Cardano, Girolamo, De subtilitate, 1663
page |< < of 403 > >|
Et Plinius: Seres lanico ſyluarum nobiles
perfuſam
aqua depectentes frondium cani­
tiem
.
Exiſtimo tamen, hoc noſtrum ſericum
illud
eſſe, quod ab antiquis celebratur, Ari­
ſtoteli
(vt dixi) cognitum, ſed in certa nu­
triendi
ratione, intermortuo diſciplina, ſeu
quòd
Pamphyla docuerit, delata ex India
fila
, & iam victoria Alexandri Magni co­
gnita
, non tamen tranſlatis vermibus, texe­
re
.
Inde primùm ſub Iuſtiniano, & oua, &
artem
educandi per monachos ad nos per­
ueniſſe
.
Interim verò dum latuêre, perſua­
ſum
eſt antiquis è frondium lanugine depe­
cti
: ſiue quod hoc veriſimilius videretur, ſeu
quòd
bombyces ibi ſpontè in ſyluis proue­
niant
, ſeu quòd ſic incolæ occultare origi­
nem
ſerici melius poſſe ſperarent.
Verùm vt
Cæſaris
huius ac materni aui aut beneficio
totus
orbis innotuit, patuit apertè præter
hoc
ſerici genus nullum aliud eſſe.
Vtiliſſimi
igitur
poſt apes, bombyces.
Aduehuntur ad
nos
nunc animalia pro purpureo colore ſeri­
ci
conficiendo, ſimilia cimicibus, à quibus
ſublata
ſunt capita, vnde pretium ſerico ru­
benti
imminutum fermè ad dimidium, cùm
olim
è bibinellæ herbævermiculis radici ad­
naſcentibus
fieret.
Animalia eſſe & quæ de­
feruntur
, & quæ ex bibinella colliguntur: in­
dicio
eſt, pinguedo fœda in bibinellæ, etiam
vermiculis
fœtida admodum.
Eſt autem pin­
guis
hæc materia, vt tenaciter hæreat, &
ſanguinea
, vt viuidum colorem retineat:
nam
& purpuræ color olim ex animali ſu­
mebantur
.
Cæterùm vermiculi è bibinella
in
Germania oriuntur, miſcentúrque buty­
ro
, ita tamen vt nihil præter putrem ſordem
percipere
poſſis: ſed pingue pingui colorem
ſeruat
, putreſcente ſubſtantia.
Quatuor libræ
ex
hac materia in ſingulas ſerici libras exi­
guntur
: ex Indica vix ſelibra, quòd pura ſit,
& ſicca: atque ideò minùs tenax hic colos, mi­
núſque
viuidus.
Quòd ſi aliqua pingui materia
feruaretur
, dubio ſine, nitidior color ac diu­
turnior
redderetur, neceſſe eſt enim, vt cum
inutili
humido vtilis aliquid euaneſcat.
Ad­
di
ſolent multa dum conficitur purpura hæc,
tam
ſagax eſt hominum induſtria ad lucrum:
atque
inter reliqua, Arſenicum, alumen, vini
ſex
, galla mirobalani, zedoaria, ſpuma ſapo­
nis
, & furfuris cremor.
Aduerſus humanum genus contraria ra­

tione
locuſtæ paratæ videntur: non paſſim
abundant
, ſed Africa fermè ſola hac peſte,
& quod magis mirum eſt, alternis ferme an­
nis
laborat.
Cœlum pro oſtento, non ſecùs
ac
denſa nubes obtegunt.
Prouinciæ in quas
calamitas
hæc deciderit, ſatis ac germine
omni
vna nocte ſpoliantur: diceres enim ni­
uem
decidiſſe nocte tota, ſi candidæ tam eſ­
ſent
, quàm ſunt nigræ.
Forma earum eſt, vt
locuſtarum
Italicarum: ſed rubro obſcuro
colore
, maiores paulò, & volandi facultate
præditæ
.
Sunt qui ventis illas ad nos ferri
ſupra
mare, non ſpontè, ob multitudinem, &
regionis
diſtantiam, exiſtiment.
Gignuntur
iuxta
paludes, & cum in cultam.
Africæ ter­
ram
volant, non generant, vel parùm.
Quæ
in
paludibus relinquuntur, non poſſunt adeò
multiplicari
, vt euolare ad pabulum neceſſe
ſit
, ſed contentæ ſunt ſarmentis, algáque pa­
luſtri
, ob id cùm frequentiſſimè, non niſi al­
ternis
annis, plerunque etiam rariùs in pro
uinciam
graſſantur.
Quæ verò exeunt abſum­
ptis
ſatis, cùm euolare cogantur quærendi
cibi
gratia, tandem à ventis præcipitantur
in
mare.
Quandoque verò ventorum perſe­
uerantia
, roboréque earum vſque ad aduer­
ſas
Africæ regiones deferuntur: cuius mali
Sicilia
primùm, pòſt Italia haud expers eſt.
Anno 1543. vidimus in Italia: obieri in Tu­
ronenſi
agro omine magis infauſto, quàm
iactura
vlla: ſiquidem ea regio iam 15. pòſt
annis
perpetuo bello deſolatur: cùm antea
ſeptem
aliis laboraſſet.
à prima hora, ad ſex­
tam
tranſeuntes turmæ Solem perpetuò
obumbrarunt
.
Experimento compertum eſt,
curam
ad oua delenda ignibus profuiſſe,
nam
ſobole priuantur.
Si tamen cura non
adhibeatur
, hoc malum viſum eſt ſequenti
anno
repullulare, non leui incommodo: nam
præter
certam ſterilitatem, periculum etiam
peſtilentiæ
afferunt, ac omen ad futurum
bellum
.
Quibuſdam tamen vtiles: adeò nihil

ex
quaque parte aut beatum, aut integra­
tum
.
Arabes enim, & Libyæ populi ſiccatas
Sole
redigunt in panes: recentes quoque edunt.
Nec mirum, cùm Moſes in ſeligendis cibis
diligentiſſimus
, locuſtas Hebræis, vt ſaluta­
res
comedere permiſerit.
Et Ioannes Bapti­
ſta
illis cum agreſti melle in deſerto veſce­
batur
.
Naturæ autem rerum imperiti, igna­
ríque
, de hoc admirantur, & multa perperam
fabulantur
, ne vir ſolitarius locuſtas ederet
in
deſerto: cùm Germani quidam milites
bombyces
noſtros in ſerici ſpem nutritos, in
tanta
etiam rerum copia deliciarum cauſa
frixos
ederint, ídque iure: nam quæ innoxia
ſunt
, & ſapore, & odore tetro carent, ſola opi­
nione
conſtant.
Itali enim muſtelas ſolo co­
lore
à vermibus diſtinctas, cùm nigræ
ſint
, vermes rubri comedant, atque inter cu­
pedias
ponunt, cùm tamen ex putredine,
non
ex ouis, quemadmodum locuſtæ ac
bombyces
, generentur.
Simili ratione oſtrea,
conchyliáque
tam auidè, vt etiam cruda de­
uoremus
, quæ ex putredine procreari ſcimus.
Nec tamen ſcio præter hæc tria, vllum ani­
mal
quod ex ſola putri materia ortum ha­
beat
, in vſu eſſe culinarum.
Sed ranas cano­
ros
piſces abominantur Germani, noſtri

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index