conti­
neatur
, impedit & genitalem vim, & con­
ſeruationem
.
Cùm verò ſit in eo, quod
concoquitur
, & celeriùs ob ſubſtantiæ te­
nuitatem
concoquatur, fructus omnes ali­
quis
flos antecedet.
Priùs ergo ſemen ge­
neratur
, quàm flos, ſi quidem illius gra­

tia
, ſed tardiùs abſoluitur.
Neque verò cre­
dendum
eſt, odoratas plantas inodores flo­
res
ſemper mittere: nam quædam olent om­
ni
parte, vt nardus, medica malus, in qua
folia
, flores, fructus præcipuè olent opti­
, nec reliqua odoris ſunt expertia.
Sunt
autem
medicæ mali plures ſpecies, notiſſi­

autem quinque.
Prima quidem, quæ
propriè
medica malus dicitur, prægrandis
fructus
& humani capitis magnitudinem
perſæpè
ſuperans etiam in Italia.
Secunda
vocatur
arantium, ſeu deducta appellatio­
ne
corrupta ab aurantio, quòd aurei colo­
ris
cortex ſit, ſeu ab Arantia Corinthia­
regionis vrbe iuxta Aſopum flumen.
Tertia limunium, quòd in eo genere ſuc­
cum
habet acidiſſimum, adeò vt illius con­
tactu
dentes ſtupeant.
Quarta limuniata,
ex
malo medica primæ ſpeciei, & limunio
per
inſitionem commiſta, cuius odor, &
ſapor
iucundiſſimus eſt.
Quinta Adami
malus
vocatur, quòd ſingula poma mor­
ſus
imaginem in cortice retineant.
Quòd
verò
eiuſdem ſpeciei ſint hæc omnia, pri­
mùm
quidem partes oftendunt, quæ om­
nibus
eædem numero ſunt, cortex, caro,
ſuccus
, tunicæ, ac ſemen.
Planta omni­
bus
etiam ſpinoſa, perpetua fronde virens,
tota
redolens: fructus aureus omnibus: ſed
in
citrio dilutior color ob magnitudinem,
in
luminio autem ob frigiditatem.
Tran­
ſeunt
etiam inſitione mutua altera in alte­
ram
, & ligna in frondes, & flores adeò ſi­
miles
, vt non niſi à peritis ſine fructu al­
tera
ab altera ſecernatur.
Sunt & vires
omnibus
eædem, & ſapor acidus omnibus
communis
eſt.
Diu quoque ſeruari fructum,
ſeróque
matureſcere, omnibus conuenit.
Lædi quoque ab eiuſdem cauſis omnibus
contingit
, ſcilicet frigore.
Seruantur, &
vnà
omnes vbique, modò calor non deſiit.
Vnde magno orbi beneficio non ſolum in
Europa
, & Aſia ac Africa, ſed etiam tota
in
Æthiopia, Indiáque ſingulæ ſpecies
inueniuntur
: nec vllus tam communis in or­
be
fructus, neque adeò frequens.
Nomen
etiam
ipſum vnicum mali medicæ, docet
vnam
fuiſſe olim arborem.
Nam neque
arantium
, aut limunium.
Latinæ voces
ſunt
, nec Græci ipſi horum nominum loco
quicquam
habent.
Conſtat igitur pro re­
gionum
, & artis varietate, tum ſapori gra­
tia
, nominum diſcrimina inuenta, non ab
antiquis
, ſed parùm ante nos.
Nam Adami
pomum
inſitione ex citro, arantióque con­
ſtat
, arte morſum æmulante, inde propa­
gatum
, vt docebimus inferiùs.
Viſum eſt
enim
memoria primi parentis vile pomum
iam
abundantia factum, carius vendi poſſe.
Sed malè quidem technam, quicunque il­
le
fuit, excogitauit, in tam inſuaui fructu
tantùm
mulieris incontinentiæ exprimens.
At dices: Arantij cortex inſuauis valde eſt,
citrij
ſuauis: caro quoque citrio craſſiſſima,
arantio
propè nulla.
Sed à regionibus diſ­
crimina
ſumpta fuêre: calidior enim & ſic­
cior
, & agreſtis magis arantij fructus, ma­
lus
autem medica, quaſi domeſtica plan­
ta
, vt arantij ſylueſtris.
Propagantur au­
tem
vtræque, & eiſdem modis.
Odoratiſ­

ſimæ
plantarum, quod ſciam ( nam dies no­
ua
ſemper afferre ſolet ) ſunt agallochum,
ſeu
xyloaloës, cinamomum, aſpalathum,
nardus
, laſer, & crocus.
Piper & zingiber
etſi
ſint calidiſſima, parùm tamen olent.
Arbores tenuioris ſubſtantiæ ſunt herbis,

ſed
& denſiores: nam temporis longitu­
do
vim Solis adiuuat, vnde concocta te­
nuiora
redduntur, & denſiora: arbores
enim
diu viuunt, herbæ pereunt citò.
Quæ etiam benè olent ex herbis, odorem
niſi
in radicibus ob tenuitatem diu retine­
re
nequeunt, & quæ retinent, vt nardus,
ad
arbuſculas potiùs, quàm herbas debent
referri
.
Sed tamen egregiæ tenuitatis eſt
ſiliquaſtrum
, ſeu piperitis, aut occiden­
tale
piper.
Herba eſt caule longo, & qua­

ſi
rubro, crebris geniculis, foliis lau­
ri
, floribus candidis, radice vnica ſub­
alba
, capillamentis fibrata, ſiliquis ob­
longis
, magnis ac rubentibus admodum
vt
purpura, cum non leui ſplendore, vt
virulentum
quid referant, ſemine intùs
flaueſcente
, molli: adeò acri, vt longè
piper
ſuperet, vnde in vltimo caliditatis,
ac
ſiccitatis, tùm tenuitatis conſiſtere ne­
ceſſe
eſt.
Acrius etiam vrget, dum imma­
tura
eſt ſiliqua, & ipſe cortex ſiliquæ: vn­
de
tametſi in vſum venerit, & Hiſpanio­
la
inſula orbis alterius in noſtrum aduecta
anno
1493. veneni haud eſt expers.
Ve­

nenum
enim plantæ plerunque retinent,
aut
natura, aut caſu: ſed natura in his po­
tentior
eſt.
Natura pernitioſæ ſunt, quæ
odorem
habent grauiſſimum, aut ſapo­
rem
, qui ferri non poſſit, qualem huic ſi­
liquaſtro
eſſe diximus: aut quæ ſuccum non
viridem
emittunt, vt tithymalorum ge­
nera
omnia.
Sed & ficus lac exedens
mittit
, & lactuca cùm ob ſenium immodicè

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index