Gassendi, Pierre, De proportione qua gravia decidentia accelerantur, 1646

List of thumbnails

< >
161
161
162
162
163
163
164
164
165
165
166
166
167
167
168
168
169
169
170
170
< >
page |< < of 360 > >|
1
Ac tum Concluſio fuiſſet.
Igitur ſi velocitas quælibet eſſet alterius dupla, neceſſariò
ipſæ quóque velocitates perpetuò eſſent inter ſe, vt tempora,
eſſetque, exempli gratiâ, velocitas duobus temporibus acquiſi­
ta velocitatis primo tempore acquiſitæ dupla.
Agnoſcis autem ecquid nam aduerſum me heinc
concludatur.
Sed de Aſſumptione tamen tua, tanquam
habenda eſſet legitima, vt dicam, ea, vt poſſit quadam­
tenus cum propoſitione cohærere, neceſſe eſt ita ſup­
pleatur.
Quoties velocitas quælibet duobus temporibus acqui­
ſita alterius primo tempore acquiſitæ est dupla; neceſſe
eſt, vt eodem, aut æquali tempore (hoc eſt aggregato duo­
rum temporum) à velocitate dupla ſpatium decurratur du­
plum eius, quod percurritur (tempore nempe vno, ſeu pri­
mo) à velocitate ſubdupla.
Tunc autem addo eſſe neceſſe, vt percurratur ſpa­
tium non modo duplum, ſed & quadruplum primi: ſi
velocitas quidem acquiſita æquabiliter fuerit (qualis
illa eſt, qua de agimus) quatenus dum ſecundus veloci­
tatis gradus tempore ſecundo acquiritur, & per ipſum
par ſpatium illi, quod decurſum fuit tempore primo,
percurritur, percurruntur ſimùl duo alia per gradum
velocitatis primo tempore acquiſitum, ac in vigore
perſeuerantem, veluti iam antè declaratum eſt.
Sed
ecce Subſumis.
Si igitur primo tempore AD, spatium PM percurra­
tur à velocitate ſubdupla primo illo toto tempore acquiſita,
eodem tempore ſimul percurretur ſpatium PN ſpatii PM
duplum à velocitate dupla toto tempore AE acquiſita.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index