Cardano, Girolamo, De subtilitate, 1663

List of thumbnails

< >
211
211
212
212
213
213
214
214
215
215
216
216
217
217
218
218
219
219
220
220
< >
page |< < of 403 > >|
Emaculantur igitur primùm dentes tar­
taro
in aquam mutato, dum marmoreo
vaſe
ſepelitur.
Idem ex aqua, quæ primò de­
cidit
ex deſtillatione halinitri, aluminiſque.
Senſim quoque mundantur, ſi radice ma­
luæ
aſſiduè fricentur.
Et illud præſtantiſſi­
mum
, quòd mollitiem gingiuas non ero­
dit
, & dentes ob aſperitatem purgat, exper­
tumque
eſt.
Cruſta panis tantum aduritur,
vt
vertatur in carbones, deinde contuſa af­
fricentur
dentes, aquaque nitida lauentur.
Apium
cùm multa alia ſint eo odoratiora,
oris
fœtorem, ſiquid aliud, emendat: an
quia
præter odoris magnitudinem, quo te­
trum
odorem obſcurat, vehementer dige­
rit
, & attenuat, hæretque multum ob pin­

guedinem
humidi?
At maculas autem de­
lendas
faciei tartaro vtemur, lationibuſque
ex
aqua maluæ, & in qua triticeum furfur
reſederit
.
Quæ ſplendorem afferunt ac nito­

rem
, ex oui candido, ex ſudore oui, aut flo­
ribus
maluæ, tum ſaccharo conſtant.
Quæ­
cunque
etiam ſplendent, ex eo genere ſunt
vt
argentum ſublimatum: ſed longè præ­
ſtantius
& innoxium talchum, ad fucum
faciendum
, ſi præparetur quaſi natum.
Quæ
manus
expoliunt, molleſque faciunt, &
dealbant
, vel fel bouis cum plurima aqua,
vel
id excrementum quod ex martiacocta
vaſorum
accidit ſimile vitro contritum, aut
ſapo
ex oleo palmarum: mundant enim hæc
mirabiliter
manus.
Addunt alij communi
ſaponi
iridis radicem contritam, alij con­
chyliorum
teſtas, alij ſepiæ cinerem: ſed
hæc
experimento probata.
Quæ autem la­
bia
, manuſque à ſciſſuris tuentur, & mol­
liunt
, odorémque bonum reddunt, pingue­
dines
ſunt, atque in eo genere odoratæ &

ſynceræ
, quarum vſus commendatur.
Ars
autem
talis eſt.
Pinguedini recenti quan­
tum
ponderis habet, atque inſuper dimi­
dium
amarici, maioranam vulgus vocat, aut
roſarum
, aut myrti foliorum, aut cyperi
contundendo
immiſce, & in paſtillos diui­
de
, recondéque mero ſpargens in vaſe con­
cluſa
in vmbra per horas 24. plus, minuſ­
ve
: inde aqua ſuperiniecta paſtillis coque
leniter
, atque cola.
Inde rurſus cùm dimi­
dio
maiore pondere eiuſdem odoratæ her­
qualiſcunque fuerit in mundo vaſe con­
tuſam
, & in fruſta diuiſam reponito, per­
mittóque
coniectam horis totidem.
De­
mùm
fruſta collecta ſuperiniecta aqua co­
quito
, reponitóque colatam, denuò addens
odoratam
herbam: ac id dum ter, quaterve
feceris
, odorémque combiberit, quod puriſ­
ſimum
eſt, ſeruato, addens ſi libet garyo­
phyllum
, crocúmve, aut moſchum, aut
zibethum
.
Semper autem vino fruſta aſ
pergi
debent eoque odorato, vt melius odo­
rem
pinguedo combibat.
Aliter pinguedo
cum
vino, cui odorata infuſa fuerint, ſæ­
pius
excoquitur, donec odorem ſuſceperit:
nam
vinum celerius aqua, & odorem pro­
prium
pinguedinis tollit, & aromatum odo­
re
illam imbuit, & ne putreſcat aut ranci­
da
fiat, quod ( vt dixi ) vitium pinguedi­
num
proprium eſt, magis prohibet.
Huius

generis
eſt compoſitio pigmentariorum po­
mata
appellata, quæ molles manus reddit,
prohibet
rugas, atque ſciſſuras in eis, tum
labis
, & odorem bonum præſtat.
Et ſca­
biem
pellit, maximè ſi ſtyrax, quam liqui­
dam
vocant, tertia ex parte addatur.
Et in
vniuerſum
omnibus cutis vitiis aptiſſima
eſt
atque ob id maximo in vſu apud Italos.
Eius compoſitio, quæ præſtantiſſima eſt, ta­
lis
eſt: Pinguedinem ceruinam, ſuillæque
partem
quartam, & medullæ cerui tan­
tundem
, miſcent: alij pro ceruina hœdi­
nam
ſubiiciunt, alij medullam prætermit­
tunt
.
Has purgatas ab omni ſorde, pelli­
culiſque
vino albo lauant, exprimuntque
toties
, donec vinum totum, & quicquid
eſt
ſorditiei in eo auferatur, remaneatque
ſyncera
pinguedo ſicca atque puriſſima.
In
binas
huius pinguedinis puræ libras addunt
Appianorum
pomorum octo, decémve car­
nem
mundatam atque contuſam, garyo­
phyllorum
tenuium ſemunciam, nucis my­
riſticæ
vnciæ partem quartam, Indicæ ſpi­
grana ſex, aquæ roſaceæ optimæ libras
quatuor
, coquantur lento igne omnia con­
tecto
vaſe, donec aqua fermè tota conſum­
pta
ſit, deinde colatam excipiunt vaſe aqua
roſacea
ſæpiùs abluto, poſt addunt ceræ vn­
cias
quatuor candidæ atque puræ, olei amy­
gdalini
dulcis atque recentis vncias ſex: li­
queſcunt
omnia excolata excipiuntur vaſe
mundo
, roſaceáque aqua ſæpius purgato.
Demùm vt coacta fuerit, ſæpius ac ſæpius
aqua
roſacea moſcho addito, aliiſque odo­
ratis
aquis, ligneóque piſtillo diu agitatur
ac
permiſcetur, donec odorem ſuauiſſimum
combibat
, & vaſe vitreo in vmbra boreali
reponitur
, ſeruaturque.
Hæc igitur ſunt ve­
lut
exempla eorum, quæ ad decorationem
pertinent
, nam de pilis eradicandis nuper
diximus
, quare ad inſtitutum ordinem re­
uertamur
, de hiſque dicamus, in quibus,
magis
, quàm mutilis natura aberrat.
Pomata.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index