Gassendi, Pierre, De proportione qua gravia decidentia accelerantur, 1646

List of thumbnails

< >
171
171
172
172
173
173
174
174
175
175
176
176
177
177
178
178
179
179
180
180
< >
page |< < of 360 > >|
1
Sed, vt tu ipſe agnoſcis, demonſtrationes quæro, non veriſi­
militudines, aut ſuſpiciones.
Tu verò & optimè facis, & beatior me longè es, ſi
demonſtrationes adinuenias, nec ea amplexeris, quæ
apertè falſa cùm ſint, ne veriſimilitudinis quidem, aut
ſuſpicionis nomen mereantur.
Quòd autem in Confirmationem adducis quatuor globos
quatuor distinctis filis ſic appenſos, vt primi longitudo ſit
vnius pedis, ſecundi quatuor, tertij nouem, quarti ſexdecim:
aiſque eos, ſi ex quapiam altitudine ſimul dimittantur, ſuas
inter ſe vibrationes ita componere, vt dum quartus globus
vnam perficiet, tertius duas, ſecundus treis, & primus quatuor
abſoluat.
Hæc, inquam, & quæ inde colligis, nec certiora
ſunt, nec exactiùs cum experientia congruunt, quàm ea, qui­
bus confirmandis aſſumpta ſunt.
Etſi enim in paucis ali­
quibus vibrationibus ea ratio vtcúmque obſeruari videatur;
breut tamen interrumpitur, vt ſæpius à me experientia
combrobatum est; cuius etiam rationem indicat, qui noua
Galilei placita Gallicè reddidit lib. 1. artic. 17. vbi ipſe quo­
que ſe expertum eſſe aſſerit, vibrationes omneis eiuſdem pen­
duli æquali tempore perpetuò non abſolui: quod tamen neceſ­
ſarium eſſet, vt conſenſus ille vibrationum diutiùs perma­
neret.
Illud de Pendulis experimentum ita certum eſt, vt
falſum nunquam deprehenderim, quoties aſſumun­
tur, & quandiù manent longitudinum exquiſitè ea­
rumdem.
Nam quia non ponderis, ſed longitudinis
variatio vibrationum celeritatem, aut tarditatem va­
riat, ideò niſi quatuor illa pendula aſſumantur exqui­
ſitè longitudinum præſcriptarum, fiet ſenſim, vt quod

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index