Cardano, Girolamo, De subtilitate, 1663

List of thumbnails

< >
231
231
232
232
233
233
234
234
235
235
236
236
237
237
238
238
239
239
240
240
< >
page |< < of 403 > >|
1Euclides etiam de non coniunctis demon­
ſtrat.
Pro hac igitur demonſtranda, diuida­
tur angulus quem illæ continent indefinita
linea, poſtmodum facto centro extremo lineæ
breuioris deſcribam circulum, qui in termi­
num
minoris cadet, maiorem autem ſecabit ad
minoris æqualitatem.
Tranſpoſitis enim tri­
gonis, quorum vertices ſunt in puncto con­
iunctionis propoſitarum linearum, fines
autem ſectiones circulorum cum lineis, ita
quòd media diuidens baſis ſit communis
vtriuſque ſecundum modum conceſſum ab
Euclide in ſua quarta primi elementorum,
ni datæ lineæ æquales fuerint, erit pars to­
ti æqualis, quod eſſe non poteſt.
Si verò di­
cas circulum è minoris termino centrum
habentem ad mediam non peruenire, to­
ties per quartam anguli illi bifariàm ſecen­
tur, donec attingant: inde repetita demon­
ſtratione propoſitum habebitur, vt prius.
Quoniam verò trigonos tranſponimus,
id non ad conſtruendum quicquam licet.
Par
enim fermè eſſet circuli æquilatationi, ſed
ſolùm in theorematibus, ad id quod ita ſit
demonſtrandum.
PARS PRIMÆ VNDECIMÆ
Vndecima erit, ſuper datam lineam
triangulum duum æqualium laterum deſcri­
bere: diuidemus eam bifariàm, erigemus
perpendicularem è ſectionis puncto per ſex­
tam, completóque trigono per primam pa­
tet propoſitum.
Ex hac & præcedente, abſque circulis,
per modum Euclidis, illius ſecundam de­
monſtrabimus, quæ erit duodecima noſtra.
At ex hac per modum Euclidis, tertia illius
demonſtrabitur generaliter, quæ erit
decimatertia harum.
Decimaſexta Euclidis,
& quinque ſequentes, vt
ab Euclide ponuntur,
demonſtrabuntur: habe­
búntque locum apud nos
decimæquartæ, & quin­
que ſequentium: quan­
doquidem nullis aliis
quàm demonſtratis iam
à nobis hucúſqne indi­
gent.
Simili ratione vi­
geſimaſexta, & quatuor
ſequentes, vigeſimæ no­
ſtræ, & quatuor proxi­
mè ſequentium locum
obtinebunt.
Vigeſima­
quinta noſtra erit apud
Euclidem vigeſimater­
tia, quæ ſic demonſtra­
pars primæ 12.
2 13
3 14
10 15
17 16
18 17
19 18
20 19
21 20
26 21
27 22
28 23
29 24
30 25
23 26
6 27
24 28
bitur: lineas continentes angulum æquales
inuicem ad datam circini latitudinem fa­
cies.
Inde ſubtenſa recta, minor erit per
decimamoctauam ambobus lateribus trigo­
ni datum angulum continentibus.
Huic ba­
ſi igitur per decimamtertiam hoc expuncto

dato in linea æqualem abſcindemus: inde
rurſus factis vtrinque terminis, lineæ iam
abſciſæ centris deſcribemus circulos, qui
ſe ſecabunt ex decimaoctaua, vt dixi: du­

ctis ergo linei ex communi circulorum ſe­
ctione ad extrema lineæ ſubiectæ, iam pa­
làm erit ex tertia angulum in dato puncto,
propoſito eſſe coæqualem.
Sextam inde loco

demonſtrabimus facillimè ex decimatertia,
demonſtratione, quæ contradicentem dedu­
cat ad impoſſibile: ſed placet vera demon­
ſtratione oſtendere: alium igitur trigonum
ex præcedenti fabricabo baſim habentem ba­
ſi æqualem, & angulos qui ſunt ſupra baſim
angulis ſupra baſim propoſiti trigoni æqua­
les.
Inde ſuperponendo baſim baſi ex prima
harum conceſſa ab Euclide, fiet per communes
animi ſententias bis, ſuperponendo verſa vi­
ce, vt latera demonſtrentur æqualia.
Quo
peracto vigeſimaoctaua ex præcedente de­
monſtretur.
Huic ſuccedunt vigeſimaquar­
ta, & trigeſimaprima Euclidis: prima autem
eiuſdem, trigeſimoſecundo loco ſic demon­
ſtrabitur, facto trigono æquilatero iuxta cir­
cini latitudinem eodem modo quo facit Eu­
clides, in terminis verò datæ lineæ duobus
angulis æqualibus illis trigoni ex vigeſima­
quinta harum, quare ex trigeſimaprima erit
tertius tertio, ac prioris trianguli ex ſecunda
harum anguli ſunt æquales, igitur & ſecundi
trigoni: igitur ex vigeſimaſexta erit trigonus
ſecundus ſuper datam lineam conſtitutus æqui­
laterus.
Trigeſimatertia erit duodecima pri­

mi Elemen.
ex dato puncto per trigeſimam
harum datæ lineæ duco æquidiſtantem, inde
per ſextam ſuper deductam ex eodem puncto
duco perpendicularem, donec ex eadem par­
te occurrat datæ lineæ, cui cùm occurrerit
perpendicularis inſiſtet ex vigeſimatertia,
cùm prior iam ſit rectus.
Poſt hæc quando­

quidem nil aliud ſupponitur præter demon­
ſtrata, liberum erit vſque ad vltimam primi,
relicta ſola vigeſimaſecunda, procedere.
Euclid. No­
ſtræ.

6 26

Demonſtra­
tio ſextæ pri­
mi elemento­
rum per ar­
gumenti con­
cluſionem,
ſeu ducens
ad neceſſa­
rium.
7 37
24 28
25 29
31 30
32 31
Prima 32

12 33

Reſiduum
primi lib.
propter 23.
Totus ſecun­
dus lib. præ­
ter vltimam.
Tertij libri
primæ ſexde­
cim propoſi­
tiones.
31 34
Eadémque ratione totum ſecundum librum,
vltima dumtaxat propoſitione excepta.
Primas
quoque ſexdecim tertij libri, & partem primam
trigeſimę primæ proportionis eiuſdem, quam
trigeſimamquartam huius dicemus: nam du­
cta linea ex centro, per ſecundam harum,
conſtat angulum ſupremum æqualem eſſe
duobus, qui ſunt ſupra baſim pariter acce­
ptis: cùm verò tres ipſi æquales ſint duobus
rectis ex trigeſimaprima, neceſſe erit fateri
ſupremum, qui in circuli dimidio conſiſtit
eſſe rectum.
Imò eodem modo quo ibi de­
monſtrantur, reliquæ huius propoſitionis
partes patêre poſſunt.
Totus etiam quintus

liber, cùm ex aliis non pendeat, demonſtra­
bitur liberè ea ratione quæ ab Euclide: tum
verò & duodecim primi ſexti Elementorum
propoſitiones, cùm demonſtratis iam tantùm
indigeant.
Iam verò decimamtertiam ſexti
demonſtrare pro trigeſimaquinta oportet:
iunctis igitur ligneis ad punctum ſecundum
rectitudinem per decimamtertiam, quæ ſint
AC, & CB, ducam per ſextam AF, quàm per
decimamtertiam faciam duplam circini la­
titudini, ductáque BF, ducam per trigeſimam

CB, æquidiſtantem BF, & faciam CG, æqua­
lem EF, & CK, æqualem EA, per decimam­
tertiam.
Cùm igitur ſit proportio ex quarta
ſexti Element.
AF, ad B, vt AE, ad AC, erit
ex decimanona quinti Element.
AF, ad AC,
vt EF, ad CE, quare KC, ad AC, vt CG, ad
CB, per ſeptimum eiuſdem quinti elemen-

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index