Cardano, Girolamo, De subtilitate, 1663

Table of figures

< >
< >
page |< < of 403 > >|
1duorum cornuum ſurculi naſcuntur, qui è
trunco
naſci deberent, atque eo modo ima­
ginem
multorum ordinum præbent.
In vni­
uerſum
tria habent cornua generaliter ran­
giferus
, duo à lateribus pręlonga, atque in me­
dio
vnum, exiguumque: omnia verò ramoſa.
Cæterùm cur paria ſint pleriſque animali­
bus
, vnum autem orici aſino Indico, & tau­
ris
Æthiopicis, ex diſſectione cauſa peten­
da
eſt: nam cùm in omnibus ſit dextrum
& ſiniſtrum, par eſt etiam bina eſſe tan­
tùm
cornua, vt foliorum numero in plan­

tis
ratio reſpondeat: bina autem tantùm, ob
pondus
.
Sed vbi in vnum coeunt cerebri
partes
, vnum præſtitit eſſe cornu, non duo,
ob
robur.
Omnia igitur animalia vno tan­
tùm
cornu prædita, illud durum habent,
ſolidum
atque magnum.
Commune autem
videtur
animalibus plura, quàm duo cor­
nua
habentibus, vt fœmina cornibus ca­
reat
.
Quamobrem creditum eſt à Plinio,
dentium
materiam in cornua non tranſire,
cùm
fœmellæ etiam dentibus ſuperioris
mandibulæ
anterioribus carentes cornua
non
habeant.
Ratio eſt duplex, à fine ſci­
licet
& efficiente, cauſa deducta.
Cùm
enim
matres fœtus in aluo gerunt, leuitate
& agilitate opus habent, vnde cornua præ­
grandia
, & ramoſa illis eſſent impedimen­
to
.
Eſt etiam genus illorum animalium ti­
midum
, vt fœminæ ſint timidiſſimæ, qua­
mobrem
illis cornua nulli eſſent vſui.
Deeſt
etiam
calor, qui materiam cornuum gigne­
re
poſſit, & genitam extrudere ſimul at­
que
extendere: ob id velut hominibus barba,

ita
ceruis cornua, vt ad ſolum ornatum fa­
cta
videantur, & neutrum abſit fœmini­
no
ſexui illorum.
Quæ ratio etiam in pe­
cudibus
ob eruanda eſt: cornuti enim ma­
res
, fœminæ abſque cornibus ſunt.
In iugis
tamen
montium frigidiſſimarum regionum
alicubi
, quoniam ob frigus aëris calor na­
turalis
confirmatur, etiam fœminæ cornua
habent
.
Pugnant arietes cornibus, vt in his
animalibus
cornua ſint armorum vmbræ &
imagines
, non arma.
Veròm dices: Quid er­
go
illis eſt ad ſalutem, cornua non ſint?
Aut
igitur
ouium nulla eſt ſpecies, vel oues pro­
pter
homines, non propter ſe factæ viden­
tur
.
Sed ouis originem habet è Sarmatia, ibi
Snas
vocatur.
Greges ſunt velociſſimarum
ferarum
, lana cinerei coloris, carne adeò
ſuaui
, vt reges Parthorum Scytharumve
( nam vtraque regio nunc Tartariæ nomine
intelligitur
) venati eas non dedignentur.
Par eſt autem ex ea ratione ortum habuiſ­
ſe
, & factas cicures, quòd lana veſtiantur
aduerſus
frigora, vt reliquæ feræ aliarum
regionum
pellibus precioſioribus.
Sed cur
lana
cinerei coloris ſit, non videtur res du­
bitatione
digna: ſiquidem in regionibus
frigidis
animalia pleraque albo ſunt colore,

vt
in Cyllene rupe Coſphy aues penitùs al­
, & in Sipylo circa paludem Tantali
quilas
candidas vidit Pauſanias.
Eſt autem
Sipylus
mons in minore Aſia iuxta Phry­
giam
maiorem, Cyllene autem in Arcadia.
Idem vidiſſe ſe memorat apros & vrſas can­
didas
in Thracia natas, & ceruos Romæ
candidos
, & lepores in Libia natos.
Aquilas
candidas
Cycneas vocare ſolebant, quòd
eſſent
exquiſitiſſimæ candidæ, & cycnis ſi­
millimæ
.
Sed cur in frigidis regionibus can­
dida
fiant animalia, cauſa obſcura non eſt.
Canities enim à mucore fit, mucor à ſitu, ſi­
tus
à caloris imbecillitate, caloris imbecil­
litas
ab aëris immodica frigiditate, in cute
propriè
, quæ & aëri exponitur perpetuò, &
paruum
calorem continet ex ſe.
Fit & quan­
doque
, licet rarò, ob calorem externum, ex­
halante
innato calore: ob id in calidis regio­
nibus
, vt Libya, lepores albos fuiſſe non ab­
ſurdum
.
In montium Germaniæ iugis &
lépores
albos, & capreas, & ceruos candi­
dos
non ſolùm non mirum, ſed rationi con­
ſentaneum
.
Quanquam Pauſanias affirmet,
vidi
eſſe quidem ceruos Romæ candidos, vnde
autem
aduecti ſint, neſcire.
Romæ talium
copia
& aliorum olim fuerat, cùm impera­
rent
, orbi.
Subiit recordatio, ob id car­
minum
T.
Calphurnij Siculi in Buco­
lico
:
——vidi genus omne ferarum
Hîc
, niueos lépores, & non ſine cornibus apros.
Manticoram ſyluis etiam quibus editur Alcem
Vidimus
, & tauros quibus ex ceruice leuata.
Deformis ſcapulis torus eminet, at quibus hirtæ
Iactantur
per colla iubæ, quibus aſpera mento
Barba
iacet, tremuliſque rigent palearia ſetis.
Nec ſolùm nobis ſylueſtria cernere monſtra
Contigit
æquoreos ego cùm certantibus vrſis
Spectaui
vitulos, & equorum nomine dignum,
Sed
deforme pecus, quòd in illo naſcitur amni,
Qui
ſata riparum venientibus irrigat vndis.
Rangiferi.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index