Lucretius, De rerum natura: Libri Sex (Vol. I, Text), 1893

List of thumbnails

< >
161
161
162
162
163
163
164
164
165
165
166
166
167
167
168
168
169
169
170
170
< >
page |< < of 258 > >|
    <archimedes>
      <text>
        <body>
          <chap n="5">
            <p type="main">
              <s id="s.001194">
                <pb xlink:href="082/01/167.jpg" pagenum="205"/>
              si tamen interea mirantur qua ratione
                <lb/>
              quaeque geri possint, praesertim rebus in illis
                <lb/>
              quae supera caput aetheriis cernuntur in oris,
                <lb/>
              rursus in antiquas referuntur religiones
                <lb/>
              et dominos acris adsciscunt, omnia posse
                <lb/>
              quos miseri credunt, ignari quid queat esse,
                <lb/>
              quid nequeat, finita potestas denique cuique
                <lb/>
              quanam sit ratione atque alte terminus haerens.
                <lb/>
              </s>
            </p>
            <p type="main">
              <s id="s.001195">Quod superest, ne te in promissis plura moremur,
                <lb/>
              principio maria ac terras caelumque tuere;
                <lb/>
              quorum naturam triplicem, tria corpora, Memmi,
                <lb/>
              tris species tam dissimilis, tria talia texta,
                <lb/>
              una dies dabit exitio, multosque per annos
                <lb/>
              sustentata ruet moles et machina mundi.</s>
              <lb/>
              <s id="s.001196">nec me animi fallit quam res nova miraque menti
                <lb/>
              accidat exitium caeli terraeque futurum,
                <lb/>
              et quam difficile id mihi sit pervincere dictis;
                <lb/>
              ut fit ubi insolitam rem adportes auribus ante
                <lb/>
              nec tamen hanc possis oculorum subdere visu
                <lb/>
              nec iacere indu manus, via qua munita fidei
                <lb/>
              proxima fert humanum in pectus templaque mentis.</s>
              <lb/>
              <s id="s.001197">sed tamen effabor. </s>
              <s id="s.001198">dictis dabit ipsa fidem res
                <lb/>
              forsitan et graviter terrarum motibus ortis
                <lb/>
              omnia conquassari in parvo tempore cernes.</s>
              <lb/>
              <s id="s.001199">quod procul a nobis flectat fortuna gubernans,
                <lb/>
              et ratio potius quam res persuadeat ipsa
                <lb/>
              </s>
            </p>
            <p type="main">
              <s id="s.001200">(Qua prius adgrediar quam de re fundere fata
                <lb/>
              sanctius et multo certa ratione magis quam
                <lb/>
              Pythia quae tripode a Phoebi lauroque profatur,
                <lb/>
              multa tibi expediam doctis solacia dictis
                <lb/>
              religione refrenatus ne forte rearis
                <lb/>
              terras et solem et caelum, mare sidera lunam,
                <lb/>
              corpore divino debere aeterna manere,
                <lb/>
              proptereaque putes ritu par esse Gigantum
                <lb/>
              pendere eos poenas inmani pro scelere omnis
                <lb/>
              qui ratione sua disturbent moenia mundi
                <lb/>
                <lb/>
              </s>
            </p>
          </chap>
        </body>
      </text>
    </archimedes>