Alberti, Leone Battista, De re aedificatoria, 1485

List of thumbnails

< >
231
231
232
232
233
233
234
234
235
235
236
236
237
237
238
238
239
239
240
240
< >
page |< < of 406 > >|
1quæ ſuperaſtruantur in ſolido acquieſcant. Non erit solidum
ſi perpendiculum a pede ſuperimpoſiti lapidis cadens ſub ſe
aerem atque interuacuum inuenerit.
Idcirco cum excauarent or
biculorum canales cauere ne ſuperaſtruendarum perpendicula iſtic in
fodiendo attingerent.
Thori prominebunt ex dimidia ſuæ
craſſitudinis adiecta parte octaua.
Tum et thori craſſioris
ampliſſimus circulus perpendiculo ſui æquabit extremam
in baſi lineam lataſtri.
Hæc Dorici. Ionici quidem craſſitudi
nem doricam probauere: ſed orbiculos ingeminarunt: medi
oſque duos anulos inter orbiculos adiecere.
Itaque baſes altas
ex ſemidiametro imæ columnæ effecerunt: eamque altitudinem
diuiſere in partes quattuor: unamque ex his dedere craſſitudini
lataſtri.
Atqui latitudini quidem lataſtri ex hiſce ipſis quar
tis dedere undecim.
Fuit igitur tota craſſitudo baſis quattuor:
latitudo aut undecim.
Conſcripto lataſtro reliquum altitudi
nis diuiſere in partes ſeptem: atque ex his duas dedere craſſitu
dini imi thori: et rurſus quod præter thorum et lataſtrum eſſet
craſſitudinis relictum diuiſere in partes tris: ex quibus ſum
mam
dedere ſummo thoro: duas medias dedere duobus orbi
culis duobuſque anulis qui quidem inter utroſque thoros preſ
ſantur.
Orbiculorum anulorumque ratio fuit huiuſmodi. Nam ſpa
tium quidem ipſum quod inter thoros eſſet diuiſere in partes
ſeptem.
ex quibus ſingulas ſingulis anulis dedere: reliquas
ſibi æquis portionibus orbiculi adſcripſere: proiecturas in
thoris eaſdem obſeruarunt / quas et dorici: in orbiculiſque ex
cauandis pepercere perpendiculis ſuperadiectarum partium: ſed
nextrulos fecere ex octo ſuorum orbiculorum.
Alii ſic execo
gitacunt
præter lataſtrum diuidendam eſſe baſis craſſitudinem
in partes ſexdecim: quas modulos appellamus: ex his tho
ro inſimo quattuor: ſuperiori thoro tris: orbiculo autem in
feriori tris et dimidium: ſuperiori utique et tris atque dimidium:
duos autem modulos intermedios anulis tribuendos.
Hæc igi
tur lonici.
At corynthii ionicam atque item doricam baſim proba
uere : paſſimque utriſque uſi ſunt.
Quin ad opus columnationum

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index