Cardano, Girolamo, De subtilitate, 1663

List of thumbnails

< >
151
151
152
152
153
153
154
154
155
155
156
156
157
157
158
158
159
159
160
160
< >
page |< < of 403 > >|
76[Figure 76]
ANIMALIVM genera prima
duo
ſunt, alterum, quod præ­
ciſa
parte vitam in ea retinet,
inſectumque
dicitur: atque id
ad
imperfectionem attinet,
quòd
plantis idem contingat.
Alia ſunt ani­
malia
perfecta, quibus id minimè conuenit.
Verùm altius communis animalium hiſto­
ria
petenda eſt: ac primò quærendum, cur
animalia
non in rectum adeò creſcant, vt
plantæ
, ſed potiùs in latum atque profun­
dum
.
Deinde cur natura animalium quæ­
dam
ex ſemine genuit, alia verò abſque ſe­
mine
?
Demùm, cur quædam animalia aliis
veſcuntur
, quædam verò plantis ſolis?
Ne­
que
idem eſſe credendum eſt, animalia è
putri
materia generari, aut imperfecta eſſe,
aut
inſecta.
Nam lacertæ, & ſerpentes in­
ter
inſecta: numerantur, & tamen non ex
putri
materia generantur, ſed ex ouis.
Atque
viperæ
etiam prodeunt ex vtero, quamuis ex
ouis
neſcantur: ſed animal tamen, non ouum
naſcitur
, quia in vtero ex ouo abſoluitur.
Mures etiam, qui ex materia putrida gene­
rantur
, inter inſecta non ſunt.
Serpentum
etiam
multi omnes ſenſus habent, cùm ta­
men
ex putri materia ortum habuerint.
Ita­
que
ex putredine perfectum animal oriri
haud
eſt inconueniens ſicut verſa vice talpa
imperfecta
oritur ex animali ſui generis.
Cùm igitur hîc deſerpentibus ſermo habea­
tur
, tum de inſectis, non eſt tractatio hæc
pura
ac generalis, ſed quoniam inſectorum
maxima
pars eo modo naſcitur abſque ouo,
& abſque vtero, ne dicam parente, ſimiliter
ſerpentum
plurimi eodem modo, ideò de
omnibus
his tractandum hîc cenſui.
Porrò
vt
ad inſtitutum ſermonem reuertar, cauſa
cur
plantæ directè plerumque ſursùm creſ­
cant
, animalia verò non, ſed in latum potiùs
atque
profundum, eſt, quoniam humor ani­
malium
eſt pinguior, ideò vndequaque ma­
gis
extenditur: plantarum verò calor eſt in
radice
, ideò impellit, quà erumpere magis
poteſt
: cùm igitur eruperit non tam facilè à
priore
motus forma recedere poteſt: vnde fit
vt
in molli terra plantæ magis craſſæ, & mi­
nùs
altæ euadant, & in ſolida tamen iuxta
aquas
contrario modo: humor enim ille mi­

nùs
pinguis eſt.
Cur verò animalia quædam
ſolis
plantis veſcantur, alia verò ipſis ani­
malibus
, demonſtrandum.
Animalia fuiſſe
ſola
, quæ aliorum carnibus veſcerentur, poſ­
ſibile
non fuit: nam altero alterum comeden­
te
, nec alio cibo ſuppetente, cum ſemper ali­
quid
loco excrementi ſuperabundet, quanti­
tate
primùm moles tota animalium & nu­
mero
minueret, demum etiam imò breui de­
ficeret
.
Quòd ſi plantis omnia animalia veſ­
cerentur
, non adepta fuiſſet natura perfe­
ctionem
quoniam ſanguis ille, & caro non
ex
elementis confractis, & optimè tempera­
tis
conſiſteret.
Ob id nullum animal, quod
carne
non veſcatur, ſagax eſt, & prudens, ex­
cepto
elephante.
Non ergo aues ſagaces,
non
piſces, non animalia pedibus ſolis præ­
dita
, ſolicita, ſagacia & moribus humanio­
ribus
facere poterat.
Nam quæ carnibus
vtuntur
, ſenſu proximioria homini ſunt
quàm
quæ plantis, vt canes, vulpes, cercopi­
theci
, feles, leones, delphini, vrſi, aquilæ.
Tria
igitur
animalium genera ſunt ciborum va­
rietate
diſtincta: quædam enim ſolis plantis
veſcuntur
, vt equi, aſini, boues, oues, capræ.
Quædam ſolis animalibus, vt leones, delphi­
ni
, pantheræ.
Quædam vtroque genere, vt
homines
, cercopitheci, gallinæ, ſues.
Quæ
animalibus
veſcuntur, ſi animalia excipias,
quæ
illis loco cibi ſunt, cum reliquis ciuilia
ſunt
, velut coruo cum vulpe, pifici cum mil­
uis
, vulpi cum ſerpente, crocodilo cum regu­
lo
, aut lupo piſci cum mugili.
Sed quæ plan­

tis
veſcebantur, dentibuſque obtuſioribus
indigebant
: alia vngulis armauit, vt equos,
aſinos
, & camelos, alia cornibus, vt
boues
, & capras.
Et quoniam paruis
animalibus
vngularum, & cornuum præ­
ſidium
fugam retardaſſet, & ob virium
imbecillitatem
parum attuliſſet auxilij, ob
id
vtrumque illis negauit, vt leporibus, cu-

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index