Gassendi, Pierre, De proportione qua gravia decidentia accelerantur, 1646

List of thumbnails

< >
221
221
222
222
223
223
224
224
225
225
226
226
227
227
228
228
229
229
230
230
< >
page |< < of 360 > >|
1acquiſitæ per DE, quod falſum eſſe non ignoras.
Nempe ex quinque argumentis, quæ ſunt mox an­
tè indigitata, tertium delegiſti, de quo (ſi liceat tua pace
dicere) vitilitigares.
Quippe errorem calami, quo poſtre­
mo loco ſcripſi AE pro DE, pro errore mentis habuiſti.
Quaſi verò habere oculos oporteat, & non videre planum
ſenſum, quo ſcribere volui vt AS ad SD, ita AD ad DE?
Aut quaſi in huiuſinodi tanta literarum farragine, im­
portunaque inculcatione, non vnam pro alia irrepere
humanum ſit?
Et cùm volueris ipſe poſteà videri huma­
nior, dum legens IC, adnotaſti dicere me voluiſſe HC
(quanqùam dicere nolui HC, ſed ND, tribus inte­
gris verſibus, ad illud vſque, vt tu concludis, qui in ſeheda
fuere, ob idem initium, caſu prætermiſſis) cùm, inquam,
illeic humanior fueris, cur heic quoque eſſe noluiſti?
Debuiſti ergo potiùs reſtitutâ literâ D, oſtendere me
impropriè loquutum, quaſi ignorantem diuiſionem
rationis eſſe ſumptionem exceſſus, quo antecedens ſuperat
conſequens, ad ipſummet conſequens: hoc eſt, eſſe compa­
rationem differentiæ terminorum cum ipſorum alterutro.
Sed
ita nimirùm agere fuit cordi, vt dicere poſſes, quamuis
vt par eſt, diſponerentur termini, nihil me hac ratione
concluſurum, niſi prius ſupponerem velocitatem per to­
tam AE duplam eſſe velocitatis acquiſitæ per DE, quod ta­
men falſum non ignorarem.
Ego verò falſum quidem eſſe,
ſed & tuum eſſe non ignoro: ac ne ex ſuperiùs dedu­
ctis argumentum repetam, paucis oſtendo nihil eſſe
hac ſuppoſitione, aut omninò vlla tergiuerſatione
opus.
Ex verbis paulò antè ex tua diſſertatione reci­
tatis, negare non potes, quin hoc totum tuum ſit:

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index