Cardano, Girolamo, De subtilitate, 1663
page |< < of 403 > >|
1que noſtris temporibus accidiſſe refert. Se­
baſtianus
Munſterus, vt duæ mulieres, qua­
rum
altera prægnans eſſet, inuicem collo­
querentur
: currens alia ſuperuenit, quæ lo­
quentium
capita colliſit: quæ grauida erat
dum
pareret, ſigna timoris in infantibus ex­
preſſit
: ſiquidem duas puellas peperit, à
ſumma
fronte vſque ad naſum iuncta è fa­
cie
, ſic vt non niſi obliquè ſpectare poſſent.
Superuixit hoc monſtrum tamen vſque ad
annum
decimum.
Altera mortua, atque ab
alia
viuente exciſa, quæ ſupererat, & ipſa
mortua
eſt: ſeu timore, ſeu pedore, ſeu ani­
mi
moleſtia, quam miſera, dum altera egro­
taret
contabeſcens ſuſceperat, extincta ſit,

incertum
eſt.
Certius illud eſt, quòd à mul­
tis
quæſitum eſt ſæpiùs, prægnantium affe­
ctus
fœtus, qui in vtero ſunt poſſe vitiare:
vnde
tot maculæ infantibus vini, ſu illæ cu­
tis
, punicorum malorum, ac talium.
Nam
quum
mater harum puellarum concuſſa ti­
more
imaginem colliſi capitis retineret, ca­
pita
puellarum in vnum coierunt.
Neque
enim
id concuſſione ſola factum credide­
rim
, quanquam non parum ad hoc contu­
lerit
: quoniam ſæpius mulieres maiore im­
petu
collidunt ventrem, quàm tunc quum
caput
illa colliſit: nec tamen gemini vnà
coëunt
.
Nam ſi modò concuſio cauſa hu­
ius
fuit, non iam capitis, ſed dum caput
alliditur
, dorſi, vel ventris.
Superuixiſſe ex
monſtris
ſolum eum conſtat, qui puelli
medietatem
ab vmbilico inferius incertam
habuit
, adeò vt penè puelli etiam min­
geret
.
Circumuagabatur hoc monſtrum,
iuuenis
vigeſimum quintum annum præfe­
rebat
, puelli pars inſerta qualis agentis
decimum
annum, ſeu crura, ſeu pedes inſpi­
ceres
.
Principiò quidem monſtra in vtero fa­

cillimè
viuunt, & abſoluuntur, quoniam
generantur
, ab eiſdem cauſis etiam ſeruari
neceſſe
eſt, quibus fiunt: verùm cum à
natura
propria remota ſint, & imbecillia,
& inſaluberrima, cum primum nata fue­
rint
, intereunt.
Adnata etiam conuiuunt,
quia
congenita participant vita eorum,
quibus
cum genita fuêre: difficilius enim
multò
viuere, quàm conuiuere: quam­
obrem
nata protinus moriuntur, quæ in
vtero
viuunt.
Eſt etiam alia ratio: nam ge­
nerari
incipiunt, parum admodum diffe­
runt
à perfectorum generatione: velut &
caulis
, & quercus vbi primum pullulare
cœperint
, vix altera dignoſci poteſt: vbi
abſoluuntur
tantum diſtant, vt nemo illas
diſtinguere
non queat.
Et lineæ cum ab eo­
dem
puncto prodeunt cum minimum di­
ſtent
, tanto plus diſtant, quantò plus pro­
ceſſerint
.
Ita ergò cum in vtero ſunt, quia
minus
à principio diſtant, minus etiam à
naturali
forma, & compoſitione degene­
rant
: quare monſtrum etiam ſponte ſua
quantò
magis augetur, fit imbecillius,
& morti propinquius.
Natum etiam aëri
occurrit
frigidiori, ob id etiam in calidio­
ribus
regionibus monſtra magis viuunt, vt
in
Ægypto: minùs his de cauſis in Italia,
& longè etiam minus in Germania.
Viuunt

monſtra
, quæ minùs à naturali ſtatu remo­
ta
ſunt, & minùs in principalioribus mem­
bris
: vnde biceps monſtrum nunquam diu
ſuperuixit
.
Et in calido aëre faciliùs ( vt di­
ctum
)quàm in frigido. Et quæ ſuperuiuunt,
vt
commodiore ſunt forma, diutiùs vi­
uunt
.
Et magnitudo ſitu, & ſitus forma, &
forma
numero minus à natura recedunt.
Cumque à forma humana receſſerint, vt
magis
ab ea receſſerint, ad formamque bel­
luarum
, & ferarum, & piſcium, & colu­
brum
, minus viuunt.
Sed cur raro abor­
tus
monſtrorum?
Quia abortus rari, rariora

monſtra
, monſtrorum igitur abortus rariſſi­
mi
.
Cauſa etiam, quæ naturæ ordinem ſu­
perauit
, neceſſariò potens eſt, vt niſi per­
mutatione
facta vinci non queat: nunquam
ergò
ſpontè monſtra abortient matres.
At
verò
naturæ ſimplex ſit error monſtrum, aut
finem
aliquem tunc etiam intendat, vtpote
arietem
ex homine, nunc demonſtrandum.
Si enim prorſus finem nullum haberet, in­
forme
eſſet, quòd naſceretur: at non infor­
me
eſt ſemper.
Quibuſdam viſum eſt, vt
Ariſtoteli
, naturam aſſequi in proximo ge­
nere
, cùm aberrat, finem ſuum, vtpote fœ­
minam
loco maris, bipedem loco hominis,
aut
ſi non poteſt, quadrupedem ex huma­
nioribus
, eo argumento, quòd rarius piſces
gignat
, arbores autem nunquam.
Sed ſi ita
eſt
auis primò generaret frequentius, quàm
arietes
.
Et cum natura genus intendit, ſpe­
ciem
aliquam neceſſariò etiam fingere ge­
neris
illius intendet.
Videtur igitur cum
aſſequi
non poteſt finem aliquem proprium

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index