Cardano, Girolamo, De subtilitate, 1663

List of thumbnails

< >
131
131
132
132
133
133
134
134
135
135
136
136
137
137
138
138
139
139
140
140
< >
page |< < of 403 > >|
1ſucco paratur, & quæ ex morſu viperæ ſui
generis
, de qua Plutarchus in M.
Antonij
vita
, cum ſapore graui fit, & ſimillima eſt ei,
quæ
in vltima contingit ſenecta, vnde etiam
abſque
dolore eſt.
Itaque nihil mirum, ſi
Chij
, Athenienſeſque viros egregios quos
morte
damnaſſent, cicutæ ſucco perimerent,
vt
quod adimerent vitæ ac dignitati illo­
rum
, mortis lenitate compenſaretur.
Sunt
& poma mortis in prouincia Peru occiden­
talis
Indiæ nuper inuenta: ſorba ſunt odora­

taque
, quod mirum eſt: arborque ipſa
fruticoſa
, pyri foliis, denſis, crebris ac viri­
dioribus
nec mirum varietate regionis adeò
pernicioſam
hanc plantam euadere.
Nam
Perſeæ
poma in Perſide vbi primum orta

nomen
ſumpſerunt, & inde tranſlata cùm
ibi
pernicioſa eſſent, in Ægypto innoxia fa­
cta
ſunt.
Arbor hæc ligno ſolido, procerior
pyro
, cui ſimillima eſt.
Viret perpetua fron­
de
, fructu amygdalæ non diſſimili, prælongo
& viridi.
Nucleus pruni, ſed minor ac mol­
lior
.
Anni ſpatio maturantur, altero alteri
ſuccreſcente
.
Adeò facilè concoquitur, vt
nec
copia grauet.
Vnde alium longè à Perſi­
co
eſſe certum eſt: quandoquidem conſtet
eius
arbores, à perſici arbore multum differ­
re
.
Miteſcunt ergo pleraque tranſlata, alia
etiam
deteriora euadunt: itaque cùm mortis
pomum
exitialem ſuccum ferat, quo illitæ
ſagittæ
mortem afferant illicò, atque nullo
redimitam
auxilio: arbos verò vmbram quæ
faciem
totam, & palpebras inflet ac oculos
àbſcondat
: ros ex arbore decidens ſi in ocu­
lum
incidat, corneam exedendo cæcitatem
pariat
: lignum dum vritur capitis dolorem
excitat
, odoremque teterrimum.
Simile quip­
piam
apud Sardos efficit rhododaphne: nam
non
ſolùm dum editur pernicioſa eſt, & ſi
quis
ſub illius vmbra quieſcat amens fit,
æſtuat
, & inquies fit, patiturque in ventre
rugitum
: ſed ſi qui balneum ex illius lignis
concalefactum
ingrediantur, ſyncopen pati
conſueuêre
.
Petrus enim Apponenſis maxi­
mam
horum partem teſtatur ſe vidiſſe: talia
verò
contingunt, quòd humidum tenue, mo­
dicumque
bene coctum atque odoratum,
multo
craſſo & pernicioſo miſceatur.
In no­
ſtra
regione ſorba ſolùm guſtu ingrata red­
duntur
, quoniam materia exitialis humi­
di
à calore aëris ambientis putrefieri ne­
quit
.
Proximæ venenis ſunt lympathicæ plan­

, cuiuſmodi in Hiſpaniola inſula occiden­
talis
Indiæ Cohobba, quæ ſolo odore ine­
briat
, & phanaticos reddit.
Herba hæc eſt
credo
è ſtrimoniæ genere, quæ ſi bibatur, in
furorem
vertit: nullo modo viribus abſimi­
lis
ei quam Turcæ aſſeral vocant, cuius vſus
apud
eos plurimus eſt, quòd non ſolùm lætos
reddat
& alacres, ſed etiam curam omnem
ac
metum pellat, vt ad munia etiam belli
ſint
promptiores.
Eiuſmodi apud nos cro­
cus
eſt: nam vt & aſſerat ſi copioſius eda­
tur
, non iam ſolùm alacres, ſed temulentos
reddit
: inde etiam copioſius ſumpta occidit.
Talia ſunt vinum, & quæ è vino aqua ardens

& fax bibita, & vt fertur olim œnopia ra­
dix
, à vini quadam ſimilitudine nomen
adepta
.
Olim Ioſepho Hebræo teſte, Baara
radix
erat colore ac ſplendore flammæ, quæ
niſi
muliebri ſanguine, lotióve perfundere­
tur
, mortem iis, qui eam tractarent affere­
bat
.
Sed & ſic exitialem fuiſſe auellentibus,
quare
à cane auelli ſolitam: qui & ipſe ea
auulſa
periret.
Eadem ſuſpenſa curabat dæ­
moniacos
atque lymphaticos.
An igitur hoc
fabuloſum
penitus?
Nequaquam tam gra­
ui
autore.
An hiſtoria vera? neque id: pro­
ximum
enim nimis miraculo: ſed æſtiman­
da
eſt ratio rei, ex qua veritatis imago re­
fulgebit
.
Eſt Iudæa primùm regio vehemen­
ter
calida, atque tota fermè montuoſa.
Baa­
ram
verò vallis, vnde radix ſic vocata, bitu­
mine
abundans, cuius pars excocta immo­
dicè
ac tenuiſſima defluebat è montibus.
Ex
hac
igitur ardenti materia ac tam tenui, in­
ter
ardores Solis maximos neque paſſim in
valle
naſci veriſimile fuit, ſed vel ſub ipſis
Solis
ardoribus, à quibus exacueretur ſimul
& concoqueretur, aut in ipſa perpetua vm­
bra
, vt nihil veneni illius penitùs, exhalaret,
herba
hæc oriebatur & alebatur, ignea ſub­
ſtantia
: quæ cùm auellebatur, vapor ille ar­
dens
& putridus ( diximus enim putridum
vni
eſſe quod alteri ſit naturale ) cerebro
exceptus
illicò enecabat auellentes ſeu ho­
mines
, ſeu canes proximè adſtantes.
Perfu­
ſa
verò radix muliebri ſanguine, obtunde­
batur
venenum ab ea putredine, vel acredi­
ne
lotij, ſi lotio atque ita tractabilior erat.
Superſtitioſa verò gens addiderat, quòd
quomodocunque
, etiamſi procul auellere­
tur
, occideret, vt res à naturalibus cauſis ad
religionem
traduceret, qui mos ſemper fuit
gentis
, cùm tamen hoc falſum eſſet: niſi for­
ſan
, vt in venenis diximus, quædam tradu­
cantur
continuitate rei, quòd etiam in torpe­
dinis
ſtupore docebimus, atque ita vis exi­
tialis
per funem ſerpens procul etiam quan­
tumvis
occidat: fieri enim id potuit.
Quòd
verò
ſuſpenſa collo lymphaticos curaret, aut
dæmoniacos
, id partim ob id creditum eſt,
quòd
tantis prædita viribus eſſet, idque per­
ſuaſum
ſit optima quæque difficillimè &
maximo
cum periculo haberi, cùm tamen

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index