Cardano, Girolamo, De subtilitate, 1663

Page concordance

< >
< >
page |< < of 403 > >|
Maximum
ſignum
vita
longaus
.
Accepi ex monumentis tabellariorum,
ab
ortu abaui mei paterni Aldi, ad hanc
vſque
diem 269. annos iam fluxiſſe, vt nul­
la
familia vitæ longioris in Italia eſſe cre­
datur
.
Contigit & fermè ſimile in mater­
no
genere, è pro auo enim Aluyſio vſque
ad
hanc diem anni fluxere 170. Cauſa lon­
gitudinis
vitæ in homine eſt calor maximus,
& humidi pinguis abundantia, & tenuitas
ſolida
: breuitatis autem, multa reſolutio.
Homo
igitur natura calidiſſimus, atque hu­
midiſſimus
eſt, ob id etiam malorum mo­
rum
: calore enim euaſit crudele, doloſum,
inconſtans
, & iracundum: humido verò flu­
xum
, enerue, laboris impatiens, & delicia­
rum
amator, vtroque autem guloſum, ac
libidinoſum
.
Ob id etiam ſapientes cùm ca­

lidiſſimi
ſint natura, ac humidiſſimi, pro­
pterea
niſi Philiſophia proficiant, peſſimi
omnium
ſunt.
Adiuuat ad hæc perpetranda
induſtria
, quàm ex ſtudiis acquiſierunt: &
melancholia
, quæ reſoluto humore pin­
guiore
gignitur ex ſuperfluis ſtudiis, atque
vigiliis
.
Vnde nephanda perpeſſo, egiſſé­

que
ſapientes, nihil aliud eſt dicere, quàm
naturam
ſecutos, non profuiſſe illis Philo­
ſophiæ
ſtudium.
Itaque & reſolutio humidi,
vitæ
breuitatis cauſa eſt, vt abundantia diu­

turnitatis
.
Ea ratione etiam animalia minus
viuunt
plantis: nam moueri illa neceſſarium
erat
, igitur & habere calorem, qui conſu­
meret
, calore humidum conſumente (vt di­
xi
) vita breuior fit.
Porrò tenuitas omnibus
rebus
ſi ſoliditati iungatur vtilis eſt, iucun­
da
atque grata: in paruis autem etiam ne­
ceſſaria
.
Apes quia tenui ſubſtantia ſunt,
ideò
ſagaciſſimæ & diu viuunt, vt ad
ſeptimum
annum.
Vnde Virgilius ille Maro:
—— Neque enim plus ſeptima ducitur æſtas.
Duo igitur dona mortalium præcipua,
diuturnitas
atque nobilitas, ab ipſa tenui­

tate
quaſi parente profluunt.
Maximè igitur
paratus
Veneri inter omnia animantia ter­
rena
, homo quidem eſt: quia calidiſſimus
eſt
, & humidiſſimus: vincitur tamen ab
auibus
, quoniam parum admodum emit­
tunt
ſeminis, etiam pro corporis ratione, &
quia
teſtes intus habent.
Sapientes autem
ob
contemplationem ad Venerem minus
ſunt
prompti, quoniam ſpiritus ob ſtudium
reſoluuntur
, feruntúrque à corde in contra­
riam
partem genitalium, ſcilicet verſus ce­
rebrum
, & ob id, & debiles, ac maximè ſi­
bi
diſſimiles generant filios.
Itaque iuuat
maximè
cum pulchris verſari puellis, & hi­
ſtoriam
legere amatoriam.
Quinetiam depi­
ctas
virgines formoſas habere in cubiculis,
& Venerem nunquam omninò intermitte­
re
, tum maximè cùm rara ad alleuandum
curas
nihil ſit melius: balnea etiam his qui
ob
texturæ laxitatem nimis reſoluuntur,
ſunt
vtilia.
Verùm erectio ipſa virgæ à fla­
tu
craſſiore fit, & quandoque dum detru­
ditur
ob alacritatem, aut commiſeratione
virga
erigitur.
Quibuſdam dum ſuſpende­
rentur
membrum tendi videbam, eſtque
hoc
genus conuulſionis.
Imaginatio etiam
doloris
alieni, in aliquibus ſuſcitat Vene­
rem
, adeò quòd ( vt refert Ioannes Miran­
dula
) quidam non arrigebat niſi vapularet,
multi
niſi verberarent.
Alij etiam dum eru­
beſcunt
, aut timent, à Veneris vſu prohi­
bentur
, & ſe veneficiis petitos exiſtimant.
Multa ſunt quæ huic malo occurrere cre­

duntur
: & formicæ volantes oleo ſambuci­
no
( vt dicunt ) exceptæ & membro virili
illitæ
: tum multa alia, de quibus dictum
eſt
, dicetúrque inferiùs, quæ ad imagina­
tionem
& medicamenta pertinent.
Sed qua­
lis
plenitudini venæ ſectio, & lauacrum laſ­
ſitudini
, talis concubitus mulieris ſupino
viro
ad eos, qui faſcinati eſſe creduntur:
cùm
enim à propriis vinculis membrum ad
ventrem
trahatur ſupino homini ſi mulier
ſuperſtet
, neque ob vincula penis cadere
poteſt
, nec retrahi ad ventrem, cùm in vul­
ua
contineatur: cogitur igitur ſemen red­
dere
, quo excuſſo ſenſim aſſueſcit pronus
vir
decumbere.
Venus enim conſuetudine
conſtat
, ob id à conſuetis mulieribus prohi­
bere
difficile eſt.
Prohibentur à virginibus,
quibus
cum conſuetudo non intercedit, ob
idque
negant afferre auxilium.
Ob id etiam
aſſidua
vtentes Venere non intercipiun­
tur
.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index