Alberti, Leone Battista, De re aedificatoria, 1485

List of thumbnails

< >
161
161
162
162
163
163
164
164
165
165
166
166
167
167
168
168
169
169
170
170
< >
page |< < of 406 > >|
1Palumbariam ſecundum aquam conſpicuam: et moderate
ſublimen ponito: quo foſſa uolitando ales: et ludens quaſi
alarum paleſtra et plauſu: pronis alis labens gaudeat appel
lere.
Sunt qui dicant palumbam de ſumpta ex aruo eſca: quo
plus uiæ et laboris ſuos ad natos rediens pertulerit / eo pul
los pleniores dare: id quidem quod allata gurgite ſemina quibuſ
prolem nutriat ſemicocta fecerit mora: eaque de re palumba
riam arduo in loco poſitam probant: tum et fortaſſis preſta
re arbitrantur palumbariam longe habere ab aquis: ne oua pe
dibus madidis refrigerent.
Ad turrim in angulis tinuncu
lum alitem ſi concluſeris / ab accipitrum iniuria fiet illeſior
Lupinum caput cimino aſperſum urceo conditum rimoſo:
ut nidorem ſpiret / ſi intra aditum infoderis: fiet ut pluri
mus eo palumbus confluat: maiorum ſedibus relietis paui
mentum ſi excreta feceris et urina hominis iterum atque iterum
aſperſeris / numerum adaugebit, pro feneſtris coronæ lapideæ
aut tabulæ oleagineæ applicentur prominentes cubitum: quo
ſe ales e ueſtibulo recipiat / et rurſus euolet.
Minores concluſæ auiculæ arborum atque celi proſpectu con
tabeſcunt.
Cubilia et areolæ alitibus coaptabuntur locis te
pentibus, his uero quæ magis ambulent quam uolent depreſ
ſa: et ipſo in ſolo apponentur: ceteris demum altiora collo
cabuntur.
ſingula ſpondulis cohercebuntur ouorum / et pullici
norum continendorum gratia.
Cubiculorum operibus ſutum
commodius calce / et calx gypſo.
Lapis omnis rediuius noxi
us teſta utilior tofoſi modice excocta ſit.
materia ex popu
lo aut abiete utilima.
Alitibuſ omnibuſ ſtabula eſſe oportet
illuſtria / pura / pura / munda / preſertim palumbarum: quin
et quadrupedeſ immundiſſime accubet: ſcaber fiet: ergo fiant
teſtudinata / totiſ parietibuſ illita / et leuigata tectorio mar
morato: et diligenter circum obſtruantur: ne feleſ / muſ / lacer
ta / et eiuſmodi nocuæ beſtiolæ / ouiſ / pulliſ: aut parietibuſ
ſint infeſtæ / addentur eſcariæ aquariæque.
Ideo circa uillam
ducetur foſſa: qua anſer / anax / et ſus / et boſ prolui pro fundique

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index