Alberti, Leone Battista, De re aedificatoria, 1485

List of thumbnails

< >
171
171
172
172
173
173
174
174
175
175
176
176
177
177
178
178
179
179
180
180
< >
page |< < of 406 > >|
1ſit ædificationes: quoad familiæ uſibus abunde prouiſum ſit.
Primis uſibus primæ: dignioribus digniores partes diſtri
buentur.
Demum curabitur ut ſint parata diſcretaque loca:
quibus cum meſſem fructuſ ue / tum inſtrumenta omniſque
denique ſuperlectilis aſſeruetur.
Non deerit / ubi ad res di
uinas: ubi ue mundum muliebre / et quæ ad ſeſtes dies: et
quæ ad uirilem ornatum ſolemnium dierum: et ubi arma atque
tæla et ubi quæ ad lanificia: et ubi ad epulationes / et hoſpi
tum aduentum: et quæ ad rara temporum negocia annume
rata adſcriptaque ſeruentur.
Alibi quod menſtruum: alibi
quod anuum: alibi quod ad uſus debetur quotidianos: quæ
ſingula ſub conclaui ubi eſſe non poterunt / curandum eſt ma
xime ut ſint ſub conſpectu: eo id magis quo in rariore futu
ra ſunt uſu.
Nam quæ res quotidie uidetur / ea plane minuſ
metuet furem.
Tenuiorum ædificationes quarum servi facultates
ex locupletiorum lautitie ſibi exempla uendicabunt: quæ
imitentur: hac adhibita moderatione ut emolumenti ratio
nes poſt habuiſſe nunquam uelint uoluptati.
Ergo iſtorum
uilla non multo minus proſpiciet boui et gregi quam uxori.
Vo
let palumbariam piſcinam et eiuſmodi ad fructum non ad de
litias: parabit tamen uillam meliuſcule: quo mater familias
illic lubentius uerſari: et rem domeſticam diligenter cura
re aſſueſcat.
neque tantum utilitati fructuique proſpiciet:
quin imprimis ualitudini conſulat.
Vbi aerem mutare opus
ſit per hiemem id facias monebat Cellus: minus enim cum
periculo bruma graue perferre cælum aſſueſcimus / quam æſta
te.
At nos uillam æſtate potiſſimum petimus. Curandum
igitur / ut ſit illa quidem longe ſaluberrima.
Intra urbem
ſub ædibus tabernam quæſtuariam habere quam triclinium ap
paratiorem: id demum ad ſuas ſpes et cupiditates coducere
arbitrabitur: captabitque in triuio angulum: in foro fron
te: intra militarem uiam perſpicuum reflexum: neque alia
ferme ſollicitus erit cura / quae ut expoſitis uenalium illece
bris aucupetur.
Inteſtinis operibus non indecenter utetur :

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index