Cardano, Girolamo, De subtilitate, 1663

List of thumbnails

< >
211
211
212
212
213
213
214
214
215
215
216
216
217
217
218
218
219
219
220
220
< >
page |< < of 403 > >|
Lachrymæ &
ſuſpitia
cur
dolorem
le­
niant
.
Sed dices, cur ſi communia ſunt genera­
lia
hominum inſtituta, linguæ tamen di­
uerſæ
ſunt, & varia loquendi genera?
Id con­
tingit
ex locorum natura, quum Itali vix pe­
ctore
vocem poſſint edere, Hebræi facilli­
, nec niſi fermè cum quodam ſonitu loqui
poſſunt
, inde tranſlatæ voces, quum non
propriam
aſſequuntur pronunciationem, de­
generant
.
Sed & vulgus dum ſine cura profert
illas
, vitiat & adulterat: vnde linguarum va­
rietas
à plebe ſemper ducit originem, vin­
cente
multitudine.
Inde in nundinis miſta
colluuie
gentium, variarumque linguarum,
perpetuò
alia nomina ſurgunt, quibus naſ­
centibus
velut etiam hominibus, neceſſe eſt
illa
, quæ horum loco ſtabant interire.
Vtili­
tas
verò quæ ex varietate linguarum habe­
tur
, eſt vt omnes animi affectus poſſint ex­
plicari
.
Cuius rei indicium eſt, quòd neque
Homeri
ſententiam Latinè, aut materna no­
ſtra
lingua expreſſeris, nec Virgilij Græcè,
aut
materna lingua, multò minus Franciſci
Petrarchæ
ſenſus carminibus materna lin­

gua
editos Latinè Gręcéve.
Vt verò hæc vti­
litas
varietatis linguarum, ſic commercia ſi­
militudinis
.
Apud pleraſque tamen gentes
commerciorum
cauſa tum originis duplex
lingua
in vſu fuit: tum verò quæ plebem à
patritiis
diſtingueret, velut apud Romanos,
vel
Ciceronis teſtimonio.
Vnde quæſtio illa
diſcuſſa
, an materna lingua ſcripſerint Cice­
ro
, Liuius, Saluſtiuſque.
Certum eſt aliam
fuiſſe
linguam politiorem quàm plebis, non
tamen
adeò differentem à materna, vt noſtra
à
Latina.
Id etiam clarè perſpicies ſi oratio­
nem
Vitruuij, qui vir plebeius erat, orationi
Ciceronis
viri conſularis conferes.
Sic nunc
Græci
habent vulgarem, & pertritam aliam
ab
ea in qua libri tot celebres antiquorum
Græcorum
habentur.
Et Turcæ propria pro
vulgari
, Patritij Illyrica loquuntur, eruditi
Arabica
aſcribunt, atque interpretantur.
Iu­
dæi
quoque regionis quam incolunt linguam
habent
, & propriam, quæ Hebræa eſt.
Nos
etiam
Italicam habemus à Latina diſtinctam,
aliamque
politiorem, quàm Thuſcam, ſeu
Hetruſcam
appellamus: adeò vt non iam
duas
, ſed tres linguas ſingulæ nationes ha­
beant
.
Nam & Romani (vt dixi) loco popu­
laris
, & patritiæ, quæ illis erat qualis nobis
Hetruſca
, Græcam habebant loco noſtræ
Latinæ
linguæ.
Græci quoque antiqui ha­
buerunt
popularem, & expolitam linguam:
pro
exotica aliud genus erat linguæ, quod fa­

cilè
qui eorum poëmata leget, percipiet.
Afri
quoque
triplicem habent linguam: nam prę­
ter
expolitam, & popularem eſt.
Africana
propria
, in qua plurimos libros è Latina
conuerſos
, qui à Latinis deſiderantur, ſupe­
reſſe
affirmat Ioannes Leo Africanam, nunc
dico
non propriam rurſus, ſed Arabicam.
Nam conſtat libros Galeni plurimos, tum
cæterorum
in Arabicam linguam tranſlatos
eſſe
, quibus nos caremus.
Et horum etiam
pars
aſque Græco exemplari apud nos eſt,
quamvis
perexigua.
Multa perierunt incu­
ria
, alia ſeruantur etiam abditis in locis.
Re­
fert
Munſterus, in Fuldæ ciuitatis Germaniæ

cœnobio
, quod templo adiacet principali, in
quo
beatus Bonifacius, qui Germanos ad
Chriſti
fidem vertit, ſitus eſt, bibliothe­
cam
eſſe à Carolo Magno annis iam ſeptin­
gentis
inſtructam omni librorum genere, at­
que
adhuc extare.
Ita latent vndique monu­
menta
magnorum virorum, linguiſque ſer­
uantur
, modò non indigenarum, modò ne­
que
propriis.
Eſt enim Germanis idem tri­
plex
vſus linguarum qui omnibus aliis.
Nec
ſolùm
legendi, ſcribendique notis, ac loquen­
di
differunt gentes, ſed & ſcribendi modis.

Nam
Latini à dextra in ſiniſtram, Hebræi à
ſiniſtra
tendunt ſcribentes in dextram.
Indi
Cambaienſes
à ſurſum deorſum.
Neque alij
poſſunt
excogitari ſcribendi modi, niſi ſi
quis
etiam tranſuerſim velit.
Difficillimum verò eſt, ex omnibus homi­
num
actionibus, duobus ſimul motibus con­
trariis
manere: velut manum eleuando pe­
dem
demittere: ſpiritum ore exſufflare, nari­
bus
attrahere: quòd Moſchouitæ tubicines
facere
ſolent: vt alterum cithariſtæ, vtrunque
vſu
conſtat: & vt hoc vltimum admiratione
dignum
, tibicinem videre perpetuò buccas
inflantem
, ita illud vtiliſſimum: quòd

traduci
poteſt, vt ad diuinationem, & lucrum
maximum
conducat.
Mutilos hos ſolemus
vocare
, cæci, ſurdi, ſtrabi, claudi, ſex digiti, ta­
liaque
monſtra naturæ, quæ moribus prauis
prædita
ſunt.
Facillimè negotium abſoluunt
Aſtronomi
, maleficas dominari dicentes, à
quibus
flagitiorum colluuies ortum habet.
Nos dicemus aberraſſe naturam in faciliori­
bus
, ob id verius in difficillimis defeciſſe:
itaque
vt omnes mutili improbi ſunt, ita
non
omnes, qui corpore ſunt non vitiati in­
tegris
ſunt moribus: nam plus exigitur ad
formandum
, abſque culpa animum quàm cor­
pus
.
Ergo peſſimi ſunt omnium gibbi, cùm
error
ſit circa cor principium totius corporis
poſt
cæci, ſtrabique quòd circa cerebrum na­
tura
deliquerit.
Inde muti, ſurdique nam in
minus
nobili cerebri parte natura defecit.
Inde claudi, hos ſequuntur qui in magno
membro
ſunt vitiati, poſt quos ſex digni, &
qui
digitos habent iunctos: nam in minus
neceſſariis
aberravit.
Vltimus locus eſt ver­
rucis
, ac veſtigiis, quæ cicatrices æmulan­
tur
.
Sed verrucas extirpare licet oleo vitrioli

etiam
naturales.
Sicut & glabrum locum
efficit
, ſi ipſum primò oleo linias, pòſt
madefactum
linteum lixiuio, in quo calx,
& auripigmentum incocta, & diſſoluta ſint:
poteſt
enim hoc medicamentum radicitùs
pilos
extirpare: & niſi oleo præuertas (vt
dixi
) aut etiam diutius hæreat, medicamen­
tum
excoriat.
A qua etiam prima deſtillatio­
nis
gypſi, & ſalis gemmæ idem facit, ſecun­
da
acrior eſt.
Eodem modo variolarum ve­
ſtigia
, & quæ lentibus ſimilia videntur,
acetum
deſtillatum acerrimum tollit: opor­
tet
autem ſequenti die aqua abluere locum
in
qua furfur, & malua decocta ſunt.
Ve­
rùm
poſtquàm in ornatus mentionem in

cidi
, de his quæ ad pulchritudinem faciunt
dicendum
eſt.
Tria verò ſunt illius capita,

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index