Cardano, Girolamo, De subtilitate, 1663

List of thumbnails

< >
141
141
142
142
143
143
144
144
145
145
146
146
147
147
148
148
149
149
150
150
< >
page |< < of 403 > >|
1
Naxus.
Diximus itaque, colores omnes plantas
excipere
, non ita ſapores, nam ſalſo carere

videntur
: reliquos habent, amarum, dulcem,
acrem
, acidum.
Amaræ, gentiana, aloës, ſan­
tonicum
abſynthij genus dulces, glycyrrhi­
za
, ſaccharum, polypodium: acres, ſiliqua­
ſtrum
, piper, naſturtium, allia, cepe: acidæ, vt
oxalis
, oxyla pathum: inſipidæ, vt rapæ, mal­
ue
, betæ: at ſalſi ſaporis nullas eſſe Theo­
phraſtus
putat, quanquam muſcus ſalſus ſit,
ſed
non admodum.
Cauſam huius eſſe dicit,
quòd
alimentum ipſum plantarum ne­
quaquam
ſalſum eſſe poſſit.
At cùm plures
ſint
terræ ſalſæ, nec quæ naſcuntur herbæ
in
maris littore tamen ſalſæ ſint, exiſti­
mandum
non eſt, cauſam eſſe inopiam ſal­
ſi
alimenti.
Ergo plures plantas ſalſas eſſe
dicimus
, non tamen tot quot amaræ, vel
dulces
: nec tam euidenter.
Cùm verò ſal­
ſus
ſapor ſolus erodat, plantæ verò tardè
eiiciant
excrementa, ob id vix fieri po­
teſt
, vt planta egregiè ſalſa ſit: humida enim
eſt
, & ſalſum erodit humida, vt etiam
in
animalibus videmus, quæ à ſolo humo­
re
ſaporem hunc præferente eroduntur &
exeduntur
.
Quædam verò plantæ cùm non
vehementer
ſalſam ferant terram, vt ci­
trangula
, limunia, mala medica, ſi non
ſæpiùs
aqua perfundantur, areſcunt ſta­
tim
, quoniam non miteſcens ſalſugo plan­
tam
illicò perimit.
Accedit quòd cùm om­
nes
ſapores in tenui poſſint eſſe ſubſtan­
tia
, præter ſalſum, tenue alimentum ſo­
lùm
trahente planta, omnes ſapores
etiam
trahere poterit, præter ſalſum.
Sal­
ſugo
etiam imbecillima eſt ſaporum:
nam
multa quantitas ſalis, vt aqua ſalſa
reddatur
, eſt neceſſaria: cùm igitur & pa­
rum
nutriat quod ſalſum eſt, & diffici­
trahatur, quia craſſum, & multum
offendat
, & parum guſtum afficiat, ne­
ceſſe
eſt paucas plantas, ac quæ tales ſit,
tenuiter
ſalſas videri.
Nutrit tamen Indi­

cum
mare ſalſam herbam, quam vocant
ſalgazum
, quæ in eius ſuperficie perpe­
tuò
natat, adeoque copioſam, vt floren­
tia
prata referat: nam viridis partim eſt,

partim
crocea: alitur tamen non ſalſo, ſed
( vt dixi ) gingni humido, quod ſali con­
iunctum
eſt.
Noſtrum quoque mare mol­
liſſimum
herbæ genus alit, algam voca­
tum
, quæ ſimili ratione relicta ſalſugi­
ne
, nutritur ex pingui, quare & vere
pullulat
, & æſtate viret, & hyeme emo­
ritur
, ob id etiam quòd ex pingui alatur
ferendis
vrceis accommodata, vnde in
illa
ſepulta vaſa vitrea Veneti ad nos
tranſmittunt
.
Eſt & coralina, muſci ma­
rini
genus, egregiè ſalſa, ſed in exte­
riore
ſuperficie tantùm: vnde cùm manſa
fuerit
, aſtringens ſolùm ſapor apparet in
fine
.
Herba eſt exili caule, minuto folio:
optima
punicea, purpureáve ac ſplen­
dens
.
Contra vermes maximo præſidio,
maximè
cum lacte.
Itaque ſalſus ſapor ei
inhæret
, potiùs quàm inſitus eſt.
Sed
vnde
origo plantarum in aquis?
Inquit
riſtoteles
, & rectè, quòd quieſcente aqua,

ſumma
pars à calore aëris corrumpitur,
atque
putreſcit, atque ſic vitam recipit.
Sed quia contingit, aquam moueri, herba
ſine
foliis, ac radice generatur.
Indicio
eſt
, ob quietem herbas generari, quòd in
fluminibus
aqua perpetuò fluit, herba nul­
la
generatur.
Quum igitur herbam vide­
ris
in aquis naſcentem, indicium ti­
bi
erit aquas illas quieſcere & putreſ­
cere
.
Salgazus
herba
maris.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index