Cardano, Girolamo, De subtilitate, 1663

List of thumbnails

< >
171
171
172
172
173
173
174
174
175
175
176
176
177
177
178
178
179
179
180
180
< >
page |< < of 403 > >|
1ſit roboris, & fortitudinis. Dentes igitur
illos
antè finxit, vſque eſſent robuſtiſſimi &
commodi
, non iam mandibulæ inferiori,

imò
nec ſuperiori, ſed temporibus inſeruit.
Nam mandibula inferior ſola edendo mo­
uetur
, dentes ſuperiores nunquam: quam­
vis
plurimi hoc nec in ſeipſis animaduer­
tant
.
Si igitur dentes in inferiori mandibu­
la
fuiſſent inſiti, robur ob illius paruitatem
habere
non potuiſſent, & periculum luxa­
tionis
in magno niſu attuliſſent, & come­
dendo
mirum in modum fatigaſſent, &
tardaſſent
elephantem.
At quia materia den­
tium
opus erat ad tam prægrandes dentes
fingendos
, ſuſtulit dentes omnes anterio­
res
tam ſuperiores, quàm inferiores, vt ex
his
illos conficeret.
At dentibus illis impe­
diebatur
, ne os in terram exporrigere poſ­
ſet
, ſimul ac breuitate colli: & quia denti­
bus
anterioribus careret, ob id neque ci­
bum
ex terra, neque potum è fontibus
haurire
poterat: his omnibus longa ipſa
proboſcide
, & inani, & admodum manus
comprehendente
omnia, tum firmiſſimo
corio
& neruis, tum vinculis & cartila­
ginibus
ſucurrit, effecitque ob id vt con­
traheretur
ad libitum, vel extenderetur, vel
circumuolueretur
vndequaque: vnde illa &
cauda
muſcas, & crabrones elidit.
Sed cùm
ibi
maior copia ſit harum infelicitatum,
quam
vt cauda, vel proboſcide poſſit omnes
excutere
ſimul etiam propter loca quædam, quæ
neque
cauda, neque proboſcis commodè po­
teſt
attingere, his incommodis duobus mo­
dis
natura ſecurrit: primùm cute, cancella­
ta
, qua illa comprehenſas collideret: ſecun­
dum
, vt cutis eſſet duriſſima, atque craſſiſ­
ma
, quod etiam ad arcendas iniurias aëris,
& ad ſecuritatem tum leonum, tum aliarum
grandiorum
ferarum fuit non ſolùm vtiliſ­
ſimum
, ſed etiam neceſſarium.
Quo fa­
ctum
eſt, vt tanta & tam dura cute non
fuerit
commodum edere pilos: nam mate­
ria
pilorum in cutem tranſlata duriorem
illam
efficit, & minus etiam erant pili ob
id
neceſſarij: qui tamen ſi adfuiſſent, ma­
gnum
incommodum attuliſſent in aquis, &
paludibus
verſanti.
Vnde ſic ſemel excuſſo
tergore
, totus nitet, & celerrimè ſicceſcit.
At cùm lingua ſit ob dentes, elephas autem
dentibus
anterioribus careat, lingua parua
& intus recondita opus fuit, quoniam den­
tibus
molaribus inſeruire debuit.
Simul ſi
magna
fuſſet impedimentum afferret ne
proboſcis
cibum, vſque ad dentes molares
porrigeret
.
Sed quia opus erat ad vitæ lon­
gitudinem
, vt optimè cibos manderet, qui
cùm
ab anterioribus dentibus, quibus caret
diſſecari
non poſſent, molares adeò robu­
ſtos
, & tam commodè fabricauit, vt que­
madmodum
teſtatur Ariſtoteles, cibum om­
nem
confeſtim redigat in farinam.
Simul
etiam
conſuluit, vt diu geſtaretur catulus
in
vtero, tum propter vitæ longitudinem,
tum
etiam ipſius vitæ longitudo cauſa fuit,
vt
quamvis biennio fœmina in vtero ferat,
multos
tamen poſſit generare.
Neque enim
vllum
animal quod parum in ventre ma­
tris
geſtetur, longæ vitæ eſſe poteſt.
Ocu­
lorum
paruitas fuit, vt cum non recondi
poſſent
, tutioies forent ab ictibus.
Recondi
non
poterant, quia à lateribus poſiti non
vidiſſent
ea, quæ antè occurrerent: neceſſa­
rium
fuit autem eſſe à lateribus, ne ob ni­
xum
dentium & proboſcidis propinquita­
tem
læderentur, atque ita animal ante ſe­
nium
cæcum efficeretur, tum maximè quia
longiſſimæ
vitæ futurum erat.
Cumque ob
robur
, ac dentes caput magnum efficere
cogeretur
, informe, vt ita dicam, & ſine ro­
tunditate
efficit: qualiſcunque enim additio
ad
ornamentum facta capiti, ipſum in im­
menſum
auxiſſet: ob id valde deforme ca­
put
habent elephantes.
Diximus de illius vi­
longitudine ac ſecuritate, quæ etiam
cum
ſummo robore coniuncta ſunt.
Sapien­
tia
verò ex temperamento procedit, vitæ
diuturnitate
augetur & confirmatur.
Vnde
ſenes
ſapientiores, & qui ex eis naſcuntur.
Et nullum animal breuis vitæ valde ſapiens
eſſe
poteſt.
Vnde ſapientiſſima animalia
ſunt
, camelus elephas & homo.
Sed & ea­
dem
omnibus aliis longitudine præſtant.
De
ſapientia
loquor, quæ ex habitu acquiritur,
non
quæ ingenita eſt, qua etiam inſecta
prædita
ſunt.
Ex ſapientia verò probitas
procedit
: hoc enim demonſtratum eſt à no­
bis
in libris de Sapientia.
Sed & ab eiſdem
cauſis
, vt dixi, ex quibus vitæ longitudo &
ſapientia
ipſa.
Vt verò felix eſſet probi­
tate
ac ſapientia conſultum eſt: ſimul etiam
vt
eſſet gregale, quod etiam ad ſecuritatem
multum
conducit.
Soliuaga enim animalia
omnia
ſunt infeliciſſima: omnis enim feli­
citas
, quæ eſt præter contemplationem,
conſuetudine
habetur, qua charos noſtros
tuemur
& fouemus, & ab illis mutuò coli­
mur
.
Itaque iam manifeſtum eſt, cur ele­
phantem
ſimul maximum, robuſtiſſimum,
longæuiſſimum
, ſapientiſſimum, manſuetiſ­
ſimum
, ſecuriſſimum, & feliciſſimum om­
nium
belluarum natura crearit, quoniam
ſcilicet
quinque ex his partes erant ſummæ
perfectionis
ad imitationem illius ſummæ,
quæ
in Deo eſt: reliqua duo ad illa quinque
neceſſaria
erant.
Ex quo patet, hominem
ipſum
eſſe alterius generis ab omni bellua­
rum
natura diſiunctum, immortaleque quip­
piam
: nam vltimam perfectionem, quæ ex
mortali
materia confici poterat, natura ele­
phanto
largita eſt.
Videtur autem hoc ani­
mal
cum ſue aliquid habere ſimilitudinis,
cauda
, proboſcide, cute, temperamento &
moribus
: irritatum enim efferum eſt, aliàs
mite
: & ſues ipſi gregatim incedunt, & loca
paluſtria
diligunt, & oculos habent paruos.
Cæterùm ſues biſidam habent vngulam, ele­
phantes
quinque digitos haud diuiſos, ſed ſo­
lùm
leuiter diſcretos.
Carent & dentibus an­
terioribus
elephantes, ſues habent & fulmina
etiam
in inferiore maxilla, non in ſuperio­
re
, neque in temporibus.
Gerit hoc animal

inimicitias
maximas cum Rhinocerote:
hic
eſt Indicus taurus.
Corpus habet ele­
phanti
fermè magnitudine, cruribus bre­
uioribus
, colore buxeo.
totus teſtis qui­
buſdam
in modum clypei armatus eſt à
natura
.
In maris extremo iuxta nominis

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index