Lucretius, De rerum natura: Libri Sex (Vol. I, Text), 1893

List of thumbnails

< >
201
201
202
202
203
203
204
204
205
205
206
206
207
207
208
208
209
209
210
210
< >
page |< < of 258 > >|
    <archimedes>
      <text>
        <body>
          <chap n="5">
            <p type="main">
              <s id="s.001417">
                <pb xlink:href="082/01/202.jpg" pagenum="240"/>
              invidia quoniam, ceu fulmine, summa vaporant
                <lb/>
              plerumque et quae sunt aliis magis edita cumque;
                <lb/>
              ut satius multo iam sit parere quietum
                <lb/>
              quam regere imperio res velle et regna tenere.
                <lb/>
              proinde sine incassum defessi sanguine sudent,
                <lb/>
              angustum per iter luctantes ambitionis;
                <lb/>
              quandoquidem sapiunt alieno ex ore petuntque
                <lb/>
              res ex auditis potius quam sensibus ipsis,
                <lb/>
              nec magis id nunc est neque erit mox quam fuit ante.
                <lb/>
              </s>
            </p>
            <p type="main">
              <s id="s.001418">Ergo regibus occisis subversa iacebat
                <lb/>
              pristina maiestas soliorum et sceptra superba,
                <lb/>
              et capitis summi praeclarum insigne cruentum
                <lb/>
              sub pedibus vulgi magnum lugebat honorem;
                <lb/>
              nam cupide conculcatur nimis ante metutum.
                <lb/>
              res itaque ad summam faecem turbasque redibat,
                <lb/>
              imperium sibi cum ac summatum quisque petebat.</s>
              <lb/>
              <s id="s.001419">inde magistratum partim docuere creare
                <lb/>
              iuraque constituere, ut vellent legibus uti.</s>
              <lb/>
              <s id="s.001420">nam genus humanum, defessum vi colere aevom,
                <lb/>
              ex inimicitiis languebat; quo magis ipsum
                <lb/>
              sponte sua cecidit sub leges artaque iura.</s>
              <lb/>
              <s id="s.001421">acrius ex ira quod enim se quisque parabat
                <lb/>
              ulcisci quam nunc concessumst legibus aequis,
                <lb/>
              hanc ob rem est homines pertaesum vi colere aevom. </s>
              <s id="s.001422">
                <lb/>
              inde metus maculat poenarum praemia vitae.</s>
              <lb/>
              <s id="s.001423">circumretit enim vis atque iniuria quemque
                <lb/>
              atque, unde exortast, ad eum plerumque revertit,
                <lb/>
              nec facilest placidam ac pacatam degere vitam
                <lb/>
              qui violat factis communia foedera pacis.
                <lb/>
              etsi fallit enim divom genus humanumque,
                <lb/>
              perpetuo tamen id fore clam diffidere debet,
                <lb/>
              </s>
            </p>
          </chap>
        </body>
      </text>
    </archimedes>