Cardano, Girolamo, De subtilitate, 1663

List of thumbnails

< >
161
161
162
162
163
163
164
164
165
165
166
166
167
167
168
168
169
169
170
170
< >
page |< < of 403 > >|
1non ouum, parit: quoniam parùm volat,
tota
enim hyeme latet reliquis anni parti­
bus
, non niſi ſub crepuſculo: dentes habet
non
roſtrum, mammas cum lacte quibus
filios
nutriat, & alas membrana quadam
contextas
, non pennis.
Sed & hoc vulpe­
culæ
commune eſt inter volucres.
At
aues
non ſunt, licet volent: quæ enim
aues
ſunt, pluma integuntur, roſtrum ha­
bent
non dentes, veſica & mammis ac lacte

carent
: & ouum pariunt.
Oua autem auium
bicolora
ſunt, piſcium autem vnius tantùm
locoris
.
Piſces verò imperfecta edunt oua, quæ
exteriùs
perficiuntur.
Cauſa imperfectio­
nis
ouorum, & vnitatis coloris, & quòd

piſces
ex ouis plerique generentur, eſt mul­
titudo
illorum: nam tot animalia: quot
oua
parere piſcis non poteſt.
Gignit etiam
piſcis
oua, quia animal ſi generaretur in
vtero
, ex ſanguine generaretur, eſſétque
piſcis
ſanguineus & calidus, quare pulmo­
ne
indigeret & aëre, non igitur eſſet piſ­
cis
.
Ob hoc vitulus marinus cùm animal
non
ouum generet, etiam reſpirat, & cu­
tem
piloſam habet, propter caliditatem.
In
elemento
etiam tam frigido difficile eſſet
tantam
caliditatem ſeruari, ex qua poſſet

animal
generari perfectum.
Cauſa verò
multitudinis
piſcium eſt elementi facilitas,
aqua
enim generationis principium.
Et
quia
eſca ſunt parui piſces maiorum: non
enim
ibi tot ſunt plantæ, grana, fructus,
quibus
piſces veſci poſſint, ſicut in terra:
ſed
idem fermè cibus & animal: ex ani­
malibus
enim fermè alimentum: de ma­
ioribus
dico.
Piſces etiam parui ſunt ſen­
ſus
, & animalia cognitione carentia, vn­
de
fœtus negligi à parentibus neceſſe erat:
ob
idque maiorem illorum partem perire,
quamobrem
multa generatione opus fuit.
Animalia enim pro ſenſus magnitudine &
prudentiæ
, fœtum ſuum diligunt atque cu­
ſtodiunt
: ſiquidem cuſtodia fit propter di­
lectionem
, dilectio à cognitione oritur.
Quamobrem quæ imperfecta ſunt valde,
curam
fœtus ſolùm gerunt, donec in
vtero
eos continent.
Quæ perfectiora, do­
nec
in lucem ex ouo prodierint: oua enim
cuſtodiunt
, natum animal negligunt.
Quæ
verò
perfecta, donec robuſta ſint, vt ca­
nes
, & aquilæ, & corui.
Sed perfectiſſima,
vt
homo & elephas, perpetuò fermè natos

ſuos
diligunt.
Verùm animalia quæ imper­
fecta
ſunt, animal nunquam ex ſe generant,
nedum
vt genita diligere poſſint.
Sed gene­
rantur
hæc vel ex ouis, vel putredine.
Quoniam enim perfectum eſt aliquid in om­
ni
genere, aliqua quoque generatio perfe­
cta
erit: hæc autem neque ex ouis, nec ex
putredine
: multa enim quæ ſic generan­
tur
, imperfecta ſunt, quamobrem ſola
quæ
in vtero fit generatio, perfecta eſſe
poteſt
.
Imperfecta autem animalia gene­
rantur
, vel quia natura perfectius non po­
tuit
, aut noluit.
Sed non poteſt natura bo­
nis
inuidere, nec nolle quicquam quod bo­
num
ſit: relinquitur igitur vt imperfecta
generentur
, quia perfecta eſſe non po­
tuerint
.
At perfecta eſſe non poſſe per­
fecta
ex generatione, impoſſibile eſt, at­
que
repugnans: quare ex generatione per­
fecta
, & quæ ex animali fit, animal im­
perfectum
generari non poteſt.
Perfecta
etiam
generatio pluribus indiget & ma­
ioribus
, quàm ſenſuum inſtrumenta & fa­
cultates
: nam hæc virtus neque ſtatim
natis
functionem habet correſpondentem
ſibi
, ſed ætate indiget.
Quibus igitur ge­
nerandi
facultas conceſſa eſt, his & ſen­
ſus
omnes: talia autem perfecta anima­
lia
ſunt.
Propter hæc igitur, & alia nul­
lum
animal imperfectum in vtero genera­
tur
, ſed eſt hæc generatio animalium ſo­
lùm
perfectorum.
At talpam forſan quis

nobis
opponat, quæ cæca ex talpa genera­
tur
.
Sed talpa quinque ſenſus habet, viſum
tamen
hebetem ratione finis.
Cùm enim
ſub
terra habitet, ſi oculos præacutos ha­
beret
, nil videns contriſtaretur: non enim
in
obſcuro videret.
Quòd ſi acri eſſet in­
tuitu
, molles haberet oculos, & facilè à
terra
læderetur quacunque occaſione, nec
tamen
quicquam videret iucundum: ceſ­
ſátque
finis in habitantibus ſub terra per­
petuò
, quorum cauſa facti ſunt oculi, vt
ſcilicet
à longè ſentiret: ipſa verò non in
cauernis
habitat, ſed ſolidam terebat ter­
ram
.
Auditu igitur potius indiguit: nam
quum
in terræ ſuperficie habitare cogatur,
ob
cibum foſſorum pericula, & aliorum
animalium
vim effugere auditu debuit:
quamobrem
commodiſſimè tranſlata eſt
facultas
videndi in acutiorem auditum: Au­
dit
enim optimè.
Sed neque oculis omninò
caret
, verùm habet paruos admodum & pro­
minentes
, ac nigros ſub piliſque latentes.
Omne igitur quod generatur ex animali,
perfectum
eſt animal, cuius membri diuiſio
iam
explicata eſt.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index