Cardano, Girolamo, De subtilitate, 1663

List of thumbnails

< >
231
231
232
232
233
233
234
234
235
235
236
236
237
237
238
238
239
239
240
240
< >
page |< < of 403 > >|
1ſoni, indicio ſunt tubæ, Laconicum inuen­
tum
tympana, barbarorum cornua & cla­

mor
Romanorum.
Nam Romani, ſub pu­
gnæ
initio adeò magnis clamoribus obſtre­
pebant
, vt Ioſephus coactus ſit Hebræorum
ſuorum
militum aures obſtruere, ne vel ſtre­
pitu
terrerentur, aut attoniti fierent.
Sæpè
contingit
præteruolantes aues, ob cum cla­
morem
excidere.
Conſtat igitur ſonos mul­
tùm
ad fortitudinem facere.
Igitur ad alios
animi
affectus.
Nunc pro clamoribus boant
machinæ
igneæ non inani, ſed exitiali ſtre­
pitu
.
Quantum verò corpora ex affectibus
animi
patiuntur, indicant, qui dum cogi­
tant
intentius, neque vident, neque au­
diunt
.
Oculis igitur apertis, aut auribus,
non
videre, aut non audire non licet.
At li­
cet
intentius cogitare, ob idque minus ſen­
tire
, vt etiam quandoque cogitationi in­
tentus
dolorem haud ſentiat.
Neceſſe verò
eſt
in affectibus animi corpus pati, quo­
niam
hi non ſine corpore fiunt.
Intellectus
verò
non immutatur, niſi vel quia cum ra­
tione
, & imaginatione operari illum neceſ­
ſe
eſt, vel quia dum intelligit delectatur
totus
homo: ipſe enim intellectus omnino
à
corpore per ſe ſeparatus eſt.
Nunc enim
dum
hæc ſcribo, meus intellectus eſt ea quæ
per
ſcripta hæc tu intelligis: dúmque medi­
ca
pertracto, medicina: dum de numeris
ſcriberem
, tunc numerus erat, adeò quod
aliis
omnibus qui diuerſa ſcripſerunt eue­
nire
neceſſe eſt, vt dum mea relego ſcripta,
alius
mihi fuiſſe videar ab illo qui nunc ſum.
Verùm medio tempore principia intelligit,
nec
percipit homo.
Cùm igitur dormit ho­
mo
, aut adhuc eſt infans, aut ebrius, li­
cet
videatur ociari, intelligit, ſed non fit
operatio
habenti communi: nam cùm re­
ſipiſcit
abſque negotio rurſus intelligit.
In­
dicio
eſt quod videmus, & tamen videre nos
non
percipimus, niſi animaduertamus.
Sed
ſenſus
quieſcit abſente obiecto: ſolum enim
patitur
, mens autem agit, & cum vult ſta­
tim
intelligit, cur ergò ceſſat?
Senſus etiam
ſtatim
percipiunt, mens autem diuinior,
tempore
igitur non indiget, & certius per­
cipit
.
Materia igitur caret: nam calefieri
& infrigidari, & odores imbuere, ſenſim
hæc
fiunt.
Vtrum verò dum intelligimus,
intelligere
nos ſemper animaduertamus?
an
id
neceſſe eſt, an forſan fieri nequeat?
niſi
cùm
hoc quod intelligimus, percipimus?
quod femè diuinum eſt? Eſt enim idem
tunc
intellectus, quodque intelligitur: in
reliquis
& intellexiſſe, & intellecturos eſſe
percipimus
: quoniam vnius ſcilicet tantùm
actionis
capax eſt.
Æterna igitur eſt forma
intellectus
, quoniam dum hæc legis, &
contemplaris
manet & eſt, eædémque ſunt
ſunt
formæ ſcilicet, ac ſpecies rerum vniuer­
ſalium
vſque in æternum.
Videntur igitur
maximè
ſapientum immortales animi, ani­
ma
verò flamma quædam, aut non ſine illa,
neque
enim abſque motu conſiſtere poteſt.
At in ſenſu non fit immutatio, propter ea pe­
rit
, & etiam quod ſentimur idem non manet.
Quare neque eodem modo imaginamur, aut
vtimur
ratione.
Memoria quaſi intellectui
ſimilior
eſt.
Ea ordine iuuatur, quoniam
quæ
ordine conſtant, tam facilè continen­
tur
, vt quaſi vnum referant.
Duplex eſt, re­
rum
ac verborum: alteráque alteri præſidio
eſt
, vnde etiam duplex: artificioſa memoria,
rerum
quæ imaginibus conſtat, olim inuen­
ta
, traditáque à Cicerone, ac Quintiliano,
quia
verba continentur: & verborum, qua
res
tum etiam verba continentur: conſtat
primis
nominum, vel etiam initiorum ſyl­
labis
, è quibus verba tum carmina fiunt.
Eiuſdem generis quæ numerorum coniun­
ctione
conſtat: mirúmque quantum vterque
modus
ex temporaneis actionibus, ac ludis
conducat
: vnde tam pulchri inuenti noſtri
mercedem
accepimus, ſcilicet opinionem
memoriæ
, quæ nos plurimùm iuuit, cùm
tamen
lapidi atque huic inuento debeatur
totum
quicquid eſt, præter paſſiuam me­
moriam
, quæ in nobis viget.
Actiua verò,
atque
præcipuè artificioſæ vtrumque genus,
ab
imaginatione maximè iuuatur.
Nec eſt
fermè
artificioſa memoria aliud quicquam,
quàm
tranſlatio rerum & verborum ad or­
dinem
, ac vim quæ imaginatur, ea tamen
tantùm
affert commodi, verborum ſcilicet,
ac
numerorum, vt faciliùs centum cum ea
quàm
decem ſine illa recitare poſſis.
Ratio
tamen
omnium virtutum mortalium prin­
ceps
eſt, hominique propria vt mortalis eſt.
At verò vt intellectum poſſidet, artes &
ſcientias
excolit, artificioſáque inuenta quæ­
dam
, quæ ad artes non pertinent, quoniam
vtilitate
carent, aut incerti ſunt generis: om­
nis
autem ars, eſt generis certi atque vtilis.
De incertis igitur atque inutilibus, primò
dicendum
.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index