Cardano, Girolamo, De subtilitate, 1663

Table of figures

< >
< >
page |< < of 403 > >|
1hemitonium ſeſquiquintam accedit, dedu­
cta
octogeſima, vt in Arithmeticis docui.
Integris etiam penè conſtant proportioni­
bus
lex vocum interualla: altera ſupertripar­
tiens
quintas, reliqua ſuperbipartiens ter­
tias
habens.
Secunda ratio eſt, quòd mode­
rata
omnia placent: non grauis ille ac adeò
magnus
in Hiſpaniæ inſulæ montibus, qui
homines
exurdat, nec qui adeò paruus, vt
eum
, qui audit audiendo fatiget.
Idem de ce­
leri
, & tardo, acuto, graui, molli, quódque

maius
eſt, aſpero.
Tertia ratio eſt, vt in om­
nibus
meliora delectent, pòſt deteriora: ver­
ſa
vice verò offendant.
Sic lux poſt tenebras
dulce
poſt amarum, roſæ poſt ancethum, con­
ſonæ
voces poſt diſſonas.
Delectatio enim
ac
voluptas neceſſariò in aliquo ſenſu ſunt:
ſenſus
autem omnis cum mutatione eſt, mu­
tatio
autem ex contrariis: igitur vel ex bono
in
malum, atque hæc eſt triſtitia: delectatio
igitur
mutatione mali in bonum erit, ma­
lum
igitur præfuiſſe neceſſe eſt.
Quis edendo
voluptatem
capit abſque fame?
bibendo
abſque
ſiti?
Veneris vſu, non præcedente
tentigine
?
Lucrando abſque cupiditate? Inde
ludendi
voluptas adeò magna, propter vi­
ciſſitudinem
frequentem amittendi, lucran­

díque
.
Hinc etiam delectationis iteratio fre­
quens
.
Et in dicendo quoque voluptas eſt:
quia
quæ non nouimus, diſcimus.
Vtrum
verò
in contemplatione eorum, quæ iam no­
uimus
, delectatio ſit?
Certè aut nulla, aut
minor
, quàm quæ ſit, dum diſcimus.
Conti­
nuata
verò actione non delectamur, quia
ignorantia
non præceſſit.
Eſt autem primus
actus
ignorantia quædam.
Videntur igitur
pauperes
, diuitibus, & principibus maiore
frui
delectatione, quia maiore triſtitia affi­

ciuntur
.
Ea quoque ratione fit, vt diapente
in
acutis, diateſſaron in grauibus offendat
aurem
, contrario ordine delectet: nam grauis
vox
poſt acutam, ferit aurem ac manet: igi­
tur
cùm fuerit grauis ſimplicior acuta dele­
ctabit
: ſi contrario modo, aurem offendet.
At
iam
ſuprà oſtendimus, ſimpliciorem eſſe
conſonantiam
diapente, quàm diateſſaron:
eadem
ratione diateſſaron ſupra ditonum
mulcet
aurem, infrà lædit: nam faciliùs perci­
pitur
ſeſquiquarta, quàm ſeſquitertia, quòd

ſeſquiquarta
à ſeſquialtera pendeat.
Igitur
tam
in ſonis, quàm picturis, quæ effendunt,
miſcenda
ſunt his, quæ delectant, ſed dupli­
ci
lege obſeruata, prima, vt quæ offendunt,
minùs
imprimant in ſenſum his, quæ dele­
ctant
: altera, netam minutim diſſecentur,
quòd
ſenſus non percipiat: diximus enim
conſonantiam
, ſeu armoniam eſſe plurimum
vocum
, perceptam auri rationem.
Si igitur
adeò
minutiſſimè concidantur, vt non per­
cipiantur
à ſenſu, non ſolùm non delecta­
bunt
, ſed etiam offendent.
Ideò pictura flo­
rum
minutiſſimorum, neque grata eſt, neque

delectat
: ſic nec literæ adeò paruæ.
Sed in his
tum
in gemmarum ſculturis minimus er­
ror
, vel obliquitas deformes reddit: nam ſin­
gula
ad comparationem ſenſu, diiudicat: ita
in
magnis rebus magnos errores, in paruis
paruos
ſentit.
Verùm auditus minores etiam
agnoſcit
differentias viſu, quare & omni
alio
ſenſu.
Siquidem in acutis vna de tri­
ginta
tribus: imò ex octoginta pulcherrimè
deprehendit
: ditonum enim abſque ea dimi­
nutione
aſperum iudicat, ea detracta ſuauem.
In temporibus ictum vnum in ſexdecim di­
uiditur
partes.
Subtilior igitur auditus viſu,
vel
quia (vt dixi) illius ſenſus ſolus fit cum

motu
, aut quia viſus obiecta, ſcilicet colores,
ob
vehementiam contiguitate vitiant ſe mu­
tuò
, aut quia viſus ſit multorum, auditus au­
tem
ſimpliciſſimi atque vnici obiecti.
Itaque
auxiſſe
ictus tempus ac extendiſſe, non pa­
rum
facit ad voluptatem, vt loco hemioliæ,
quam
ſolam noſtri temporis Muſicinorunt
in
tempore differentiam, diuiſio in quinas,
aut
ſeptenas extendatur partes: hanc cùm
ſemel
tantùm audiuerim, iure illud protuli,
Omne
rarum precioſum: affectus enim
cùm
moueat ſonus, vis in illo eſt manife­
ſtiſſima
.
Modus au­
gendi
dela­
ctationem
in
muſica
.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index