Cardano, Girolamo, De subtilitate, 1663

Page concordance

< >
< >
page |< < of 403 > >|
Panis condi­
tiones
quin­
quę
.
Mamey.
Guanaba­
nus
.
Iam verò ſingula, ac propria quædam
ſunt
vniuerſis gentibus, in communi tamen
ratione
conueniunt, non ſolùm in his, quæ

ad
naturam pertinent, ſed etiam in moribus.
Pane omnes vtuntur, materia tamen ex qua
conficitur
, varia eſt: omnes potu quodam
vtuntur
ſalutari, iucundoque: hic alius ta­
men
, atque alius eſt pro regione.
Ita omnes
fermè
dum coniuncti, ac neceſſarij moriun­
tur
, dolorem oſtendunt, mutantque conſue­
tam
viuendi, & cultus rationem: quo fit vt
alij
barbam nutrant, qui non nutrire ſole­

bant
: alij capillos, qui tonſi erant: alij ton­
dent
capillos, qui nutriebant, vt mulieres:
alij
barbam ponunt, qui nutrire ſolebant:
quibus
pulla in vſu eſt, his funebris eſt can­
dida
: quibus ſplendida, his atra.
Ita vidimus
luctus
eandem eſſe rationem omnibus, di­
uerſas
tamen eſſe luctus conſuetudines.
Le­
niunt
luctum lachrymæ, & ſuſpiria: ſuſpiria

educunt
fuliginem ex corde dolore reten­
tam
, vt cor perfrigeretur: lachrymæ verò
quòd
ſupercalefactum eſt ſanguineæ aquæ
exprimunt
, vnde ſpiritus liberè permeare
poteſt
.
Itaque cùm à luctu dolor, & vigilia
inuadere
ſoleant, ſuſpiriis, lachrymis & ine­
dia
à periculo nos vindicabimur.
Sum enim
meorum
plus quàm par eſt, amans natura:
vnde
ſoror matris meæ Tomaxina, cùm con­
iugem
, & duos filios ac filias totidem peſte
amiſiſſet
, & neque flere, aut lamentari ex
more
voluiſſet, verecundia ſorori patris
mei
viri grauis & aſperi, repentè magno
edito
crepitu diſrupta intus mortua cecidit.
Alios ſcio qui febre pernicioſa, ob luctum
fratris
diſſimulatum correpti, breui interie­
re
.
Et vt res optimè cedat, nec mors ſequa­
tur
, cohibiti luctus certum præmium canities

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index