Alberti, Leone Battista, De re aedificatoria, 1485

List of thumbnails

< >
231
231
232
232
233
233
234
234
235
235
236
236
237
237
238
238
239
239
240
240
< >
page |< < of 406 > >|
1thiis uero capitulis columnam octo ſui craſſitudines longam
ſubſtituere
.
His omnibus columnis baſes altitudine coæqua
les
inter ſe: ſed lineamentis uarias ſubſtituendas putarunt.
Quid plura ? Totis fere lineamentis partium inter ſe diſſi
miles
fuere.
In columnarum tamen ratione multa ex parte con
uenerunt
.
Nam columnæ lineamenta de quibus ſuperiore dixi
mus
libro cum ionici / tum et corynthii / tum et dorici probaue
re
: et in hoc etiam conuenerunt imitati naturam / ut truncos qui
dem
columnarum in ſummo nunquam non graciliores habendos duce
rent
quam in ' imo.
Fuere qui dixerint / craſſiores in imo ponen
das
ex quarta quam in ſummo.
Alii quod intelligerent proſpectas
res
eo minores uideri / qui uno ab oculo ſemotiores ſint: con
ſultiſſime
idcirco prælongas columnas minus habendas gra
ciles
putarunt in ſummo quam æque eſſent breues: atque de his ita
conſtituerunt.
Imam columnæ craſſitudinem ubi ea quidem ad pe
dem
uſque quindenum futura longa ſit diuidendam eſſe in partes
ſex
: atque ex his una parte abiecta reliquas quinque dandas ſu
premæ
craſſitudini.
Columnam autem a quindeno ad pedes uſque
uiginti
ita eſſe comparandam putarunt / ut ex tribus atque decem
partibus
imi ſcapi undecim ſummo relinquerentur.
A uigeſi
mo
autem ad pedem uſque trigeſimum columnas imo habendas
ſeptem
ſummo ſex.
Inde ad pedes quadraginta ex quindecim
imæ
columnæ partibus tris atque decem / in ſummo relinquen
das
duas: reliquas abigendas.
Demum ad pedes uſque quinqua
ginta
columnam quidem ad baſim fore oportere craſſam octo:
ad
altum uero ſeptem.
Ea deductione deinceps ratiotinandum
ut
quo altius columnæ caput ſit: eo et craſſius relinquatur.
Itaque in his uniuerſa conuenere. Sed nos ex operum dimen
ſionibus
iſta hæc apud noſtros latinos non penitus fuiſſe ob
ſeruata
comperimus.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index