Cardano, Girolamo, De subtilitate, 1663

List of thumbnails

< >
171
171
172
172
173
173
174
174
175
175
176
176
177
177
178
178
179
179
180
180
< >
page |< < of 403 > >|
1dentiam Dei nullam? nónne eſt ac ſi dice­
ret
, Palàm fœnerare adulter eſto, ſicarius, ve­
neficus
, proditor, omnia denique mala pe­
ragas
, modò clanculum liceat.
Ergo aries
ſtultus
conſuluit.
Athenienſium duplex ſa­
pientia
, ducis ſcilicet atque Philoſophi, pa­
triam
euertit.
Nam ne mirere, dixiſſe me
arietem
eſſe ſtultum: quæ enim bifida ſunt
vngula
, omnia ſunt ſimpliciora ſolipedis, vt
ſolipeda
his qui digitos habent in pedibus.
Animalium enim differentia vna eſt pro­
pria
, à pedum natura ſumpta: quædam enim
ſolipeda
, quædam bifidas habent vngules,
quædam
autem digitos.
Solipeda quædam
robuſta
, ſed non laboris patientia, vt equi:
quædam
patientia laboris, ſed non robuſta,
vt
aſini: quædam tolerant laborem & ſunt
robuſta
, vt cameli.
Aſini vt patientes eſſent
admodum
laboris, ſtupidi facti ſunt.
Iidem
parcè
admodum mergunt bibendo os, prop­
ter
vmbram aurium quam prægrandem in

aqua
videntes timent, ne aures madeſcant
aqua
, & ne vmbra aurium oculos feriat.
Eſt
etiam
animal hoc natura ſiccum, & ob id
aquæ
non amicum.
Fert aſina pullum, an­
no
, quòd aſinus 30. annis viuat, tametſi ob
labores
rarò vitæ proprium curſum poſſit
implere
.
Commune eſt illi cum equo, &
ceruo
ac damæ, imò etiam camelo, carere

felle
.
Sed tamen camelus indiſcretum ha­
bet
.
Cauſa eſt, vt carnem habeant ſicciorem,
laboriſque
magis patientem.
Sed equi ge­
neroſiores
ſunt aſinis, minus tamen ſicci, &
ob
id minus laborem tolerant.
Hi quos bar­
baros
vocant, ſuntque perniciſſimi educa­
tione
, in Africa fiunt.
Nam emittunt equas,
quæ
timore ferarum agreſtes factæ quoti­
die
ſe exercent.
Inde pullos ereptos lacte ca­
melarum
alunt: vbi adoleuerint palea & ſti­
pula
: ita cibo, aëreque, exercitatione fiunt
velociſſimi
.
Fieret & in noſtris regionibus,
ſed
poſt aliquot generationes.
Ceruarum
quoque
lacte nutriti multum proficerent,
nanque
nutrimento animæ nedum corpo­
ra
mutantur.
Animal hoc ſenſum habet &

gloriæ
, & officiorum.
In Hibernia inſula
referunt
, equos adeò eſſe moribus bonis ac
dociles
, vt ita ſe accommodent, qua me­
lius
ſeſſorem parte excipere poſſint.
Indi­
cium
prudentiæ equorum eſt dilectio maxi­
ma
ſobolis: nullum enim animal adeò fi­

lios
ſuos diligit, vt pullum ſuum equa.
In­
certa
meta vitæ illorum, ob labores: qui­
dam
enim ad nos etiam 50. peruenerunt,
rarò
tamen 30. annum excedunt.
Fœminæ
diutiùs
viuunt.
Vixiſſe equam ad annos
ſexaginta
quinque prodidit Ariſtoteles.
Miſ­
centur
hæc duo animalium genera naturæ
ſimilitudinem
quaſi commodum humanum

curante
opifice: fiuntque muli patientia aſi­
norum
, robore autem equorum.
Aſini agre­
ſtes
onagri vocati frequentiores ſunt equis
agreſtibus
, quorum carnes in cibis com­
mendantur
: nam & domeſticorum aſino­
rum
caro, modò iuuenes ſint, proxima vi­
tulinæ
eſt, non vt equorum viſcida & abo­
minabilis
.
Impropriè ædepol vocant aſinos
agreſtes
animalia cornibus prælongis ar­
mata
& iuba, alioquin deformia, biſontes
aliàs
dicti.
Igitur genere quidem plura
eſſe
non poterant tribus, ſpecie nihil pro­
hibet
: nam & mulos eſſe ſui generis in
Phœnicia
fœcundos tradit Ariſtoteles: in
his
tamen plus minuſve, vel alacritatis, & ro­
boris
agilatiſque, vel patientiæ ad labores
ſuſtinendos
.
Sed camelus omnium eſt præ­
ſtantiſſimus
.
Africus vnicam habet gib­
bam
ſeu tuber, Bactrianus duas, vtraque
enim
ſpecies mihi nota eſt.
Africi etiam
aſinis
colore fermè ſimiles, Bactriani fer­
rugineo
.
Non ſolipedes ſunt propriè came­
li
, ſed quaſi biſulci: nec exquiſitè biſulci,
ſed
quinum digitorum pes quandam leuem
effigiem
exprimit, parte etiam veſtigij
carnoſus
, ob id per ſaxa iter habentibus
inutilis
.
Cæterùm, quod mirum eſt, cùm
cornua
non habeat, ſolus caret anteriori­
bus
dentibus ſuperioris mandibulæ, vt
ceruus
atque bos.
Ruminat quoque illorum
more
, quod neceſſe eſt: nam animalia non
ob
id ruminant, quia cornua habeant, ſed
ſed
quia dentibus carent anterioribus ſupe­
rioribus
, quibus etiam camelus caret.
Vri­
nam
ex auerſo reddit, nam genitale retro
habet
.
Equos naturali odio perſequitur, &
grandis
eſt altitudine fermè elephanti, ſed
ob
colli! longitudinem: vnde aui nomen
etiam
inditum ſtruthiocameli.
Corpore ta­
men
toto camelus equo exilior eſt, capite
paruo
, oculis magnis, prominentibuſque.
Roſtrum, vt ita dicam, quale bobus.
Differunt tamen non parum inter ſe, & prę­
ſertim
magnitudine, adeò vt iuxta hanc ra­
tionem
tria genera numerentur.
Hugium
maximi
dicuntur vnica gibba, minimi Ra­
guahil
, qui centum milla paſſuum in ſingu­
los
dies peragunt, ſunt enim leuiſſimi, ap­
tioreſque
ad itinera quàm ad onera.
Cur­
runt
etiam celeriùs cameli equis Niſſanis,
propter
crurum longitudinem diſtantiam­
que
.
Medium genus Becheti vocantur, du­
plici
gibba.
Sed omnium optimi Africi: hi
enim
ex Bactrianis Bibunt ſingulis quin­
que
diebus: & ſi antea, læduntur: tolerant
tamen
ſitim ad dies vſque quindecim, tum

ex
vſu, tum quia animal ſit ſiccum, tum
quòd
natura rectè cauerit vt animal quod
in
deſertis vitam ageret, frequenti potu
minimè
indigeret, vbi potus copia rarò eſt.
Similiter & inediæ patientiſſimus eſt. Vbi
verò
contigerit ipſum extenuari, primùm
quidem
gibba, ob onus & ſolem, dorſoque
extenuatur
, pòſt ventre, quòd ea pars mol­
lior
ſit, & plurimo calore abundet: demum
cruribus
ipſis, tuncque iam laborat.
Caro
illius
ſuauiſſima eſt, lac verò ſuauiſſimum
& ſaluberrimum.
Sed bibitur vt vinum, pa­
ri
aquæ pondere, vel etiam duplo miſtum.
Saltat hoc animal ad tibiam, videturque
muſica
gaudere: verùm ars & vſus eſt po­
tius
quàm harmoniæ ſenſus.
Attamen can­
tu
feſſus ſpontè ad iter peragendum exci­
tatur
.
Iuuenculus autem collocatur in paui­
mento
calido, homine pulſante tibiam ci­
tharámve
, camelus ob calorem pedes eleuat:
ita
ſingulis diebus huic rei operam dat.
Mo­
dus
congruit pedum eleuationi.
Vbi annus
hac
forma exactus fuerit, pedes eleuat ad
rhythmum
, quanquam frigente ſolo: ita
camelus
ſaltare diſcit.
Sed quid mirum de

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index