Cardano, Girolamo, De subtilitate, 1663

List of thumbnails

< >
181
181
182
182
183
183
184
184
185
185
186
186
187
187
188
188
189
189
190
190
< >
page |< < of 403 > >|
Cete.
Nauium à
monſtris
ma­
rinis
deſen­
ſio
.
Ziphus.
Springual.
Mors.
Sunt & piſces viribus admirandis: Tor­
pedo
quam Genuenſes vocant tremorizam,
ex
raiarum genere: quod os Lunæ figura ha­
bet
: cuius contactu, vel etiam ipſorum re­
tium
manus obſtupeſcunt: doloréſque ſe­
dantur
: ſed à morte ſoluitur tanta vis: Et
echineis
ex concharum genere, quem Re­
moram
vocant Latini: dictus echinus, ἀπὸ
τοῡ
ἔχειν τὴν ναῦν
, quòd naues ſiſtat, fundo
illarum
hærens.
Vnde C. Caligulæ Cæſaris
triremen
moratus eſt, malo illius omine.
Li­
maci
magnæ perſimilis eſt, rarúſque, vt
qui
poſt ea tempora non viſus ſit.
Referunt
etiam
in Arotan flumine beatiſſimæ inſulæ
Zeilam
, quam inferiùs deſcribemus, eſſe
piſcium
genus, quod manu deprehenſum,
febrem
accendat, illicóque qui talem piſ­
cem
tetigerit, febre corripiatur.
Et quam­
vis
incerto auctore res tam mira paruam
habitura
ſit fidem, nihilominùs tamen hoc
minùs
mirum, quàm quòd de torpedine,
& remora dictum eſt ſuperiùs: animæ
enim
viribus variis præditæ ſunt, & ma­
re
( vt dictum eſt ) totum vitale ac monſtris
ſcatens
: minimúmque in animalibus, quæ
in
eo gignuntur natura laborauit vt ſapien­
tiam
, aut ſenſum egregium conſequeren­
tur
, ob loci in quo ſunt qualitatem.
Adeò
verò
hebetes ſunt ſenſu piſces, vt multas
eorum
ſpecies neſcias, an inter animalia,
an
plantas numeres, vt ſpongias atque vr­

ticas
: affixæ enim lapidibus nullum animalis
veſtigium
præ ſe ferunt, quàm quòd tra­
ctæ
contrahunt ſeſe, manifeſtéque mouen­
tur
.
Nec in arborum partibus hoc forſan
negandum
eſſe poſſe, vt in palmarum trun­
cis
obſcurè, in foliis autem arboris cuiuſ­
dam
, cuius folia ſimilia mori foliis, præter­
quam
quòd duos habeant pedes, manifeſtè
ac
conſpicuè cerni affirmant: hanc enim

arborem
in Limbulon inſula iuxta Molu­
chias
octo partibus ab æquinoctij circulo di­
ſtantem
, natam in nemoribus folia habere
dicunt
, quæ excuſſa ab arbore vſque ad
dies
octo ſi vexentur, ambulent, fitque ar­
bos
hæc ſenſitiua atque animalis, vt vrticæ,
pulmonéſque
marini ac ſpongiæ animalia
arborea
: tametſi pulmones haud in planta­

rum
genere ſunt collocandi.
Cùm enim mo­
tus
ſenſu & in illis conſtet, nihil prohibet
in
calida regione, & pingui ſolo partes plan­
tarum
: quæ auelli ſolent, motum habere: hu­
midum
enim quo nutriuntur, pingue, & te­
nue
, quale animalibus his eſſe poteſt.
Sed cur
non
alia animalia immobilia præter quàm
in
mari, in eo autem tot genera, tantáque
copia
, vt præter vrticas, & ſpongias con­
chyliorum
tanta multitudo, totque illorum
diuerſa
genera, velut & oſtrearum?
Quo­
niam
neceſſe eſt alimento veſci animal, ob
idque
vel animali, vel alimento motum in­
eſſe
: in aqua autem motus, in alimento igi­
tur
atque in eo, quod alimentum defert.
Ob
id
etiam animalia fructibus innata, quando­
que
manifeſtè motu, progrediendi loquor,
carent
.
Sed ad mare reuertar, ipſum enim eſt
monſtrorum
pater.
Salſedine verò, quæ fixa
manent
, obdurant, ſic oſtrea, & conchylia,
& corallum, quamvis hic dum ſub aqua lati­
tat
tener ſit.
Sed cur dureſcunt conchylia,

non
alga, quæ & ipſa in mari naſcitur?
Cauſa
eſt
, quòd alga creſcit, ob id fluctibus maris
reſiſtere
non poteſt, atque ideò tenuis à na­
tura
creata eſt, vt maris impetum obſequens
effugiat
ac deuitet: conchylia & oſtrea in
imo
manent, & craſſa ab initio creantur.
Diximus ſuprà, cur mollis alga ſit, conſtát­
que
contraria ratione duras eſſe conchas.
Optimus eſt piſcis ibi Manatus, & qui

plauſtro
vix à duobus iunctis bobus veha­
tur
: huius caro adeò vituli carnem imita­
tur
, vt ſi piſcem quis non te doceat eſſe, car­
nem
iuraueris.
Contingit id, quoniam ca­
lor
magnus concoquit humidum: hoc enim
differ
caro à piſcis ſubſtantia, quòd piſcis
humidum
ab exiguo calore concoctum eſt.
Referunt in huius piſcis capite lapidem in­
ueniri
calculo renum ſaluberrimum.
Mam­
mas
habet, quibus raro exemplo editos fi­
lios
admouet: parit autem geminos pro
mammarum
numero.
Sunt qui Boa illum
vocent
, quòd capite bouillo ad vnguem ſit
duobus
, qua ſi brachiis, dorſo plano, ſqua­
ma
, & duriſſima pelle, docilis, vt canis, man­
ſueſcit
admodum, & recordatur iniuriarum.
Eſt & Tiburo ibi captu facilis ob voracita­

tem
, vtilis ob magnitudinem, & carnis ſa­
lubritatem
ac ſuauitatem.
Hic inter maris
maxima
miracula eſt, cui duplex genitale
maſculo
, vnica vulua fœminæ: duplicem ha­
bent
dentium ordinem, paritque piſcem ſui

generis
non oua.
Tiburo.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index