Cardano, Girolamo, De subtilitate, 1663

Table of figures

< >
< >
page |< < of 403 > >|
Viſus in
aqueo
.
Quanta verò poſſit oculus, vel his duo­
bus
accipe ex perimentis.
Primò quidem cùm
ſpeculo
altitudinem, & diſtantiam turris, in­
de
etiam profundum maris metiri poteris.
Conſtituto ſpeculo, cacumen turris ex illo
inſpice
, diſtantiamque à pedibus tuis per vl­
nas
metieris: inde loco diligenter ſpeculi ſi­
gnato
, paululùm per vlnas numero cognitas
recedere
à priore loco cum ſpeculo, tantum­
que
teipſum remoue, vt videas rurſus cacu­
men
turris.
Diſtantiam igitur locorum ſpe­
culi
, in diſtantiam ſpeculi à pedibus in ſe­
cundo
ſitu ducito: & quòd prouenit, diuide
per
differentiam pedum, & ſpeculi in primo
atque
in ſecundo ſitu: & quod exit: eſt nu­
merus
vlnarum diſtantiæ ſpeculi in ſecundo
ſitu
ab imo turris.
Hac inuenta altitudinem
oculi
tui ducito in diſtantiam iam inuentam
ſpeculi
ab imo turris, & hanc diuide per di­
ſtantiam
ſpeculi, & pedum tuorum in ſecun­
do
ſitu, & exiens eſt numerus vlnarum alti­
tudinis
.
Exemplum: Sit diſtantia pedum, ac
ſpeculi
vlnæ duodecim, ſitus verò ſpeculi ſe­
cundi
à primo vlnarum quatuor, tuncque
pedes
diſtent à ſpeculo vlnis quatuordecim,
altitudo
verò mea vlnæ ſex: ducito quatuor
diſtantiam
locorum ſpeculi in quatuorde­
cim
diſtantiam ſpeculi, & pedum in ſecun­
do
ſitu, & fiunt vlnæ quinquaginta ſex,
quas
diuide per duo, differentiam quatuor­
decim
, & duodecim diſtantiarum pedum,
& ſpeculi, exeunt vlnæ viginti octo diſtan­
tiæ
ſpeculi in ſecundo ſitu ab imo turris:
hanc
multiplica per ſex altitudinem tuam,
fiunt
centum ſexagintaocto: diuide per di­
ſtantiam
ſpeculi, & pedum tuorum in ſecun­
do
ſitu, & fuit quatuordecim: exibunt duo­
decim
vlnæ altitudinis turris.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index