Alberti, Leone Battista, De re aedificatoria, 1485

List of thumbnails

< >
161
161
162
162
163
163
164
164
165
165
166
166
167
167
168
168
169
169
170
170
< >
page |< < of 406 > >|
1capi parentur colligantur atque ſeruentur: ni poſtremum hoc. i.
collecta ut ſerues: herilium urbanarumque eſſe munus ædium
putas
magis quam prædit ruſticani: iſta perficies hominum ma
nu
inſtrumentorum copia / et in primis uillici induſtria et dili
gentia
.
Manum ruſticam poſuere ueteres hominum ferme.
XV. horum igitur gratia habere oportet: quo loci algentes fo
ueas
aut tempeſtatibus ab opere depulſos recipias ut cibum
capiant
/ ut acquieſcant / ut comparent quæ uſui futura ſunt
Ergo
parabitur culina ampla minime obſcura ab incendii pe
riculis
tuta cum furno foco aqua et cloaca intra culinam ta
blinum
ubi honeſtiores pernoctent / ubi ciſtam panariam / per
nam / lardumque in quotidianos uſus ſeruent. reliqui ita diſtribu
antur
ut ſuis quibus quiſque præſit rebus curandis preſto ſint:
uillicus
ad ianuam primariam: ne quid noctu ſe inſcio quiſpiam
progrediatur / aut aſportet quippiam.
bubulci pro ſtabulis ne
quid
eorum ceſſet diligentia ubi res poſtulet.
Hæc de hominum
manu
hactenus inſtrumenta alia animata ut quadrupedes:
alia
muta ut uehicula / ferramenta et eiuſmodi.
iſtorum gratia
ad
culinam adiungetur teges immodica: ſub qua ploſtrum
traham
/ burram / iuga / ciſtas fenarias / et eiuſmodi colligas
ſpectabit
teges meridiem quo etiam illic familia per brumam agatur
dies
feſtos in ſole.
et dabitur plero ac torculari ſpacium expedi
tiſſimum
et perpurgatiſſimum: aderit et conclaue ubi alueolus / ca
latus
/ orbiculi / funis / ſarculus / bidentes et generis eiuſdem
condantur atque inſarciantur: i trabium tranſtris et iugamentis / quæ
ad
tegetem ſint crates conſternentur illic uectes / perticas / hiſtaleas
uirgas
/ ſarmenta / et frondem / et ſaginamenta boum et canabis et
linum rude / et eiuſmodi collocabuntur.
Quadrupedum duo ſunt ge
nera
operarium ut bos iumentum / et fructuarium ut porca pe
cus
capra omneque armentum.
De operariis prius quando
inſtrumenti
potiſſimum loco ſint: mox de frutcuariiſ / quæ
ad
uillici induſtriam pertinent.
Bubilia et equilia caueto ne
per
hiemem ſint algida præſepia conſepito ne pabulum diſſipet
Equis
facito ex ſublimi ſtramenta pendeant / ut ſtantes ſub

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index