Cardano, Girolamo, De subtilitate, 1663

List of thumbnails

< >
171
171
172
172
173
173
174
174
175
175
176
176
177
177
178
178
179
179
180
180
< >
page |< < of 403 > >|
Roſomacha.
Sed & reuertar ad canes, nullum animal eſt
tam docile docetur venari, explorare, & ferre.
Vt eſſe ingenioſum, ſiccum eſſe oportuit: In­
genioſiores
ſunt, qui caput rotundum ha­
bent
, & naſum admodum depreſſum.
Do­
centur
vertere veru, vt in caupona Leonis
Papiæ
: nam ibi plures inſtructos videas.
Na­
tura
illi odoratum acerrimum dedit: ma­
gni
venationibus apti, parui in lectis &
obſcuro
dominis ſuis blandiuntur.
Vbi feles
ſepultus
ſit, vel ſi illius pellem ſiccam inue­
nerint
, reuoluunt ſe: delectantur enim
odore
mortuæ, quàm viuam oderunt.
Pu­
treſcentem
tamen refugiunt: odor enim
ſiccæ
carnis cùm putruerit, illis grauis eſt,
hominibus
autem omnis.
Iracundum ani­
mal
eſt, & non ſecus ad homines rixis
aſſuetum
.
Accurrit enim ſpontè ad pugnan­
tes
, fugientes atque clamantes inſequitur,
& vrget, quamvis omninò incognitos.
No­
larum
ſtrepitu atque tubarum clangore, tum
aſinorum
rudentium voce, aliiſque multis
magnis
ſonis vlulant: hæc autem vox illis
fletus
eſt, ob iræ impatientiam.
Quàm etiam
ob
cauſam lunam inſpicientes latrant &
vlulant
, quòd ſe ab illa contemni exiſti­
ment
, at que id ægrè ferant.
Sic enim &
pueri
, & mulieres, cùm vlciſci iniurias
nequeunt
, plorant.
Quum membrum
oſſeum
ſit, ne ventrem vrina conſper­
gant
, mingentes pedem eleuant.
Indicio
eſt
, quòd nec fœminæ, nec catuli id fa­
ciunt
.
Nam fœminis nullum eſt membrum,
catulis
verò adeò molle, vt verſus terram
flecti
poſſit, atque ſic meiendo haud ven­
trem
conſpurcant.
Sagacitate tanta ſunt,
vt
ceruum laſſum in gregem fugientem ab
aliis
ſeligant, vt fatigatum vexantes ſtimu­
lanteſque
faciliùs aſſequantur.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index