Alberti, Leone Battista, De re aedificatoria, 1485

List of thumbnails

< >
141
141
142
142
143
143
144
144
145
145
146
146
147
147
148
148
149
149
150
150
< >
page |< < of 406 > >|
1aut limi fultu illiti inſternentur. Poſtremo teſtaceis fragmen
tis
uel potius pumice ſuperinſparſis operientur binum ad cu
bitum craſſitudine.
Sic neque ruentium ponderum in ſe / neque
ignium iniuriam uerebuntur.
Summatim quidem erit arx
perficienda: uti ſi puſillam quandam urbem coædifices: pa
ri igitur atque urbs ipſa munietur opere et arte: cæteraque co
aptabuntur quæ uſui ſint.
non deerit aqua ſuppeditabit ubi
militem arma / frumenta / pernam / acetum / et imprimis li
gna colloces / atque aſſerues: et in arce ipſa turris iſtæc prima
ria quam dicimus / ueluti minutior quædam aderit arx: cui
prorſus deſit nihil eorum quæ arcibus deſiderentur.
Habebit
ciſternam / et loculos rerum quibus ſeſe abunde alat et tueatur.
Habebit aditus: unde in ſuos etiam inuitos irrumpat: et un
de petita ſubſidia immittat.
Illud hic non prætereo cunicu
lis aquariis arces interdum defenſas: interdum urbes cloa
cis captas fuiſſe.
Horum utrumque iuuat nuntiis emittendis. At
curaſſe oportet / ut iſtiuſmodi res multo minus ledere poſ
ſint quam iuuare.
Fient igitur aptiſſimi: ducentur tortuoſi: ex
cipientur profundo: ut neque armatus peruadere: neque iner
mis in arcem euadere / niſi uocatus admiſſuſque ſit potis.
Fi
nient belliſſime cloaca / aut potius deſerta et ignota in are
naria / aut ſecretis templorum faniſcis ac buſtuariis.
Tum ſi
humanos caſus nequicquam neglexiſſe oportet nimirum iu
uabit notos ſibi habere ingreſſus intimam in arcem quibus
ſi quando euenit ut excludatur / poſſit attemperare irrumpere
cum armatis: et fortaſſis conferet ad hanc rem / partem ha
here
aliquam murorum abditiſſimam: quæ non ex calce ſed
creta obſtructa ſit.
Vnius tantum gratia qui cæteris præſit
ſeu ſit ille quidem rex ſeu tyrannus quid feciſſe oporteat di
ximus.
Sequitur ut ea tranſigamus / quæ hi requirant / quod non
unici tantum preſunt: ſed ſimul plures gubernent rem.
His
aut tota. r. p. quaſi unus magiſtratus integra committetur
aut partibus diſtribuetur.
Conſtat. r. p. ſacris quibus ſupe
ros colimus / his pontifices preſunt: et prophanis quibus ho

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index