Cardano, Girolamo, De subtilitate, 1663

Table of figures

< >
< >
page |< < of 403 > >|
1æquauerit. Itaque & in mari figuræ omnes
effictæ
videntur animalium, & non ſolùm
animalium
, ſed etiam inſtrumentorum.
Et
in
Indico præcipuè monſtra immenſæ ſunt,

& incredibilis magnitudinis.
Cauſam tam
multiplicium
figurarum eſſe reor facilitatem
generationis
, & vitæ.
Nam cùm ad genera­
tionem
concurrant calor & humidum, ad
vitam
alimentum, in mari calor abundat &
humidum
, atque pabulum irimari enim ſal,
in
ſale oleum, oleum autem humidum eſt
pingue
, ob id etiam alimentum.
Propter
motum
etiam non contingit peſtis, velut in
aëre
: mare enim quotidie mouetur, aër au­
tem
aliquando tranquillitas eſt.
Ob id quæ­
libet
forma piſcis conſeruari facilè poteſt,
non
ita in aëre.
Mouentur etiam piſces in
mari
abſque labore, terreſtria animalia non:
vnde
terreſtria animalia, vel eſurire cogun­
tur
, vel labore nimio confici neceſſe eſt.
Ne­
que
mare gelaſcit, aut feruet, vt terra, &
aquæ
fluuiorum, niſi extrema parte, qua ab
aëre
tangitur.
His tot commodis, tum mi­
ſtione
diuerſarum ſpecierum, plurima mon­
ſtra
in mari generantur, adeò vt aliquando
propter
æſtum exundante mari copioſius,
ad
trecenta genera animalium monſtrifi­
corum
in littore Oceani occidentalis relicta
ſint
.
Ratio quoque, qua monſtra, mon­
ſtroſique
partus, & octimeſtres in Ægypto
viuant
eadem eſt cur, quæ in mari debilis
ſint
vitæ, tamen ſuperſint.
Qui verò piſces
non
viuunt, aliis piſcibus faciliùs miſcen­
tur
, quàm animalia terreſtria, quæ herbis
paſcuntur
, quia commodiùs iunguntur.
Qui verò carnes, & piſces deuorant, diffi­
ciliùs
carniuoris feris, quoniam minùs ha­
bent
ſenſus, & minùs ob id amant: amor
enim
cum ſenſu fit: ob piſces non miſeren­
tur
, vt leones, neque vllis parcunt, qui

prædæ
loco ſint.
Referunt tamen raiam piſ­
cem
homini ſub aquis periclitanti auxiliari,
ne
vel ſubmergatur, vel à belluis maris diſ­
cerpatur
.
Sed raia primùm ſi hoc agit, pe­
culiari
quadam proprietate facit: nam & ſo­
la
inter piſces marinos, quod ſciamus, alteri
generi
miſcetur, ſquatinæ ſcilicet.
Deinde
raia
, viua animalia non perſequitur, nec for­

ſan
carnes edit.
Cur verò ſola raia, & ſqua­
tina
ſimul diuerſo genere miſceantur, cauſa
eſt
, quòd pleraque alia animalia in maris
profundo
lateant.
Carniuoræ etiam prædæ
non
Veneri ſtudent.
Pleraque ob timorem
non
fidunt ex mitibus: talia etiam gregatim
plerunque
incedunt, vt non deſit ſocius è ge­
nere
ſuo, præſertim tempore, quo ad Vene­
rem
procliuia ſunt.
Ob tot cauſas ſolus piſcis
ex
raia, ſquatinam miſtus forma in mari cer­
nitur
.
Eſt autem raia piſcis magnitudine ſcu­

ti
, planè atque cartilagineus.
Eadem verò
ratio
de magnitudine belluarum in mari,
præcipuéque
Indico, quæ de forma.
Nam ob
humidum
& calorem, & alimentum fermè
vbique
præſens, tum quia abſque pedibus
ſuſtinentur
, & grandia ſuperant maris ſpa­
tia
abſque labore, ideò maximi ſunt piſces
terreſtrium
animalium comparatione, auium
autem
longè magis.
Nam finge vaſtum ani­
mal
, & elephanto quadruplo maius, ſi eſſe
poteſt
, in terra nónne plurimo cibo indige­
bit
, quo abſumpto cogetur magnum illud
pondus
maximo incommodo alias quærere
terras
: itaque facilè contracto morbo peri­
bit
, aut inedia, ſi ſenſim & lentè ex vna
regione
in aliam tranſierit.
Deinde etiam
ſi
tutò tranſeat & abſque labore, quis mo­
dus
erit, ne hominum inſidiis capiatur?
Ho­
rum
nullum eſt periculorum aut incommo­
dorum
in mari: nam neque cibus deeſſe piſci­
bus
, nec tranſitus ex vna regione in aliam
cum
labore eſt, nec vllis hominum inſidiis
medio
mari, etiam ſi monarcha orbi impe­
rat
, ſubiici poterunt.
Ob id igitur piſces ma­
ximos
inter animalia, aues minimæ: terre­
ſtria
, magnitudine ſunt mediocria.
Nam cur
aues
minores ſint terreſtribus animalibus,
ratio
non obſcura eſt, cùm faciliùs ſubie­
ctis
pedibus in terra ſuſtineatur animal,
quàm
in aëre expanſis alis.
Medij inter ter­
reſtria
, & marina animalia piſces ſint la­
cuum
.
Vnde in Algoiæ Sueuiæ regione lacu­
bus
piſcis Vualmin inuenitur: cui ſub men­
to
duo funes ſunt, qui quandoque ad pon­
dus
librarum 40. perueniunt.
Hic piſces
alios
his funibus venatur, tum etiam aues.
Sunt enim illi loco promuſcidis in elephan­
to
: meritóque ob magnitudinem balena la­
cuum
dici poteſt, tantò minor balena ma­
ris
, quantò mari lacus minores ſunt: & aquæ
lacuum
ob frigiditatem, & lacus ipſi ob ma­
credinem
, ad generationem, & alimentum
ipſo
mari ſunt inferiores.
Omnium igitur
(vt dictum eſt) terreſtrium animalium for­
mas
piſcibus expreſſit natura, hominem Tri­
tone
, mulierem Nereide (hæc enim non fa­
buloſa
, Sirenes autem fabuloſæ) elephan­

tem
elephante, atque alia eiuſcemodi.
Sed
omnes
piſces parte anteriore licet videan­
tur
ſimiles animalibus pedeſtribus, poſte­
riore
tamen in piſcem deſinunt, vel nullis
fermè
exceptis.
Cauſa eſt, quòd velut in
nauis
puppi temo illam dirigit, ita cauda
piſcis
iter ſuum.
Propterea piſcibus omni­
bus
fermè cauda bifida.
Tanta verò illorum
multitudo
, vt referant in Narbonenſi Gal­
liæ
parte aliquando vno retium tractu (in­
credibile
dictu) captos piſces tot, tantóſque,
vt
pondo ſeu libras CCCXCM. æquarent:
quod
& ex magnitudine, & multitudine
contigiſſe
potuit.
In vniuerſum autem piſ­
cium
genus, & multitudine, & magnitu­
dine
, & robore, & formæ varietate reli­
qua
animantium genera præcellit, vt ſunt
etiam
ex illis, quibus non deſint pedes, ve­
lut
polypis, à pedum multitudine ſic voca­
tis
.
Hos paruos atque aſſatos ſuper prunas

ad
concipiendum meritò dabat Hippocra­
tes
, quoniam polypus facilè concipit & fert,
nerueáque
ſubſtantia præditus eſt, & tardè
concoquitur
: ob id etiam eius caput mala
ſomnia
mouet: quòd durum concoctione
atros
vapores mittat non ſecùs ac cepe, ſed
longè validius.
Alij ſunt informes, velut quod

corio
eſt, quaſi ſuillo, magnitudine fermè
elephantis
, ſuillo etiam capite, pedibus lora­
ceis
, ſine dentibus, paruis oculis, ſub ventre
duo
foramina habet iuxta caudam.
Cauda
prælonga
, brachij menſura latiore, quam
menſuram
longitudine, & latitudine im­
plent
ſingulæ auriculæ, corio craſſiore, quàm

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index