Cardano, Girolamo, De subtilitate, 1663

Table of figures

< >
< >
page |< < of 403 > >|
1geſtandis maximè idoneus. Ex equo quoque
& aſina, aut equa, & aſino, muli generan­
tur
, qui plus ferendo poſſunt, quàm ponde­
rent
.
Iidem greſſu firmiſſimo procedunt.
Equis etiam manſuetudo maxima atque do­
cilitas
, quibus in duobus à nullo ſuperantur
animali
.
Duriſſimam quoque præter id vn­
gulam
habent, ac omnis iniuriæ expertem,
excipientémque
ſoleas, clauóſque ferreos, in
híſque
camelum longè antecellit.
Idem cur­
ſu
atque perenni reliqua ſuperat animalia:
& licet equus vnus ab vno camelo vincatur
dierum
ſpatio, plures tamen equi diſpoſiti in
ſtationibus
totidem camelos ſuperant.
Nam
camelus
vbi fatigatus eſt, parum remittit, ac
integer
& validus equum æquare curren­
tem
, vel etiam velitantem non poteſt.
Pluri­
bus
igitur numeris equus nobilitate alia
vincit
animalia.
Idem ad pugnam ardens, &
gloriæ
cupidus, & tubæ ſonitu accenditur,
& fræna intelligit, vt non homo magis ho­
minis
vocem.
Vigilat hic fermè ſemper,
nec
recumbit, niſi laſſus, aut piger: & vili
ſumptu
alitur, fœno palea, herba, furfure,
auena
.
Videtúrque hic ſolus ad omnia hu­
mana
commoda natus: onera fert, vehit,

currit
, ſaltat, pugnat.
Probatur in vigintiſe­
ptem
conditionibus: è nouem animalibus
ſumptis
, tribus ſcilicet ex vnoquoque.
Mu­
lieris
ætas iuuenilis, quæ in equis à quarto
anno
ad octauum extenditur, aut decimum:
manſuetudo
& morum comitas, vt non mor­
deat
, non calcitret, non ſe aquis mergat, non
ſit
obſtinatus, & inobediens, ſinat ſe ab om­
nibus
tractari ac duci: pulchritudo, quæ vt
in
mulieribus in facie & pectoris latitudine,
& membrorum concinnitate conſtat.
Aqui­
, vt oculo maximè vigeat, paruum habeat
caput
, & illud erectum teneat: Anſerini
pulli
, aut roſamachæ, vt ſit vorax, celeriter
comedens
, & nihil aſpernetur.
Ilia tumida
non
contracta habeat, & pedibus diſtanti­
bus
incedat.
Leonis, vt ſit animoſus & for­
tis
, vt ſit parte anteriore elatus non ſinuatus
in
medio, nec altior parte poſtrema, vt ſit
totus
oſſeus, ac robuſtus: hæc enim leonis
ſunt
propria.
Cerui, vt ſit curſor, ſaltator, &
leuis
.
Aſini, vt vngulas habeat duras, corium
durum
, & dorſum robuſtum.
Fugies enim
equum
qui cùm aſcendis, flectitur, & pon­
deri
cedit.
Vulpis, vt caudam habeat pul­
chram
: non ſolùm enim ad decorem facit,
ſed
roboris ſignum eſt, quòd ex vertebris
dorſi
oriatur, & vt facilè in quamlibet par­
tem
vertatur: nullum enim animal in hoc
agilitatis
genere vulpi æquari poteſt, &
quòd
pellis pulchritudine præſtet.
Bouis, vt
pedem
habeat magnum, ac crura moderatè
craſſa
: neque enim exilia, bona eſſe poſſunt:
vt
breuium iuncturarum & firmarum, vt
ſecurus
incedat: bos enim nunquam ceſpi­
tat
: Equi propria ſunt velociter, ac ſuauiter
incedere
, alacrem eſſe, & vt fræno, ac calca­
ribus
parere ſciat: Commune autem omni­
bus
atque per ſe manifeſtum eſt, vt ſanus:
ſanitatis
etiam pars eſt atque optimum ſi­
gnum
, quòd in laboribus vix ſudet.
Alacritas
dignoſcitur
quòd hinniat, nec quieſcere
ſciat
, & ſi cogatur, fræna mandat, & pedem
concutiat
.
Vnde Poëta tuus dicit:
Stat ſonipes & fræna ferox ſpumantia mandit.
Cùm igitur equus offertur primum illius
caput
, quod paruum eſſe debet, inſpicito, at­
que
decorum, erectum, oculis viuacibus at­
que
vitio omni carentibus, auribus paruis,
rectíſque
, collo breui, amplo, coma decora,
pectore
lato, parte anteriore ſublimore pa­
rum
, tergo rectè rigente, in quo nulla ſint
cicatricum
veſtigia, latiore ſpina, iliis ro­
tundis
, lumbis plenis, cauda pulchra, cruri­
bus
rectis, miniméque dum incedit, aut intus
ſe
collidentibus, aut extrà deflexis, iuncturis
firmis
breuibúſque, pede lato & vngula craſ­
ſiore
.
Inde inſpice dentes, vt ætatem agnoſ­
cas
, & guttur comprime: nam ſi anhelitu
ſit
haud integro, moleſtè feret.
Trahe poſt­
modum
caudam, ſi cedit, eſt imbecillis: inde
iuncturas
ſingulas, maximè iuxta pedes,
comprime
, & paululum inuerte: ſi dolet
quieſcere
non vult, & morbum patitur anti­
quum
.
Colorem etiam conſidera, optimus
enim
eſt qui ſplendet: quoniam generoſio­
rem
& bene curatum equum ſignificat.
Inter
cæteros
præſtat muſtelinus obſcurus, quem
materna
lingua baium vocant.
Pòſt aſcende,
& videbis ſi ſeſſorem refugiat, ſi ſinuetur
dorſum
: hæc enim male valde.
Inde circum­
uerte
ad vtranque partem, intelligéſque an
verſatilis
.
Fac vt eat, agnoſces ſuauitatem
greſſus
, & celeritatem, genúſque eundi.
Expe­
riare
cursum: cùm retinetur quàm pareat fræ­
no
& habenis: currendo, quantum calcaribus:
ſimul
etiam intelliges quàm ſit leuis, quàm
velox
: quàm tutus, quámque ſpiritu graui, aut
facili
.
Deinde ad aquas deducito, agnoſces
an
ſe vltrò in aquam iactet.
Permitte bibere,
ſi
totas nares præteros mergit, maximè poſt
curſum
, ſanus eſt pectore atque ſpiritu.
Illum
etiam
iuxta rotas quæ circumuertuntur de­
ducito
: ſi ægrè accedit, pauidus eſt: ſi accede­
re
non vult, omninò obſtinatus.
Hunc mater­
na
lingua reſtium vocant.
Inde offer cibum, ſi
alacriter
edit, bonum: ſi ſegniter, vel iners eſt
vel
guloſus.
Interim oblata auena ſi calcitro­
ſus
eſt, aut mordax, tunc maximè dignoſci­
tur
.
Abſumpta auena ſi recumbit ſegnis eſt,
nec
ad labores promptus: generoſus enim
equus
, niſi magno ex labore non decum­
bit
.
Dum verò inſtructus eſt fræno, habenis,

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index