Cardano, Girolamo, De subtilitate, 1663

List of thumbnails

< >
181
181
182
182
183
183
184
184
185
185
186
186
187
187
188
188
189
189
190
190
< >
page |< < of 403 > >|
1coitu, vt de animali illo admirabili iam
dictum
eſt: vel regione: nam ( vt dixi)
tauris
Germanicis longa barba prominet,
maiuſque
eſt corpus, Pæoniis hirſutum, Li­
bycis
quos Lant vocant lingua materna
ſua
, corpus candidum, vngues nigri, ſeu
potius
vngulæ corio impenetrabili, atque
ob
id, & ob pulchritudinem precioſo.
Eſt
autem
hoc animal velox ob conſuetudi­
nem
, pabulumque.
Variantur etiam regio­
nibus
ſerpentum colores.
In Æthiophia

enim
, & Libya viperæ nigræ ſunt, velut
& homines, quod etiam Pauſanias teſtatur.
Nam cùm pilo careant, aduritur cutis, vt ho­
minum
ab immodico calore, quare non eſt
maior
ratio de hominibus quòd nigri ſint,
his
in regionibus, quàm de viperis.
Va­
riantur
etiam ætate, vt mures, qui caneſ­
cunt
ſenio.
Et non ſolùm animalia ipſa,

ſed
ex ipſis genita ſenectutis extremæ veſti­
gia
oſtendunt: vtin equis, & hominibus,
quorum
facies cùm ex decrepitis parentibus
nati
ſunt, rugoſa eſt: vis enim cordis vbi
hebetata
eſt, contrahit cutim, atque hoc
eſt
indicium iam debilium membrorum
principalium
.
Illud verò ſæpe nos animad­

uertimus
.
Itaque primum mutationis prin­
cipium
eſt ex miſtione diuerſarum ſpecie­
rum
, ſecundum ex regionibus, tertium ex æ­
tate
, & generatione à parentibus nimis
iuuenibus
, aut ſenio confectis.
Maxima
verò
mutatio in regionibus ad Auſtrum, vel
Boream
tendentibus, inde ab Oriente in Oc­
cidentem
, pòſt in paludibus, aut ſiccis lo­
cis
, vltimò montium, ac planitiei diuerſi­
tate
.
Libya verò multa monſtra mittit, non
ſolùm
ob calorem immenſum, & ſiccitatem,
ſed
ob aquarum penuriam, qua animalia di­
uerſi
generis miſcentur: vt tauri quidam,
quos
Rhinocerotes eſſe diximus: alij etiam
gibbo
inſignes, vt cameli, quorum meminit
hîc
poëta.
De alce ſuperiùs dictum eſt, &
quòd
rarò viſa ſit: cuius rei cauſam Pauſa­
nias
docet, dicens: Hominem procul odo­
ratur
, & cùm præſenſerit, in conualles &
profundiſſimas
ſpeluncas ſe abſcondit: nec
illam
venari, ob id licet ſolam, ſed caſu,
cùm
venatores ſpatium mille ſtadiorum
alias
feras quærentes circumdederint.
Me­
diam
ille eſſe refert inter ceruum & ca­
melum
, quòd forſan gibbam habent in dor­
ſo
.
Aut hæc alia eſt ab ea quam Cæſar deſ­
cripſit
.
Manticora autem non habet certum
autorem
, ſed poëticæ adiectam exiſtimo.
Cteſias, quem Plinius ſequitur, eam deſcri­
bit
, cuius etiam autoritate Ariſtoteles me­
minit
, illi non ſatis fidens.
Sed non viſam
tot
luſtris Romanorum, nec à Pauſania, mi­
rum
eſt.
Indiæ illam tribuunt. Sed ( vt dixi)
Libya
in eodem tractu eſt, & Æthiopia, in
quibus
tigrides, vt apud nos lupi, abundant.
Maculoſa pelle creditur eſſe tigris. Nos duas
vidimus
Florentiæ, quas tigres eſſe dice­
bant
, cùm pardis eſſent ſimiles.
Vri.
Muflo.
Lant.
Leo.
Sed etiam animalia pellibus nobiliora,
vt
lynces, & è muſtelarum genere plurimæ,
martes
varij, lardironi, viuerræ, piroli, her­
meli
, ginetæ.
Has Hiſpania mittit, forma
& moribus domeſticis muſtelis, quas nos fo­
dinos
vocamus, ſimiles, pelle varia, ac ni­

gris
& cinereis alternantibus maculis di­
ſtincta
.
Sed Zebellinæ, alias ſabellæ, om­
nium
longè precioſiores pulchritudine, ac
raritate
.
Has mittunt ſub extremis Septen­
trionibus
Lapones, Soli expoſitæ, pluri­
mùm
depilantur, quòd hæc animalia in
vmbra
, & vbi Solis vis debilis admodum
eſt
, degant.
Creduntur veneris deſiderium
mulieribus
augere.
etiam mardurorum
pellibus
nobiliores ſunt, molliore & denſio­
re
pilo, quique vtrinque conuerſus ordi­
nem
retineat.
Vtrumque animal vngulis, &
dentibus
acutiſſimis, præcipuè ſabellæ: vtrun­
que
cauda piloſa, ac veluti ſciuro vtitur,
tanquam
velo, vt ex arbore in arborem ſal­
tu
ſe transferat.
Abundant autem maximè
prope
polum, vſque ad tredecim partes,
quòd
regio illa inhoſpita ſit, & frequens hu­
milibus
ſyluis.
Pelles quoque ibi pulchrio­
res
& meliores, nec verò numerus horum
generibus
, ſi ad pellium colores varios reſ­
picias
, & ad llorum naturam moreſque,
tanta
eſt copia muſtelarum.
Pelles colli diu­
turniores
plerunque, vt in vulpem viuerram,
ſardirolo
: nam partem eam cute ſolidiore, ob
periculum
natura muniuit, inde factum eſt,

vt
pili diutius contineantur.
Negauerat
riſtoteles
, animalibus iucundos ineſſe odo­
res
, adeoque conſtanter, vt pantheram

benè
olere tantùm quibuſdam animalibus
affitmet
, non autem verè, neque ab hoc
diſſentit
Theophraſtus.
Sed ſtercus anima­
lium
: quoniam multum & humidum erat
impedire
odoris ſuauitatem poteſt, in plan­
tis
nominata cùm ſit modicum, & ſiccum,
atque
concoctum.
Quamobrem animali­
bus
, quibus ſtercus benè olet, modicum eſſe
oportet
, & ſiccum, vt lacertis magnis, de
quibus
ſuprà diximus, quos etiam croco­
dilos
vocauimus, & anguibus.
Igitur vt na­
tura
nihil intactum relinquet, ſtuduit dili­
genter
, vt odoratum animal efficeret, neque
vnum
, ſed diuerſa ratione.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index