Gassendi, Pierre, De proportione qua gravia decidentia accelerantur, 1646

List of thumbnails

< >
191
191
192
192
193
193
194
194
195
195
196
196
197
197
198
198
199
199
200
200
< >
page |< < of 360 > >|
1manifeſtum eſt. Non rectè igitur concludis globos eiuſdem
naturæ, ſed mole inæqualeis, inæquali velocitate deſcenſuros,
ſi penes eorum diametros expenderentur eorum velocitates.
Quoniam igitur me tam parùm eſſe perſpicacem,
ſagacemque, arguis, vt quod dixi de duobus globis
non aduerterim; age diſquiramus, tua-ne perſpicacia,
& ſagacitas aduerterit ſatis eam, quam inſtituiſti ani­
maduerſionem.
Ego quidem ſoleo in rebus, quæ di­
cuntur graues, grauitatem duplicem (duplexve pon­
dus) diſtinguere.
Vnam appello Simplicem, eam nem­
pe, quæ conuenit rei etiam quieſcenti: vt putà qualem
habet lapis, dum immotus terram ſuppoſitam pre­
mit, aut claua immota ſuppoſitum cuneum.
Alteram
Adiectitiam voco, eam putâ, quæ rei ex motu accele­
rato aduenit, & deſinente motu euaneſcit; qualem ſci­
licet habet lapis, prout ex alto decidit, aut claua, prout
tum decidit, tum robuſta quoque impingitur manu.
Cùm verò ſimplex grauitas menſura adiectitiæ ſit, qua­
tenus pro exceſſu grauitatis ſimplicis, quo vnum cor­
pus ſuperat aliud, exceſſus quoque eſt adiectitiæ, ſi
vtrumque quidem ex eadem decidat altitudine: ideò
ſimplici grauitate duorum corporum pondere inæqua­
lium data, habeo adiectitiam vtriuſque ex pari caſu
acquiſitam, in eadem ratione, proportioneve, qua ſim­
plicem: Adeò vt, ſi ſimplex vnius ſit librarum decem,
& alterius centum; vbi adiectitia prioris fuerit centum,
poſterioris futura ſit mille.
Et quia grauitas vtriuſque
adiectitia ex effectu, ſeu percuſſione in rem ſubiectam
facta cognoſcitur: ideò rem attendo penes percuſſio­
nem, quatenus ipſa notior eſt, faciléque intelligitur,

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index