Cardano, Girolamo, De subtilitate, 1663

Page concordance

< >
< >
page |< < of 403 > >|
1fiat pedibus: & celerior, quò pedes etiam
ocyus
mouentur, maiuſque ſpacium ſupe­
rant
: & ſuauis, quoniam altera parte mota
reliqua
quieſcat.
Hic eſt ille gradiendi mo­
dus
adeò celebratus, quem portantem vul­
gus
vocat.
Quòd ſi ſimul dexter anteior cum
poſteriore
ſiniſtro moueatur tortorum equo­
rum
hic eſt inceſſus, qui quum vtramque
partem
equi moueat, mouet & totum homi­
nem
, ac concutit: eóque magis, quò ma­
gis
pedes à terra eleuantur.
Semper enim il­
lud
verum eſt, equos quò magis in inceſſu
pedes
eleuant, difficiliorem efficere equita­
tionem
, quo minus autem periculoſiorem,
quia
pedes lapidibus allidendo ceſpitant.
Sed ſi pedes anteriores ſimul moueant, inde
poſteriores
ſimul, ſi quidem haud celerrimè,
nam
celeriter neceſſarium eſt, velitum hic
eſt
inceſſus, hæc fuga: ſi autem celerrimè,
curſus
.
Hi ambo hominem concutiunt &
fatigant
, minus quidem quàm tortoris,
quia
pars poſterior, aut anterior equitis
quieſcit
, magis autem quàm aſturconis, quia
partis
quies illa non eſt naturalis.
Non enim
homo
prius anteriorem partem mouet, inde
poſteriorem
, ſed dextram, ſiniſtra prius, aut
ſaltem
vice verſa.
Quòd ſi nondum anterio­
ribus
pedibus quieſcentibus poſteriores ele­
uentur
, fit ſaltus.
Hic igitur tres habet tem­
porum
differentias: primam quidam, in qua
poſteriore
equi parte quieſcente anterior
eleuatur
hæc, ( vt dixi) hominem minimè
concutit
, quòd poſterior quieſcat: ſecun­
dam
, in qua nondum quieſcentibus ante­
rioribus
pedibus poſteriores eleuantur: hæc
non
concutit, ſed renes propter motuum
contrarietatem
flectendo fatigat: tertiam,
in
qua pedes omnes ſimul deſcendunt, aut
anteriores
prius: ſi quidem omnes pedes ſi­
mul
deſcendant, cùm ex alto id fiat, homo
multum
concutitur: ſi autem anteriores tan­
tùm
, plurimùm vexatur ventriculus ob in­
clinationem
.
Hæc igitur de equorum moti­
bus
dicta ſunt.
Sed docilitas eorum etiam
ſingularis
eſt, adeò vt quidam enſem deci­
dentem
dentibus arreptum porrigant, non
ſecus
ac elephanti, domino: alij, quòd mi­

nus
eſt: genua flectant.
Docentur, vt de ca­
nibus
dictum eſt, dum pulli ſunt fame do­
miti
, inde pane, aut fœno enſi alligato,
dumque
fœnum auellere ſtudent, enſem ele­
uant
, quo capulo erepto cibum dant faci­
lem
.
Illinunt etiam enſem melle, atque ita
libenter
arripiant.
Inde contracta conſuetu­
dine
, vt in frænandis etiam eadem diligen­
tia
mihi bene ceſſerit, ſpontè nudum enſem
mordici
arripiunt.
Meminerunt enim equi
commodorum
atque incommodorum.
Vnde
non
melius corrigitur equus qui ſpontè in
aquam
ſe demittit, quàm ſi iam immer­
ſum
duo robuſti viri tandiu auribus arre­
ptum
ſub aquis teneant vt penè ſuffocetur
tunc
enim periculi & anxietatis memor, non
amplius
huic ſe periculo committere audet.
Idem ſi reſtiterit, nec progredi velit, retrò
agatur
etiam nolens, donec in ignem, aut
aculeos
retroactus incidat, nec ſinatur pro­
gredi
, donec ad extremum vitæ periculum
peruenerit
.
Quòd ſi ſe erigat, ſtylis capite
confoſſus
deſcendere non permittatur.
Alij
fuſte
caput tundunt, quod non parum
prodeſt
.

I
M

E
F
A
B
G
H
C
D
Atque tot & tanta de animalibus dicta

ſufficiant
, quæ ſingula armauit contra cibi
& potus penuriam, ad fœtum & prolis con­
ſeruationem
, contra morbos, aduerſus tem­
porum
iniuriam, aduerſus reliqua animalia,
denique
etiam peculiari quodam ſtudio ad­
uerſus
hominem, quod eſſet calidiſſimum.
Principio aduerſus cibi inopiam curſu, ſaga­
citate
, & vt ibi naſcerentur vbi illius etiam
copia
eſſet.
Veneris voluptatem & amorem
in
prolem ad generis conſeruationem, pa­
ludes
, aquas, montes, valles, ſpecus, late­
bras
, ſyluas, dumeta, ramos, frondes, omnia
hæc
ad tuendam prolem.
Docuit & herbas
ad
ſalutem, & abſtinentiam, quietémque
maiora
quàm homini, ob medicorum impe­
ritiam
, ex artis medicæ ope auxilia.
Con­
tra
temporum calamitates, arboribus, mon­
tibus
foueis, corio, lana, pilo, pluma.
Ad­
uerſus
animalia reliqua, ſpinis, dentibus,
curſu
, ſaltu, alis, vnguibus, latebris, veneno
aquis
, ſagacitate, cornibus.
Aduerſus autem
hominem
piſces armauit elemento, quod
tutiſſimum
eſt auxilium, adeò vt niſi vora­
citate
fallerentur, gurgitibus tutò latêre
poſſent
.
Serpentes humilitate corporis, vn­
de
etiam latent hyeme in latibulis, cum
prodeunt
occultantur ab herba.
Aues die alis

muniuit
, quadrupedes celeritate: noctu ho­
minem
, ne ſine luce cernere poſſet effecit,
cùm
omnia quadrupedia videant, canes, lu­
pi
, lepores, equi, aſini, boues, ſicque tutò
errare
poſſunt, ac cibo, potúque frui, cùm
die
homo omnes ſaltus poſſideat: at auibus
quia
lux etiam noctu negata fuit, ſumma
arborum
& turrium, tum vepres cubile de­
derunt
, vt loci difficultate ſimul & obſcuri­
tate
, tutæ forent ab inſidiis hominis.
Ac­
ceſſit
& huic commodo animalium cuncto­
rum
, vtile homini, quandoquidem luce vti
ipſe
in nocte poterat, vt cùm ſapientiſſimus
futurus
eſſet, humidiſſimum ac frigidiſſi­
mum
cerebrum erat neceſſarium: nam ca­
lidiſſimum
cor habere debuit, vt molliſſi­
mum
corpus laboribus ſufficeret: at mol­
liſſimum
corpus erat neceſſarium, vt te­
nuiſſima
ac ſpiritui tantarum rerum capaci
apta
materia conſtaret: itaque in humidiſſi­
mo
ac frigidiſſimo cerebro, vt à primo ad vl­
timum
rem deducam, oculos ſplendentes at­
que
ſiccos, quales ſunt felibus & nocturnis
auibus
quæ ſicciſſimo ſunt cerebro: colloca­
re
penitus fuit impoſſibile: quare de hominis
neceſſitate
ac fortuna, nunc prius dicere ag­
grediar
.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index