Cardano, Girolamo, De subtilitate, 1663

List of thumbnails

< >
151
151
152
152
153
153
154
154
155
155
156
156
157
157
158
158
159
159
160
160
< >
page |< < of 403 > >|
1Hac de cauſa nulli fermè piſces venenoſi:
quòd
ſi ſint ſicciſſima parte tales ſunt, vt
lepores
marini felle, & ſpinis aranei piſces.
Quinetiam veſpæ, aculeo, quòd ſicciſſima

pars
earum ſit.
Indicio rurſus eſt quantum
poſſent
afferre perniciem animalibus cæte­
ris
, ſi vel curſu, vel volatu valerent ſerpentes,
quòd
præter tigridem nullum animal fermè
rapax
pernix fuit: & in regionibus vbi ia­
culi
arbores aſcendunt, vix homines poſ­

ſint
habitare.
Multæ verò in ſerpentibus non
ſecùs
ac in piſcibus, variæque formæ, adeò
vt
hac varietate freti quidam noſtris tem­
poribus
, auſi ſint oſtendere ſerpentem pe­
dibus
duobus, capitibus ſeptem: velut in
Apocalypſi
legitur: medium quidem caput
longius
, craſſiúſque, reliqua vt æqualiter ab
illo
diſtabant paria atque æqualia: vt verò
magis
recedebant ab illo, ſic etiam colla
erant
tenuiora ac breuiora.
Capita quidem
viperarum
, oculi poſt aures, hiatus maximus,
dentes
caninis dentibus ſimillimi, ſed gra­
ciliores
, anteriores autem exigui cum his,
qui
à lateribus ſunt longioribus: lingua la­
ta
, vt homini, capútque humano capite ſi­
mile
: cutis duriſſima, continua, cum ſudibus
cartilagineis
velut in ſturione maculoſa.
Colla inter ſe diuiſa è corpore prodibant.
Cauda dimidio longior corpore toto, ſer­
pentum
caudæ ſimilis.
Pedes parui, longis
vnguibus
: magnitudo cuniculi: ſub ventre
candidus
, in dorſo citreus ad vnguem, id eſt,
viridi
diluto, palearíque intermiſtus.
Adde­
bant
inuentos viuos, & vtriuſque ſexus: ſed
cùm
ego commentum eſſe exiſtimarem, hac
ductus
ratione, quòd duo principia in ani­
mali
eiuſdem generis, aut plura multò mi­
nùs
eſſe nequeant, ac fictitiam hydram, vir

doctus
Ioannes Meona Piſanus rem mihi
totam
aperuit.
Mantuæ ſcilicet diſfectum
narrabat
hoc monſtrum, fictúmque inuen­
tum
.
Quanquam neſcio quodnam maius mi­
raculum
dici debeat, an naturæ produxiſſe,
an
artis tam appoſitè finxiſſe.
Tantum po­
teſt
auri ſacra fames.
Sed an animali duo,
aut
plura poſſint eſſe principia, à pluribus

dubitatum
eſt: quia Salamandra animal no­
tiſſimum
, & lacertæ fermè ſimillimum, quod
in
fontibus, maceriis murorum & ſub terra
inuenitur
. (Eſt autem frequentiſſima in Ita­
lia
, maximè prope Patauium, vbi aliquando
tranſiens
riuulorum fundum, non ſecùs ac
lapillus
conſperſum vidi) maculoſo colore,
& lurido, cauda verò ſerpentis fermè, quæ
etiam
paruis ignibus admota vix ſentit, &
humore
effuſo illos reſtinguit per medium
diuiſa
parte anteriore antè progreditur, po­

ſteriore
autem retrorſum incedit: ob id verò
duo
credita eſt, habere motus principia.
Sed
quomodo
animali duo poſſint eſſe principia
motus
, & quomodo non apertè demonſtran­
dum
eſt.
Itaque monſtra quædam duplici
capite
naſci nihil prohibet, quandoquidem
etiam
pueri tales quoque inuenti ſint, vt in­
frà
docebimus.
Quod autem natura in ho­
minibus
quibuſdam facit, in imperfectis ſpe­
ciebus
poteſt efficere.
Oſtenſum eſt autem
ſuprà
ſpecies eſſe monſtrificas, genitas qui­
dem
ab his animalibus, quæ à putredine ge­
nerantur
.
Sunt igitur talia ad ſimilitudinem
ſpeciei
, ſed non ſunt, verùm animalia à ge­
nerationis
principio mutila Impoſſibile
enim
eſt, naturam non rectè iuxta finis ra­
tionem
operari, ſi nullo prorſus medo impe­
diatur
.
Eſt igitur fortuitum inueniri animal
duplici
capite, quamuis ſit in pluribus ani­
malibus
ſecundùm eandem formam.
Nam
talia
omnia ab eiſdem ſpecie generantur, &
ab
his, quæ in eodem deficiunt inſtrumento.
Sed ſalamandræ neque monſtra ſunt, neque
ſui
motus habent plus quàm vnum princi­
pium
: verùm cùm diuiduntur, imaginatri­
cem
virtutem habent imperfectiſſimam.
Quid mirum cùm dum valent, ſint hebetis
ſenſus
?
exterioris dico: quid de interiore di­
cendum
eſt?
Cauſa igitur huius inceſſus eſt,
quòd
cùm imaginatricem habeant debiliſ­
ſimam
, hæcautem virtus dolorem, & malum
effugere
docet, vtraque pars autem dolo­
rem
ſentit, vbi præciſum eſt corpus, & al­
tera
ab altera diuiſa, anterior igitur verſus
poſteriorem
vulnus habet, poſterior verſus
partem
anteriorem: quare vt dolorem vtra­
que
pars effugiat, anterior anterius moue­
bit
, poſterior poſterius: ob ídque ſpeciem re­
fert
animalis duo principia motus habentis.
Nullum igitur animal niſi monſtrificum, &
natura
imperfectum, duo poteſt habere ca­
pita
, tum quia quod paucioribus abſolui po­
teſt
, natura plurimis haud perficit: tum quia
id
animal ſibiipſi poſſet diſſentire, & aduer­
ſari
.
Atque ſunt rationes perſuaſoriæ, de­
monſtratiuæ
autem in libris de Arcanis æter­
nitatis
adducentur.
At dices: Cancri tamen
ad
vtranque partem mouentur: ſed pedes
habent
antè reſpicientes, ob id non mouen­
tur
in vtranque partem ex principio.
Si
enim
haberent principium motus vtrinque,
haberent
& vtrinque ſenſus, atque etiam in­
ſtrumenta
motus.
Animalia verò natura diui­
ſa
, ſunt dextra ac ſiniſtra, & ſenſus etiam
per
partes diſtributi, tum etiam antè retró­
que
: & ideò diuiſa viuunt, perfecta autem
parum
, quia multo calore indigent.
Signum

huius
eſt, quòd Ioannes Leo refert in Ægy­
pto
diuidi homines ſupplicij cauſa à carni­
fice
, ſuperpoſitáque ſuperiore parte foco,
vbi
calx viua ſparſa ſit, ſuperuiuere per quar­
tam
horæ partem, agnoſceréque ac reſponſa
dare
.
Animal igitur ſenſum vbique retinet,
modò
per calorem liceat, atque etiam fun­
ctionem
omnem, cui inſtrumentum non pe­
rierit
.
Inde ſedari tot controuerſias quorun­
dam
nolentium animal ſine capite, aliorum
ſine
corde viuere: nam ſine capite non ſen­
tiunt
, ſed viuunt: ſine corde ſentiunt, ſed ce­
lerrimè
calor deficit atque motus ac vita.
Omne igitur animal ſi diuidatur, modò ſer­
uetur
calor, ſeruatur & ſenſus.
Inſecta verò
qui
paruo indigent calore, tantiſper viuunt
ac
mouentur, & imaginantur imperfectè,
quantiſper
vita perſeuerat, ſeu calor vitalis.
Et autem vis imaginandi futurorum, vt ſen­
ſus
præſentium.
Dolorem igitur fugiendo
(hoc autem ad futurum tempus pertinet) ſa­
lamandræ
partes (vt dictum eſt) in diuerſa
mouentur
.
Sed vt ad propoſitum redeam,
circulator
ille alium oſtendit ſerpentem,
quem
draconem vocabat, priore dimidio
minorem
: cruribus duobus, pedes vetuſtas

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index