1ex A, verſus C, eodem momento, quo aliud ex D,
verſus E; notum eſt, ſi vtrumque quidem fer
31[Figure 31]
retur non accelerato, ſed æquabili motu,
euenturum eſſe, vt velocitate illius exſiſtente
dupla ad velocitatem iſtius, illud perueniret
in C, eodem momento, quo iſtud in E;
quoniam ſpatium ab illo ſuperatum foret
vbique ad ſpatium ab iſto ſuperatum, du
plum; hoc eſt, forent ab illo ſuperatæ duæ
partes, cùm ab iſto vna: ab illo quatuor, cùm ab hoc
duæ, &c. quatenus ſpatia ſe haberent vbique, vt velo
citates; hoc eſt, velocitas per totam AC, eſſet vbique
dupla velocitatis per totam DE. At verò, quoniam
heic agitur de motu non æquabili, ſed continenter
accelerato; ita diſcedant rursùs mobilia eodem tem
pore, vnum ab A, aliud à D, vt ſuccreſcentibus conti
nuò velocitatis gradibus, illud perueniendo in C, ac
quiſierit duodecim, hoc perueniendo in E, ſex: Tum
interrogas, Quid impediat, quò minùs illud perueniat
in C, eodem tempore, quo iſtud in E? Ego verò reſ
pondeo, nihil certè impedire, ſi tales eſſent, quales deſcribis
velocitate: taleis autem ſine dubio deſcribis, qualeis in prima
illa Galilei propoſitione ſignificari putas. At hoc ſenſu hypo
thetica illa Galilei propoſitio falſa eſt, euidenterque impoßi
bilis: cùm nulla prorsùs ratione conſequens inferi poßit ex
antecedente. Hoc enim eſt Antecedens, Acceleratio ve
locitatis in deſcenſu grauium per totam AC, ita con
tinua ſucceſſione creſcit, vt primùm in B acquiſitus
ſupponatur vnus aliquis velocitatis gradus; & vlteriùs
procedente motu, & continuò increſcente celeritate,