Cardano, Girolamo, De subtilitate, 1663

List of thumbnails

< >
191
191
192
192
193
193
194
194
195
195
196
196
197
197
198
198
199
199
200
200
< >
page |< < of 403 > >|
1ephippiis, ſi hinnit ſi fræna mandit maximè
etiam edita ſpuma, ſi humum pede percutit
auréſque dirigit, ferox eſt, & alacer.
Fac
etiam vt ſaltet, leuitatem eius, & dorſi ro­
bur agnoſces.
Morbos autem, morborum­
que curas in libris de Rerum varietate do­
cuimus.
Nunc verò tempus vt id quod ma­
ximè vtile eſt, propter quod ſermonem in­
ſtituimus, ſcilicet quoniam ſubtilis ſit con­

templationis, aggrediamur.
Eſt autem id
tractatio de equorum inſedendi varietate,
vt ad celeritatem, & commodum pertinet.
Celeritatis inceſſus cauſa in tribus conſtat.
Primum, vt celeriter moueat crura, atque
ſic velocior eſt curſus velitatione.
Secundum
vt duos ſimul moueat pedes, non vnum
tantùm: nam duobus motis pedibus ſimul,
gemino motu equus progreditur: ſi vno
tantùm, quatuor motibus indiget vt pro­
grediatur.
Sic igitur velitatio & gradarius(vt
ita dicam) inceſſus, velociores ſunt ſimpli­
ci inceſſu.
Tertium eſt, vt pedes multum
ſpacij amplectantur, cùm in iunctura crus,
velut in axe procedendo vertitur: atque in
hoc pedes poſteriores maximè obſeruant:
nam ſi eorum veſtigia, anteriorum veſtigia
antecedant, neceſſarium eſt, vt equus duo­
rum pedum motu, poſterioris ſcilicet & an­
terioris plus progrediatur, quàm ſit ſpa­
cium quod inter pedes eſt poſteriorem at­
que anteriorem: hoc autem velocis proceſ­
ſus cauſam magnam eſſe quis non intelligit?
Ponantur enim pedes equi anteriores A B,

poſteriores CD, amoto A ſi C ponatur in
loco A, amoto B D ponetur in loco B, igi­

tur equus procedit ex C D in A B, & ita
quantum poſteriores pedes eius diſtant ab
anterioribus.
Quòd ſi C ponatur amoto A
in E, D ponetur amoto B in F, erit igitur
proceſſus equi ex CD in EF plus diſtantia
pedum poſteriorum ab anterioribus: verùm
id vix contingit.
Quòd ſi C ponatur in G
tantùm, & D in H, par eſt vt inceſſus hic
ſit generalis omnibus fermè equis.
Manife­
ſtum eſt autem & in luce clarius, quòd ſi C
ponatur in E, & D in E, & A in L, & B, in
M, quòd tantum diſtat L ab A, & M à B,
quantum E à C, & F à D.
Aliter ſi magis
aut minus, C & D, ſenſim, vel tantùm ap­
proximabuntur A & B, vel tantum remo­
uebuntur, vt equus cadat: quod cùm nun­
quam ob id contingere videamus, certum
eſt pedes anteriores æqualiter cum poſterio­
ribus ſemper moueri.
Non tamen in ante­
rioribus æquè facilè videre eſt proceſſum,
ſicut in poſterioribus, quia veſtigia magis
confunduntur.
Nec tam facile eſt neſcien­
tibus hoc quòd poſteriores pedes æqualiter
ſemper cum anterioribus mouentur, conclu­
dere, quòd anterioribus multum proceden­
tibus equus celeriter moueatur.
Ob id ex
poſteriorum pedum motu progreſſum equo­
rum, non anteriorum, quamuis vna & ea­
dem ſit ratio, ſolent metiri.
Illud quoque ob­
ſeruatione dignum, equos non ſolùm ſi re­
cte animaduertas, ſed animalia omnia reli­
qua dextrum pedum anteriorem mouere
prius ſecundum naturam, inde ſiniſtrum po­
ſteriorem, deinde ſiniſtrum anteriorem, &
dextrum poſteriorem.
Nam ſi duo anterio­
res ſimul mouerentur, vt ex AB in EF, tunc
animal diſtenderetur ex CD in EF: id verò
incommodum illi naturaliter progredienti.
Si verò dextro anteriori ſuccedere dexter
poſterior, ſi ſimul fiat, diſtorquetur animal
nec habet quò ſuſtineatur: commodius igi­
tur eſt, vt dextro anteriori pes ſiniſter ſuc­
cedat poſterior, nam ſic dextro poſteriore &
ſiniſtro anteriore ſuſtinetur interim animal.
Homines verò eum motum ſibi commodum
experiuntur, in quo pars vna quieſcit alte­
ra mota: cùm enim homo ambos pedes ſi­
mul mouet, neceſſariò veluti ſaltando con­
quaſſatur: deambulando enim & currendo
ſemper pes vnus altero moto quieſcit.
Si
igitur totus homo eleuatur, totus etiam ne­
ceſſariò decidit, atque ob id conquaſſatur.
Quòd ſi aſſiduè per totamque diem quis ſal­
tet, nonne viſcera omnia diſrupta habere
videtur?
Quòd ſi idem in equo contingat,
eadem etiam prorſus euenient equitanti, ni­
ſi quòd pedes non dolebunt, quia propriis
pedibus non inſidet eques, ſed ephippiis at­
que equo.
Non igitur equus quatuor pedi­
bus ſimul moueri poteſt: nam homo ſalien­
do inflectit genua neceſſariò, equus autem
non inflectit genua antequam eleuetur, igi­
tur equus quatuor pedes ſimul mouere non
poteſt.
At neque tres, abſurdum enim:
vel igitur vnum, vel duos pedes ſimul mo­
uet.
Iuxta hanc rationem octo modi motus
equorum conſurgunt, tres vnius pedis, &
quinque duorum.
Cùm igitur mouetur pes
dexter anterior, inde ſiniſter poſterior, vel
etiam dexter, hoc enim in aliquibus etiam
contingere animaduertimus, nec multum
progreditur, ſimplex inceſſus appellatur
mollis & lentus: lentus, quia vno pede fit,
& parum ſpatij ſuperante: mollis, quia ho­
mo, qui inſidet, parte vna tantùm moue­
tur, dextra ſcilicet alternatim, atque ſini­
ſtra.
Hic inceſſus equis eſt commodior, &
nulla in parte equum fatigat, quum ſit ſe­
cundùm naturam.
Quum verò pes poſterior

locum prioris fermè æquat, & celeriter pes
pedem ſequitur, Propaſſus dicitur, id eſt,
inceſſus maior.
Hic commodus eſt, multi
tamen equi ob hoc, velut & tortores, pedes
poſteriores allidunt anterioribus.
Allidunt
igitur pedes equi, quum tardi ſunt, & ſpa­
cium maius motu pedum ſperant.
Si verò
moto pede dextro anteriore, dexter poſte­
rior, non ſiniſter, celeriter ſubſequatur, in­
ceſſus fit mollis, quem Trainam vulgus vo­
cat: qui proprius eſt mulis: nec fatigat ho­
minem, imò celeritate pari, minus quàm
propaſſus, quòd dextra pars ſolùm moue­
tur, inde ſiniſtra.
Propaſſus autem, quum
ſiniſtrum poſteriorem dextro anteriori iun­
gat, & dextrum poſteriorem ſiniſtro ante­
riori: vbi celer ſit, totum hominem ſimul
mouere videtur, atque ob id illum etiam
concutit.
Sed quoties duo pedes ſimul mo­
uentur, aut duo ex eadem parte, vt duo
dextri, inde ſiniſtri: vocantque quidam
hunc motum, gradarium, qui aſturcorum:
hic omnium equi greſſuum profectò eſt no­
biliſſimus: quippe celer, quòd duobus ſimul

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index