Lucretius, De rerum natura: Libri Sex (Vol. I, Text), 1893

List of thumbnails

< >
221
221
222
222
223
223
224
224
225
225
226
226
227
227
228
228
229
229
230
230
< >
page |< < of 258 > >|
1 concutitur caeli domus undique totaque tellus,
et cum tempora se veris florentia pandunt.
frigore enim desunt ignes ventique calore
deficiunt neque sunt tam denso corpore nubes.

interutrasque igitur cum caeli tempora constant,
tum variae causae concurrunt fulminis omnes.

nam fretus ipse anni permiscet frigus et aestum,
quorum utrumque opus est fabricanda ad fulmina nubi,
ut discordia sit rerum magnoque tumultu
ignibus et ventis furibundus fluctuet aer.

prima caloris enim pars et postrema rigoris,
tempus id est vernum; cluare pugnare necessest
dissimilis res inter se turbareque mixtas.
et calor extremus primo cum frigore mixtus
volvitur, autumni quod fertur nomine tempus,
hic quoque, confligunt hiemes aestatibus acres.

propterea freta sunt haec anni nominitanda,
nec mirumst in eo si tempore plurima fiunt
fulmina tempestasque cietur turbida caelo,
ancipiti quoniam bello turbatur utrimque,
hinc flammis illinc ventis umoreque mixto.
Hoc est igniferi naturam fulminis ipsam
perspicere et qua vi faciat rem quamque videre,
non Tyrrhena retro volventem carmina frustra
indicia occultae divum perquirere mentis,
unde volans ignis pervenerit aut in utram se
verterit hinc partim, quo pacto per loca
insinuarit, et hinc dominatus ut extulerit se,
quidve nocere queat de caelo fulminis ictus.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index