Cardano, Girolamo, De subtilitate, 1663

Page concordance

< >
< >
page |< < of 403 > >|
1
Dantes Al­
digerio
Flo­
rentinus
.
Præſtitit autem omni calamorum generi,
tum
cannarum, vt eſſent inanes: nam craſ­
ſum
flecti non poteſt, niſi ſit inane.
At fin­
ge
cannas craſſas & ſolidas, ac flexiles, num
ſua
grauitate ſponte torquebuntur?
Vt igi­
tur
rectæ eſſe poſſent, & grandes, inanes,
ac
duræ factæ ſunt.
Vnde baculi ſenum tum
ex
his, tum ex ferulis elegantes fiunt.
Ve­
rùm
cannæ Indicæ quædam enodes viden­
tur
, ſiue ſit genus aliud, certè inane atque
leuiſſimum
.
Creſcunt autem ibi in incredi­
bilem
magnitudinem: mediocriter dum vi­
rent
molles, dum ſiccantur duræ.
Pingui au­
tem
, non ſalſo aluntur humido: ob id pin­
guiſſimum
& minimè ſalſum Indiæ ſolùm
exiſtimandum
eſt, quòd in immenſum ibi
creſcant
arbores.
Referunt enim ibi quan­
dam
inuentam è Ceibæ genere ( nam hoc
eſt
arboris genus omnium maximæ ) trifi­
dam
inter cæteras, cui ſinguli trunci vigin­
ti
pedum ambitu cingebantur.
Spatia verò
ipſa
inter truncos iuxta terram totidem pe­
dibus
diſtabant: per ipſa verò ſpatia currus
onuſtus
pulchrè duci poterat.
At vbi trunci
in
vnum coïbant, hoc autem a terra procul
fermè
pedibus quindecim, craſſitudo arbo­
ris
pedum erat quadragintaquinque.
Ab
ima
parte craſſioris trunci, vſque ad locum
vbi
primò prodibant rami, pedes octogin­
ta
: ſuperior pars, ex qua rami pendebant,

abſque
menſuræ modo.
Huius tantæ proce­
ritatis
cauſa ſolùm fœcundum, cœli robur
arboris
natura: nam lignum eius leuiſſimum
eſt
, terræ modicum & tenuioris habens,
humidi
plurimùm.
Innituntur plerunque
radicibus
profundioribus magnæ arbores,
quò
fit vt vbi ſicca eſt regio, tribus, aut
tantùm
quatuor cubitis radix procedit in
profundum
: nec arbores ſolidioris materiæ
in
immenſum creſcere poſſunt, velut in
Hiſpania
inſula Noui orbis.
Atque ibi tum
in
montibus, vbi arbores radices in imum
terræ
non demittunt, homines infidi ſunt
& inconſtantes, ſeu quòd immodica ſic­
citas
, ſeu mutatio ventorum frequens, mo­
bilia
& leuia mortalium ingenia reddit,
atque
ideò infida & inconſtantia.
Homi­
nes
enim plerunque ſui cœli naturam ſe­
quuntur
.
Arborum
magnitudo

incredibilis
,
nomine
Cei­
barum
, ab
Hiſpanis

Gordarum
.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index