Cardano, Girolamo, De subtilitate, 1663

Table of figures

< >
< >
page |< < of 403 > >|
Saccærum
mel
quomo­
do
purgtur.
Corrumpitur autem aqua ab his præci­
puè
quæ ab aqua corrumpuntur: talia ſunt
triticum
& cadauera maximè humana: nam
ſi
ab aqua corrumpuntur magis in dies, vt
aquam
corrumpant vehementer neceſſe eſt.
Corrumpunt etiam eam lupini, ac linum, vt
in
foſſa vrbis noſtræ multitudinem piſcium
in
ea extinctam ob id admirarer.
In vniuer­
ſum
quum multa corrumpant aquas, in duo
genera
rediguntur, vel ea quæ in aquis cor­
rumpuntur
, vel quæ iam ſpontè pernicioſa
ſunt
.
Sed nihil quiete deterius eſt, vt nihil
ad
purgandam motu.
Sed motus ſerò aquam
purgat
, quies autem celerius corrumpit.
Sed
ſi
calida ſit aqua, aut vinum in vaſis poſita,
ea
vaſa in aquam aliam in qua halinitri li­
bra
ſit diſſoluta immergito, aſſiduè mouens:
refrigeratur
enim aqua exterior, quoniam
velut
ob ignem quendam vapores exhalant,
nec
tamen vt ab igne alij generantur.
Quan­
titas
verò ac modus eius talis eſt.
In aquæ
libras
centum, halinitri libras à 20. ad 25. aſ­
ſumes
: huius ex tribus partes duas infunde,
ac
ſenſim embolo maſculo in piſtilli formam
ligneo
verte, lente primò, inde paulò conci­
tatius
, donec creſcente frigiditate celerrimè
vertatur
, ſemperque ad eandem partem.
Ex­
plorabis
autem digito ſæpius cùm ad ſummum
frigiditatis
peruenerit, inde adde dimidium
reſidui
halinitri, ac verte denuò, vltimò reli­
quam
partem ſeu ſextam totius addes, ac
circumages
, donec ad ſummum frigiditatis
aqua
peruenerit: quæ vbi ad ſummum per­
uenit
, ſi paululum contrario motu agatur,
nihil
officies: at antè, multum ex frigiditate
tolleretur
.
Solutum verò halinitrum rurſus
excocta
aqua cogitur, cùm tandiu excoctum
fuerit
, donec cochleari in pauimentum effu­
ſum
concreuerit Et quanquam hæc genera­
lior
ac ſubtilior ſit aqua, & aquis immerſa
vina
refrigerandi ratio, nihilominus tamen
melius
a glacie, & niue aquæ refrigerantur.
Seruantur hæc ad æſtatis extremum fruſtis
magnis
, puris, frigore duratis diuturno,
qualia
refert.
Munſterus inueniri in Valeſiæ
montium
iugis, millibus multis annorum
durata
.
Nam hæc Germaniæ regio adeò fri­
gida
eſt, vt nullis æſtatis caloribus glacies
diſſoluatur
: diſſoluitur tamen calore ignis,
aut
Solis, ſed ſerò.
Huius igitur glaciei fru­
ſtum
oui magnitudine, aquæ magnum vas
refrigerat
, eamque ſtatim, velut & vinum.
Vidiſſe ſe refert horridam glaciei ſpeciem,
magnitudine
& ſciſſuris, quæ in ea erant
adeò
aſpectu terribilem, vt etiam fortes tur­

bare
poſſet: quæ cum frangitur, ſtrepitum
adeò
diſſonum & magnum edit, vt orbis
ruere
videatur.
Hoc genus glaciei, & quod­
cunque
aliud tantum durat, quanto maiore
mora
concretum fuit: tempora enim diſſolu­
tionis
, & generationis ſibi inuicem reſpon­
dent
: quò diutius enim cogitur, fit grauior
& denſior, & ob id etiam diſſolutioni minus
obnoxia
.
Oſtenſum eſt autem hoc, in his quę
de
ferro diximus.
Ergo huius fruſtra pluribus
ſeruantur
diebus in antris montium vmbro­
ſis
, aut ſi inter ſaxa condiantur, ac marmora,
paleaſque
aut inter crvſtalla in vinaria cella
Boreæ
expoſita.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index